صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

152. — 1104 .

Wezelo de Bigenheim gibt dem Stifte S. Victor zu Mainz als Precarie auf unum quartale vinearum in Marcoburnen in marca Hader heim.

Aus dem Praesenz-Lagerbuche des Stifts mitgetheilt Bodmann S. 81. 153. - Cöln 1105 December 3.

Kaiser Heinrich IV. schenkt der Abtei S. Pantaleon zu Cöln predia cuiusdam ancille nostre de Bobardo Gerdrudis viduç, videlicet tres curtes, unam in villa Campo, aliam in villa Husản ), terciam in villa Daleheim sita, in pago Einriche et in comitatu Ludewici comitis de Arnstein

Data III. nonas Decembris, anno dominice incarnationis M.C.V., indictione XIIII., regnante Heinrico III. Romanorum imperatore augusto, anno L.VII., imperante autem anno XXI. Actum est Colonię feliciter amen.

Or. in Berlin.

Gedr. Lacomblet, U.-B. I, No. 265; Jaffé, Dipl. quadr. No. 31; Stumpf No. 2976. 154.- Cöln 1107 November 2.

König Heinrich V. schenkt der Abtei S. Pantaleon zu Cöln predia cuiusdam ancille nostre de Bobardo viduę Gerdrudis videlicet tres curtes, unam in villa Campo, aliam in villa Husûn, tertiam in villa Daleheim sita in pago Einriche et in comitatu Ludowici comitis de Arnstein

Data IIII. nonas Novembris, anno dominice incarnationis M.C.VII., indictione I., regnante Heinrico quinto Romanorum rege anno III., ordinationis autem anno VIII. Actum est Colonię feliciter in Christo amen.

Or. in Berlin.

Gedr. Lacomblet I, No. 270. Stumpf No. 3020. 155. - Abt Dietrich von S. Alban dotirt in Gemeinschaft mit dem

Abte Burchard von S. Jacob die neugeweihte Kirche zu
Medenbach und bestimmt die Rechte und Pflichten des

daselbst angestellten Geistlichen. — 1107.

In nomine sancte et individue trinitatis. Notum sit omnibus Christi fidelibus tam futuris quam presentibus, qualiter ego Theodericus licet indignus, minister tamen gracia dei ecclesie martiris Christi sancti Albani, per dominum Harbertum ) episcopum ecclesiam in villa, que dicitur Medenbach, feci consecrari pulsatus omnium illic commorancium devotissimis supplicacionibus nostreque congregacionis fratribus ipsis conpassionem exhibentibus et a) lege caritatis pro ipsis misericorditer intervenientibus. Hos enim ad ecclesiam 3) venire quociens debebant et expediebat, longi itineris difficultas et rei familiaris angustia prohibebat. Quapropter ego et domnus abbas ecclesie sancti Jacobi Burchardus mansum unum consecrate illic Christo ecclesie in dotem dedimus et predicte ville habita

a) Die Worte et bis Hos fehlen bei Joann. 1) 8. Goarshausen. 2) Bischof Hartbert von Brandenburg 1100-1122. 3) Nordenstatt.

tores singulis annis quinque solidos, simul eciam, qui proximam villam, que : dicitur Wedelensassen ), incolunt, triginta denarios nobiscum gaudentibus et benigne consencientibus domno corepiscopo Asmaro ac Gundolfo, tunc ipsius matris ecclesie ?) presbitero, tali videlicet condicione, ut predicti homines in prefata ecclesia haberent baptismum et sepulturam sine contradictione. Et quicunque presbiter hanc curam susciperet, in exequiis mortuorum omnes solus haberet oblaciones atque divinum officium ibi ageret dominicis diebus, secunda quoque feria, quarta et sexta, vigiliis eciam apostolorum omnibusque celebribus nataliciis sanctorum, exceptis dumtaxat tribus diebus, natalis videlicet domini et resurrectionis eius atque pentecostes, in quibus ob reverenciam tante sollempnitatis ad matrem ecclesiam omnes convenirent, ceteris vero diebus in ecclesia, quam dei et nostro auxilio consecratam supra diximus, divinum officium semper haberent. Huius rei testimonium adhibuimus tam clericorum quam laicorum fidelium, quorum hec sunt nomina: Anshelmus prepositus, Richardus prepositus, Wigo prepositus a), Gerhart, Erlevvinus, Adelbero, Gundolt, Volmar, Adelbraht, Dammo, Wolfo, Volrath, Heinrich, Humbraht, Godehelm, Heriman, Giselbraht, Cảno.

