صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]

et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nisi forte excommunicati vel interdicti sint aut eciam publice usurarii nullus obsistat. Salva tamen justicia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. decimas preterea et possessiones ad jus ecclesiarum vestrarum spectantes que a laicis detinentur redimendi et legitime liberandi de manibus eorum et ad ecclesias ad quas pertinent revocandi libera sit vobis de nostra auctoritate facultas. Obeunte vero te nunc ejusdem loci Priore vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surrepcionis astucia seu violencia preponatur · nisi quem fratres communi consensu vel fratrum major pars consilii sanioris si ad eos duntaxat Prioris spectat electio⚫ secundum Deum et beati Augustini regulam providerint eligendum.

[ocr errors]

Paci quoque et tranquillitati vestre paterna in posterum sollicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere · ignem apponere · sanguinem fundere hominem temere capere vel interficere seu violenciam audeat

excercere.

[ocr errors]
[ocr errors]

Preterea omnes libertates et immunitates a predecessoribus nostris Romanis Pontificibus ecclesie vestre concessas necnon libertates et exempciones secularium exactionum a regibus et principibus. vel aliis fidelibus racionabiliter vobis indultas auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti privilegio communimus. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexacionibus fatigare sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernacione ac sustentacione concessa sunt usibus omnimodis profutura Salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica justicia. ac in predictis decimis moderatione concilii generalis.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo terciove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honoris [que] sui careat dignitate reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat · et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi · quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Da

[ocr errors]
[ocr errors]

tum

[ocr errors]

tum Latranen: per manum magistri Petri de Mediolano sancte Romane ecclesie vicecancellarii · xiiij. Kal. Junii. Indictione iiij. Incarnacionis Dominice millesimo cclxxvi. Pontificatus vero domini Innocencii pape quinti anno tercio [primo].

IV.

Alía confirmacío.

Nnocencius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Priori et canonicis ecclesie Omnium Sanctorum de Dublin salutem et apostolicam benedictionem. Justis petencium desideriis divinum est nos facilem prebere assensum et vota que a racionis tramite non discordant effectu prosequente complere.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulacionibus grato concurrentes assensu de Kenturnac Dunkernaig Balycloglan et Balydubgail Rubanagan Kaldronan· Cnoclislann ecclesias et alias possessiones vestras sicut eas juste ac pacifice possidetis devocioni vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmacionis infringere vel ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare [presumpserit] indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum se noverit incursurum. Datum Anagnie xiij. Kal. Septembris. Pontificatus nostri anno sexto.

V.

Alia confirmacio Innocencií.

Inocencius servis ordinis sancti Augustini salutem et apostolicam

Nnocencius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Priori et conventui

benedictionem. Sacrosancta Romana ecclesia devotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consuevit et ne pravorum hominum molestiis agitentur eos tanquam pia mater sue protectionis munimine confovere.

[ocr errors]

Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulacionibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum in quo divino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que in presenciarum racionabiliter possidetis aut in futurum

[ocr errors]

IRISH ARCH. SOC. IO.

C

justis

[ocr errors]
[ocr errors]

justis modis prestante Domino poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem terras domos redditus possessiones ac alia bona vestra sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis vobis et per vos ecclesie vestre auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Lugduni Kal. Octobris Pontificatus nostri anno octavo.

MArt

VI.

Confirmacio et protectio Martini Pape.

Artinus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Priori et conventui monasterii Omnium Sanctorum juxta Dublin per Priorem soliti gubernari salutem et apostolicam benedictionem. Sacrosancta Romana ecclesia devotos et humiles filios ex assuete pietatis officio propensius diligere consuevit · et ne pravorum hominum molestiis agitentur eos tanquam pia mater sue protectionis munimine confovere.

.

