صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

eandem curtem ab omni exactione servitii aut census liberam teneant, optimum caput vero ex obitu cuiusdam servientium nobis et ecclesie nostre, quotiens hoc fieri contigerit, libere persolvant. Et ut hec traditionis nostre auctoritas omni evo rata persistat et inconvulsa, hanc cartam conscribi et sigilli nostri impressione firmari precepimus. Testes sunt: Bertolfus abbas sancti Albani, Werenboldus abbas sancti Jacobi, Embricho prepositus sancte Marie'), Dudo prepositus, Richardus prepositus ), Giselbertus, Arnoldus canonici. Laici: Ludowicus de Turingia comes, Arnoldus urbis comes, Sigehardus comes, Bertolfus comes, Ludewicus comes, Gozwinus comes, Ernest scultetus, Amoldus de Winkela, Franco, Meingotus et alii quam plures.

Datum anno dominice incarnationis M°.Co.XVIII°., XII. kal. Julii, per manum Sifridi capellani nostri. In dei nomine amen.

Abschr. „ex copia antiqua“ von Schott in dem Urkundenbuche zu seiner Gesch. des Rheingräflichen Hauses; hieraus höchstwahrscheinlich der Druck bei Bodmann S. 121, und nicht „aus der Urschrift“, wie er angibt. Vergl. Nachweise bei Will, Regg. I, 256, No. 70; besonders Kolbe, Erzb. Adelbert S. 83, 87. 169. -- Erzbischof Adelbert I. von Mainz erlässt dem von seinem

Verwandten, dem Erzbischofe Sigfried I., gegründeten Stifte S. Maria zu den Greden zu Mainz die Abgabe von dem Gute zu Erbach, welches die Brüder Sigebodo und Adelbertus dem Stifte geschenkt haben, wofür dieses zunächst den Tag seiner Ordination, später seine Memorie feiern soll.

Mainz 1119, vor August 15 %).

C. In nomine sancte et individue trinitatis patris et filii et spiritus sancti. Ego Adelbertus divina preordinante misericordia sanctę Mogonting ecclesiç archiepiscoporum humillimus notum esse cupio cunctis Christi et çcclesię fidelibus tam futuris successoribus, quam etiam *) presentibus, qualiter ego canonicis ecclesię sanctę Marię, qug vocatur ad gradus, remisi, quod ipsorum et fidelis nostri domni Richardi, eiusdem ecclesię tunc 4) prepositi, suggerebat peticio. Predecessor noster felicis memorię domnus Sigefridus archiepiscopus, prefatę ecclesiç canonicę institutor et auctor diligentissimus, opus, quod deo inspirante bene inchoavit, ecclesiasticę pacis infestatione prepeditus necnon extremo vite preventus articulo minus plene consummavit, sed exemplum bonę imitationis et extreme manum perfectionis successoribus suis dereliquit. Cuius pontificatus cathedram cum deo conferente suscepissem, tum pro remissione peccatorum meorum, tum pro spe eternorum premiorum decrevi in aliquo sanctitatis eius imitari vestigia et orbatę tanti patris

a) Fehlt bei Joann.
1) Von Erfurt.
2) Von S. Maria zu den Greden, vergl. die folgende Urk. von 1119.

3) Bezüglich dieser genaueren Bestimmung des Tagesdatums folge ich der Annahme von Will.

*) Aus dem Worte „tunc“ folgt, dass Propst Richard zur Zeit der Ausstellung der Urkunde todt und, da in derselben kein Propst des Stifts genannt wird, die Propstei wahrscheinlich noch nicht wieder besetzt war. Propst Richard wird in der vorhergehenden Urk. von 1118 Juni 20 noch genannt, sein Nachfolger Anselm erscheint zuerst 1120, Will, Regg. 8. 261, No. 91.

obitu filię pro tempore augere stipendia. Ad quod nimirum cogebat me et servandę in omnibus devotio caritatis et amor iunctissimę nobis cum prefato viro consanguinitatis. Remisi ergo prenominatę ecclesiç ibique deo famulantibus censum unius mansi in villa, que vocatur Eberbah, nominatim prediorum, que domnus Sigebodo et frater eius Adelbertus eidem ecclesię contulerunt, ea inquam conditionis lege remisi, ut quoad mortali hoc in corpore viverem, annua ordinationis meg memoria ibidem celebretur postque dissolutionem tabernaculi mei anniversarius obitus mei dies frequentetur. Vt autem hec eadem traditio a meis etiam successoribus stabilis et inconvulsa permaneat, coram multis boni testimonii viris ea fieri ordinavimus et cartam hanc fieri nostrique sigilli impressione fecimus insigniri. Affuerunt autem hi testes: Asmarus prepositus et camerarius, Ceizolfus decanus, Turinbertus magister, Richardus cantor et eiusdem monasterii pater, Rågerus, Hartwinus, Arnoldus comes ), Gerlahus comes ), Embrcho vicedominus, Ernost scultetus, Arnolt, Důdo, Hartwin et filius eius Saleman, Regenhart, Růthart. Acta anno dominicę incarnationis Mo.Co. XVIIII", indictione XII.