Facta sunt autem hec consenciente domno Růthardo, sancte Moguntine sedis archiepiscopo, anno dominice incarnacionis millesimo centesimo septimo, indictione quinta decima, regnante Heinrico rege huius nominis quinto.

Abschrift im Copialbuche des Stifts S. Alban, im Kreisarchive zu Würzburg; hiernach gedr. Joann. II, 741. Vergl. Joann. II, 806; Vogel S. 554.

156. — Abt Burchard von S. Jacob bei Mainz gibt eine Hofstätte

seines Klosters zu Lorch in Erbpacht. 0. D., 1107-1114 3).

C. In nomine sancte et individuae trinitatis. Ego Burchardus cenobii sancti Jacobi, quod est Magontie foras murum civitatis in monte specioso collocatum, humilis provisor. Notum esse cupio omnibus tam futuris quam presentibus in Christo fidelibus, qualiter ex consultu fratrum nostrorum aream unam, que ad castellum sita est in villa Lorecha, Erluyvino cuidam de eadem villa hereditario iure concessi possidendam, quam ipse postea quam suscepit et sue ditioni subegit, dei respectu pro remedio anime fratris sui Dragebodonis paullo ante defuncti et apud ecclesiam nostram traditi sepulture obtulit super altare sancti Jacobi ea videlicet pactione, ut tam ipsi, quam omnibus heredum sibi lege succedentibus perpetualiter cedat obtinenda. Et ut hoc ratum et inconvulsum temporum processu perdurare possit, cartam hanc imaginis potius sancti Jacobi quam nostri sigilli impressione feci assignari. Huius rei testes sunt: Zeizolfus maioris monasterii decanus, Adelhun, Cristan, Sigibodo, Ernost, Liudolfus, Craft, Wolpero et multi alii.

Nach dem Or. gedr. Bodmann S. 170. Das aufgedr. S. aus weissem Wachse zeigte das Bild des h. Jacob; Umschr.: † Jacobus Ihu X pi apostolus.

a) Bei Joann. folgt auf Wigo als weiterer Zeuge „Regilo prepositus“.
1) Wildsachsen erhielt 1145 eine eigene Kirche, vergl. die bezügl., unten folgende Urk.
2) Nordenstatt.
3) Nach Massgabe der Pontificatsjahre des Abts,

157. - Mainz? 1108 Mai II.

Erzbischof Ruthard von Mainz reformirt das Kloster Disibodenberg und dotirt dasselbe.

Tradidi enim sollempniter potestativa manu mea sine omni contradictione super reliquias sancti Disboti

et quoddam novale vinearum in valle inter Husen et Hasemanneshusen, quod infra descriptis locis terminatur. Incipit enim a Radendich superius et ita deorsum tendit usque in Huserbach et inde usque ad beneficium Eigilwardi et ascendit sursum usque ad nemus episcopi atque inde extenditur usque ad Huserhubun et sic redit usque in Radendich. Quicquid hoc ambitu continetur, totum cum omni iure et utilitate supradicto sancto contuli. Et in Rudensheim curtim unam cum octava parte unius mansi. Addidi etiam in eadem donatione vineam quandam iuxta Loreche in Buddendale, que fuit beneficium Wernheri de Gysenheim, in eadem donatione apposui a). Apposui etiam

ut per singulos annos cum supradicto manso tres libras indubitata estimatione sufficiant persolvere, que Wolverico de Winchela, qui prius hanc decimationem habuit, idem prepositus pro beneficio recompensavit. Porro hec traditio facta est V. idus Maii, anno dominice incarnationis MCVIII., indictione I., regnante Henrico Romanorum rege quinto, regente ecclesiam suam domino Jhesu Christo, a quo omnis bona voluntas preparatur et ad quem respicit pietas actionum ac remuneratio premiorum. Huius rei testes sunt etc. Unter den Zeugen Bertolfus comes de Nuringen, Ludewicus comes de Arenstein, Buobo de Eltavilla, Embricho vicedominus.

[ocr errors]

Abschrift im Diplomatar des Klosters Disibodenberg in Darmstadt. Gedr. Joann., Spicil. S. 89; Guden. I, 37; Beyer, Mittelrh. U.-B. I, 473 mit 1107. Vergl. Joann. II, 806; sonstige Nachweise bei Scriba III, No. 1011; Goerz, Mittelrh. Regg. I, No. 1619; Will I, 240, No. 83.

158. -- 1108 Mai 15?

Erzbischof Ruthard von Mainz schenkt seinem Erzstifte die curia Bleiniche im Nahegau und andere Güter. Preterea roborata tradicione predecessoris mei archiepiscopi Wezelonis, qua constituit singulis annis predictis fratribus dari vino IIII. carratas apud Logenstein, ego quintam ex parte nostri addendam annuatim constitui.

Unter den Zeugen Bertholdus comes.

Data XVIII. kal. Junii, anno dominice incarnationis M.C.VIII., indictione I., regnante Heinrico huis nominis quinto.

Gedr. Guden. I, 388, sodann aus neuerer Abschrift Mittelrh. U.-B. I, 477. Vergl. Scriba III, 1012; Weidenbach, Reg. Bing.; Goerz, Mittelrh. Reg. I, 1620; Will I, 241, No. 84.

Will nimmt als Ausstellungstag Mai 16 an; mehr ansprechend ist jedoch die von Weidenbach vorgeschlagene Aenderung kal. Jun. in kal. Jul.

contuli. Insuper et vineam

a) In einer zweiten Ausfertigung lautet die Stelle: quandam iuxta Loreche etc.

-

159. Ludwig und seine Frau Bezecha schenken dem Kloster

S. Jacob bei Mainz Weinberge und Aecker zu Rüdesheim

und einen Hausplatz zu Mainz. – 1108.

In nomine sancte et individue trinitatis. Noverint omnes veritati et iusticie annitentes, qualiter ego Ludewicus et uxor mea Bezecha communi consilio tradidimus sine omni contradictione de proprio nostro ad cenobium sancti Jacobi, quod extra murum Mogoncie in sconeberge constructum est, quinque partes vinearum in villa Rudinesheim his in locis sitas: unam in loco zu semidun, partes Ils zu buhelun, item unam zu crucen et in loco zu breiddenwingardun unum fere iugerum. His addidimus duas partes agri frugiferi, unam in loco lachun et aliam zu secelingun. Hec Imeza soror uxoris mee et Wigo maritus eius in hereditatem susceperunt ab reverendissimo eiusdem monasterii abbate Burchardo ea pactione, ut ipsi et posteri eorum omnibus annis novem uncias, scilicet quatuor et dimidiam in meo ac tantundem in anniversario coniugis mee fratribus exinde persolvant. Quod si facere neglexerint, acceptis legitimis induciis si satisfacere distulerint, abbas bona eadem illis auferat et ad dispositionem fratrum pro eorum beneplacito transferat. Preterea dedimus in urbe Mogontia iuxta curtim episcopi aream unam, cuius possessores Romundus et Elfridus eorumque successores per singulos annos quinque solidos fratribus solvere debent. Et ut hec traditio nostra firma, stabilis et inconvulsa omni tempore permaneat, hanc cartam inde conscriptam impetravimns a domno nostro Ruthardo venerabili archiepiscopo eius sigilli inpressione signari ac tanto astipulatore corroborari. Affuerunt etiam idonei testes ac precipui veritatis observatores: reverendus abbas supradictus Burchardus, Udo, Rothardus, Williclinus, Gerungus, Stephanus, Diemo, Rudolfus, Reginberdus, eiusdem loci seniores, et laici: Gozwin, Waltheri, Bubo, Ernost, Friderich, Hartman et alii quam plures.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis millesimo CO.VIII°., indictione prima, regnante Heinrico rege huius nominis quinto, anno regni eius tercio.

Nach dem Or. mit aufgedrücktem S. des Erzbischofs Ruthard gedr. Bodmann S. 104. 160. Abt Burchard von S. Jacob zu Mainz setzt die Bedingungen

fest, unter welchen Anshelm das von seinem Vater Ezzo dem Kloster geschenkte Gut zu Lorch in Erbpacht erhält.