Data Mogontię, anno ordinationis meę IIIIto :), domni vero Calixti II. universalis pape Io, imperante domino Heinrico huius nominis Vo.

Or. im St.-A. Das aufgedr. S. des Erzbischofs in braunem Wachse ist beschädigt.
Abschr. im Copiar des Stifts saec. 13 zu Darmstadt mit Mo.Co.XVIII.

Gedr. Joann. II, 644. Vergl. Bodmann S. 81; Will, Regg. I, 259, No. 81. Ueber das Siegel vergl. Würdtwein, N. S. II, S. VII.

170. -Erzbischof Adelbert I. von Mainz bekundet, dass Meingot,

Sohn des verstorbenen Kämmerers Embricho, mit Zustimmung seines Bruders Dudo bei Antritt seiner Wallfahrt nach Jerusalem, da er selbst ohne Leibeserben, das Kloster Altmünster zum Erben seiner Güter zu Oestrich und Reichartshausen unter der Bedingung eingesetzt hat, dass ihm nach seiner Rückkekr der Unterhalt auf Lebenszeit gewährt

wird. 1123.

In nomine sancte et individue trinitatis. Adelbertus dei gratia Maguntinensis archiepiscopus et apostolice sedis legatus. Notum esse volumus tam presentis quam futuri temporis Christi fidelibus, qualiter Meingotus filius Embrichonis quondam camerarii nostri deo ammonente Hierosolimam iturus, cum non filios hereditatis seu successores legitimos habere meruit, dominum nostrum Jesum Christum eiusque genitricem beatam Mariam semper virginem elegit heredes. Hinc ad nos et seniores ecclesie nostre veniens cenobio veteris celle in Maguntia omnem suam substantiam in pago Reni in villis Hosteriche et Richarteshuson cum tribus mancipiis, domibus, agris, pratis, vineis, silvis et omni iure,

1) Der comes civitatis.
2) Von Veldenz.

3) In den Urkunden Adelbert's wird das Ordinationsjahr ausser in dieser nur noch in der folgenden, denselben Gegenstand betreffenden Urk. von 1130, einer soweit wie möglich wörtlichen Reproduction dieses Diploms, angegeben.

quo hucusque in eisdem villis earumque marcis gavisus erat, cum consensu et bona voluntate fratris sui Dudonis in perpetuam contradidit possessionem hoc apposito, ut si ex itinere sanus aut morbo affectus aut viribus labefactus in patriam rediret, a predicto cenobio victum et vestitum, quoadusque vixerit, plenarie reciperet. Et ut hoc salutare predicti Meingoti preceptum omni tempore inconvulsum persistat et in prescriptis iugiter observetur articulis, hanc cartam sigilli nostri impressione signavimus et anathematis vinculo stabilivimus. Testes huius rei sunt: Dudo prepositus de domo, Asmarus sancti Petri prepositus, Richardus prepositus sancti Stephani, Volpertus abbas sancti Albani, Heinricus sancti Victoris prepositus, cantor Richardus, Werinher canonicus. Laici: Emicho comes et frater suus Gerlach, Meinhardus comes de Spanheim, Arnoldus de Lurinbergk, Sifridus comes de Nuringen, Albero de Hachinfels, Eberhardus de Hostetten. Ministeriales: Embricho comes de Rinegowe, Dudo et frater eius Meingotus, Embricho vicedominus, Ernestus scultetus, Cunradus de Heppinheffte, Embricho de Gisinheim et alii plures.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis M°.CO.XXIII°., imperante Heinrico huius nominis quarto, per manum Heinrici notarii nostri.

Abschr. ,ex copia antiqua“ von Schott in seinem Urkundenbuche zu seiner Geschichte des Rheingräflichen Hauses; hiernach gedr. im Auszuge Baer, Beiträge 82 ff.; Bodmann S. 86, vergl. S. 45; Nachweise bei Will. Regg. I, 273, No, 142; Scriba III, 1031.