1108. (In nomine patris et filii) et spiritus sancti. Ego Burchardus humilis provisor ecclesię sancti Jacobi notum esse cupio cunctis fide(libus tam futuris, quam pre) sentibus, qualiter Ezzo de villa Loricha ad conversionem veniens mansum sum, quem in predicto loco proprium posse(derat, ........) ae sollempni donatione ad altare sancti Jacobi tradidit. Hunc filius eius Anshelmus iure hereditario a nobis suscepit eo tenore, ut ipse et posteri eius propinquiores omnibus annis in festo sancti Martini uncias VIIem custodi et V. solidos fratribus persolvant. Quem censum si statuto tempore reddere neglexerint, datis legitimis induciis si non satisfecerint, ab hereditate excludantur et ad utilitatem ecclesie pro libitu custodis ac fratrum idem mansus disponatur.

Acta sunt anno dominicę incarnationis millesimo Co.VIII°., indictione Ia, regnante Heinrico rege huius nominis quinto, sub reverentissimo Mogontine sedis archipresule Růthardo, cuius sigilli impressione carta hec signata ac contra (omnes) adversarios tali testimonio confirmata est. Preterea et alii sunt testes adhibiti: ego quidem Burchardus abbas, Údo, Ruthardus, Williclinus, Gerungus, Diemo, Rudolfus fratres et prelati cenobii nostri et laici Anshelm, Waltheri, Bubo et alii quam plures.

Or. im St.-A. zu Darmstadt, beschädigt, die obere rechte Ecke fehlt und hiermit der Anfang der drei ersten Zeilen. Das im Ganzen gut erhaltene, kreisförmige, aufgedrückte S. zeigt den sitzenden Erzbischof mit Buch und Stab, Umschrift beschädigt, erhalten: Rvo ........Di. G..... gontiensis Archieps. Hiernach gedr. Stumpf, A. Mog. S. 4; das noch unbeschädigte Siegel abgebildet bei Würdtwein Nov. Subs. I, pag. XXXII, vergl. dazu dessen Bemerkung pag. XXXVIII.

Ueber die Anführung dieser Urk, in dem Zinsregister des Klosters S. Jacob aus der Mitte des 15. Jahrh. vergl. die Bemerkungen zu der Urk. des Erzb. Ruthard von 1092, No. 141. 161. - Rheingraf Richolf schenkt der Propstei S. Johann auf dem

Bischofsberge die von dem Erzbischofe Ruthard von Mainz, seinem Schwager, geweihte Bartholomäuskirche zu Klingelmünde mit dem Aussätzigenhause, einem Weinberge daselbst, der Grafeninsel, einem Gute, drei Mansen zu Algesheim, zwei Weinbergen im Gräfenberge und drei Hörigen.

1109, vor Mai 2. In nomine sancte et individue trinitatis. Feliciter agi putamus res humanas, si nostris ex facultatibus res adiuvemus divinas. Quam sententiam nos Richolfus comes Rinckaugie et uxor mea Danckmodis cum filio nostro Ludewico et filia nostra Werdtrude ante oculos ponentes et pia consideratione attendentes ecclesiam in villa nostra Clingelmunda infra Winzellam haud procul a Reno factam et a Ruthardo leviro meo in honorem sancti Bartholomei consecratam sancto Johanni baptiste in episcopi monte cum curte leprosorum officinis apta et vinea decimarum exactione immuni prefate ecclesie adiacente, cum comitis insula ), vicino et certo predio subnotato legali stipulatione tradidimus eaque ratione confirmavimus, ut ibidem missa per annum consuetis temporibus celebretur et leprodochium cum omnibus suis appendiciis a sancti Johannis in episcopi monte preposito administretur. Tradidimus etiam monachis deo in prefato monte servientibus tres mansos in Algesheim marcha in pago Gaugia et vineas duas in comitis monte et tria mancipia. Eiusdem traditionis liberam potestatem illorum subtilitati concessimus, concedendo firmavimus et quicquid huic traditione deo iuvante addere poterimus, una eademque confirmatione stabilivimus. Ad hec etiam eandem ecclesiam sancti Bartholomei et eius atrium ab onni servitutis iugo absolvimus et tali libertati sub prefati archiepiscopi Ruthardi anathemate adscripsimus, ut etiam ab archiepiscopali libera sit servitio. Et atrium ipsius ecclesie neque baptismalis ecclesie presbiter neque aliquis clericorum aut laicorum aut sepultura aut alia occasione inquietare presumat.

Acta sunt autem hec et feliciter consummata anno ab incarnatione domini

[merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« السابقةمتابعة »