171. – Erzbischof Adelbert I. von Mainz bestätigt dem Stifte

S. Georg zu Limburg die von der Pfalzgräfin Adelheit gemachte Schenkung von sechs Mansen zu Eisen und Meud.

Mainz 1124 April 1. In nomine sanctae et individuue trinitatis. Adelbertus dei gratia Mogontiensis ecclesie archiepiscopus. Noverit omnium in Christo dilectio fidelium tam presentium quam futurorum, qualiter fratres in Limpurg servitio domini et beatissimi martiris eius Georgii ibidem deputati nostram aliquando adiere caritatem rogantes nos super beneficio illo, VI. videlicet mansis in villis Hisena et Muede, quos Adelheit cometissa pro remedio anime coniugis sui domni Heremanni palatini comitis prefato martiri, ipsis autem in elemosinam contradidit, ut hanc videlicet traditionem nostrae auctoritatis gratia corroboraremus et corroborando inconvulsam pro nostra salute omniumque successorum nostrorum huius sanctae sedis episcoporum dimitteremus. Nos vero petitioni ipsorum volentes satisfacere et nobis nostrisque successoribus apud ipsos orationis debitum comparare, prefate comitisse traditionem manu nostra predicto martyri, ipsis a) in subsidium elemosinarum, sicut tradita est, remisimus et remittendo donavimus donando auctoritate beati Petri sanctique Martini et nostra confirmavimus, ne quis eos ullatenus super hoc beneficio audeat inquietare vel occasionem inquietandi hinc vel illinc presumat excogitare. Quod si quis ausu temerario eos in aliquo huius actą rei contristaverit vel violentiam aliquam intulerit, fratres tunc inibi deo famulantes ad nos

[merged small][ocr errors]

seu ad quemcumque successorum nostrorum, qui tunc temporis huius sancte sedis provisor extiterit, confugiant, ubi in eum canonica prolata sententia divino nisi resipiscat feriatur anathemate. Jussimus autem huius nostre traditionis testes subscribi: Bucho Wormaciensis episcopus, Heinricus prepositus sancti Victoris, Heinricus prepositus de Pinguia, Richardus prepositus sancti Stephani, Růbertus comes, Arnoldus frater eius, Anshelmus de Mollesberg, Embricho vicedominus, Meginhardus, Heinricus, Heinricus, Landolf.

Data kal. Aprilis, indictione II., anno incarnationis dominicę MCXXIIII. Actum in Mogontia, regnante Heinrico rege quinto.

Or. im St.-A. Das aufgedr. S. des Erzbischofs in dunkelbraunem W. ist schön erhalten.

Gedr. Acta Palat. III, 81; Crollius, Pfalzgrafen von Achen 276. Vergl. die Nachweise bei Will I, 274, No. 148, besonders Götze, Annal. XIII, 245.

172.- Kaiser Heinrich V. schenkt auf Bitte des Erzbischofs Adel

bert I. von Mainz dem Erzstift die Hälfte der Burg Eppen

stein. Worms 1124 Mai 30.

C. In nomine sancte et individue trinitatis. Heinricus divina favente clementia quartus Romanorum imperator augustus. Ecclesiarum consulere utilitatibus deo omnipotenti constat placere et hominibus. Notum sit omnibus Christi fidelibus tam presentibus quam futuris, qualiter nos interventu coniugis nostre Mathildis regine a) et peticione fidelis nostri Mogontini archiepiscopi et apostolicę sedis legati Adelberti medietatem castri Epenstein sancte Mogonting ecclesie et beato Martino tradidimus et perpetua delegatione donavimus cum omnibus appendiciis suis eo tenore, ut illud libere teneat et omni tempore quiete possideat suisque necessitatibus, prout utilius noverit, inde provideat. Ut autem huic nostre tradicioni maior adhibeatur b) auctoritas, principes nostros ), in quorum presentia facta est, subscribi iussimus. Odalricus Eistatensis episcopus, Arnoldus Spirensis episcopus, Folmarus Hirsauiensis abbas, dux Fridericus, Godefridus palatinus comes, Arnoldus comes et advocatus d) Mogontinę ecclesię. Si quis vero hoc legale preceptum nostrum infringere presumpserit, auri purissimi c. libras componat, medietatem camere nostrae, medietatem ipsi ecclesię. Et ut huius nostre tradicionis donatio stabilis et inconvulsa permaneat, hanc paginam inde conscriptam manu propria corroboratam sigilli nostri impressione iussimus insigniri.

Signum Heinrici quarti Romanorum imperatoris (L. M.) invictissimi.
Philippus cancellarius vice Adelberti Mogontini archicancellarii recognovi.

Acta sunt hec anno dominice incarnationis M.C.XX.MII., indictione II. Data autem Wormatie, III. kal. Junii feliciter amen.

Or. im Reichsarchive zu München; Siegel nur noch zur Hälfte vorhanden. Abschrift in No. 17 der Mainzer Bücher im Kreisarchive zu Würzburg.

Gedr. Guden. I, 63; vergl. Stumpf No. 3198; Will I, 274, No. 150; Schenk in den Mittheil. des Hanauer Bezirksvereins 1876, s. 13; 1880, S. 24; Kolbe, Erzb. Adelbert S. 121.

a) Fehlt bei Guden.
b) addatur Guden.
c) Im Or. Lücke in Folge eines Lochs im Pergament.
d) Wie Note c.

173. — Erzbischof Adelbert I. von Mainz bekundet die von Assmarus,

Propst von S. Peter und Kämmerer der Stadt Mainz, seinem

Stifte gemachten Schenkungen. 1124.

In nomine sancte et individue trinitatis. Ego Adelbertus dei gracia Maguntinensis archiepiscopus et apostolice sedis legatus notum esse volo tam futuris quam presentibus, qualiter dilectus noster Assmarus, sancti Petri prepositus et urbis camerarius Huius rei testes sunt adhibiti primates ecclesie Preterea idem frater bone memorie Asmarus ad augendum voluntatis sue desiderium proprii laboris sui substancia quatuor mansos a quodam ministeriali meo Udalrico et duos a quadam vidua et pueris eius cum domibus et curiis, agris, vineis, cultis et incultis, Trufdero comparavit, ita quod ipse Udalricus cum coniuge sua et vidua cum mundiburdio suo hec omnia super reliquias sancti Petri ad eleemosynam eorundem fratrum contradiderunt. Et huic quoque tradicioni interfuerunt fideles manus et testes, quos supra notavimus. Ad hec tres mansos Hocheim coemptos a mulieribus tum mundiburdiis suis quam viris, quorum cuiusque nomen cum sua proprietate, secundum quod vendidit, supra scriptum est: Madtildis vidua soror Wolffmanni XXIIII curvales. Wolffmannus et frater eius decem et dimidium. Gezacha tres et dimidiam fretam. Libsim duos. Liemo tres. Egelmar unum et dimidium. Wolffger duos. Gerharth unum et dimidium. Willa, uxor Leonis, tres. Adelhelm, unum et dimidium. Humbrat duos et dimidium. Rudolff unum. Dagebrat quinque. Adelbero unum et dimidium. Henrich duos. Adelhelm dimidium. Merbodo unam fretam. Ruzelin duos. Libsim tres. Egelmar et Wigant tres. Wolffman et uxor eius octo et super reliquias sancti Petri contraditos predicto modo eorundem fratrum usibus mancipavit. Et hec res me presente per manum meam facta est testibus magnis et idoneis assistentibus, quorum nomina subscripta sunt: dominus Bruno frater noster Spirensis episcopus, Dudo maior prepositus cum ceteris prenotatis ecclesie maioribus. Laici: advocatus eiusdem ecclesie frater noster Fridericus, advocatus urbis Arnoldus comes, Gerlaus dominus, Sigebodo dominus, Dammo et ceteri homines nostri nobiles quamplures. Ministeriales: Wernherus, Embricho, Gerhart et filii eius, Waltbret, Embricho vicedominus, Ernest centurio et prenominati fideles manus et testes.

Ut autem hec omnia in omnibus eius firma et inconvulsa permaneant, presentis testamenti paginam feci conscribi et sigilli nostri impressione muniri precepi, auctoritate domini nostri Jesu Christi et ipsius beati Petri apostolorum principis et nostra super perpetuo anathemate interdicentes omnibus christianis, ne quis audeat contra eam venire, impetere vel infringere vel in aliquo eorum, que in ipsa continentur, quidquam molestie inferre.

Acta sunt hec anno dominice incarnacionis MCXXIIII, indict. II, regnante Heinrico imperatore augusto, huius nominis V.

Gedr. Joann. II, 463.

Vergl. Will, Regg. I, 271, No. 137, welcher, da der als Zeuge aufgeführte Bischof Bruno von Speier 1123 October 19 starb und die Indict. II 1123 September 1 anfing“, die Urk. zwischen 1123

« السابقةمتابعة »