[ocr errors]

Ea propter dilecti in Domino filii vestris justis postulacionibus grato concurrentes assensu personas vestras et locum in quo estis divino obsequio mancipati cum omnibus bonis que in presenciarum racionabiliter possidetis aut in futurum justis modis prestante Domino poteritis adipisci sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem terras domos possessiones grangias redditus prata silvas molendina et alia bona vestra sicut ea omnia juste et pacifice possidetis vobis et per vos vestro monasterio auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmacionis infringere vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum ejus se noverit incursurum. Datum Bononie vi. Kalen. Julii. Pontificatus nostri anno quarto.

VII.

Jam sequuntur inspectiones et confirmaciones Regum cum diversis immunitatibus et libertatibus. Et primo Domini Edwardi &c.

E

Dwardus Dei gracia Rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitannie · Archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem. Inspeximus cartam quam dominus Henricus quondam Rex Anglie proavus noster fecit ecclesie Omnium Sanctorum in orientali parte Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus in hec verba.

[ocr errors]

Henricus Dei gracia Rex Anglie et dux Normannie et Aquitannie et comes Andegavie. Archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis Franciis Anglicis et Hiberniensibus salutem. Sciatis me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse ecclesie Omnium Sanctorum in orientali parte Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus has terras scilicet Balencongalan. Kanturc Duncarnac · Baledubgall. Rubanagan · Cnoclislann. Kaldronan· in perpetuam et puram elemosinam pro salute anime mee et antecessorum meorum cum decimis et antiquis terminis et aliis liberis consuetudinibus suis sicut melius ante adventum meum in Hiberniam habuit. Quare volo et firmiter precipio quod prefatam ecclesiam et canonicos suos et omnes res et terras suas manuteneatis et custodiatis et protegatis nullam sibi vel rebus suis injuriam vel contumeliam facientes nec ab aliquo fieri permittentes. Set si quis sibi in aliquo forefecerit plenariam inde sine dilacione justiciam faciatis et permittatis predictam ecclesiam habere omnes predictas terras et possessiones et omnes liberas et antiquas consuetudines et libertates suas sicut melius et plenius Dermotus Rex Lagenie predictas terras predicte ecclesie ante adventum meum in Hiberniam donavit et liberas consuetudines et libertates concessit. Testibus. Laurencio Dublin archiepiscopo Edano Lug: episcopo R. comite Destr: H. de Lascy Radulpho de Warner Roberto Poerio. Willelmo cancellario meo et multis aliis apud Dublinnam.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Nos autem donacionem concessionem et confirmacionem predictas ratas habentes et gratas eas pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est

[blocks in formation]

concedimus et confirmamus sicut carta predicta racionabiliter testatur.

.

[ocr errors]

Hiis

testibus D. [? R.] Bathon: et Wellen: · A. Dunnolmensi et J. Elien: episcopis · Willelmo de Valencia avunculo nostro Henrico de Lascy comite Lincolnie. Roberto de Tybotot Johanne de sancto Johanne et aliis. Datum per manum nostram apud Westmonasterium quartodecimo die Februarii anno regni nostri decimo octavo.

[ocr errors]

VIII.

Confirmacio alterius E.

E

.

Dwardus Dei gracia Rex Anglie et Francie et dominus Hibernie · Archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem. Constat nobis per inspectionem rotulorum cancellarie domini E. quondam Regis Anglie avi nostri · quod idem avus noster cartam suam fieri fecit in hec verba.

Edwardus Dei gracia Rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitannie⚫ Archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem. Inspeximus cartam quam dominus Henricus quondam Rex Anglie proavus noster fecit ecclesie Omnium Sanctorum in orientali parte Dublin et canonicis ibidem [Deo] servientibus in hec verba.

[ocr errors]

Henricus Dei gracia Rex Anglie et dux Normannie et Aquitannie et comes Andegavie Archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis Franciis Anglicis et Hiberniensibus salutem. Sciatis me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse ecclesie Omnium Sanctorum in orientali parte Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus has terras scilicet Balencongalan. Kanturc Duncarnac Baledubgall. Rubanagan Cnoclislann. Kaldronan in perpetuam et puram elemosinam salute anime mee et antecessorum meorum pro cum decimis et antiquis terminis et aliis liberis consuetudinibus suis sicut melius ante adventum meum in Hiberniam habuit. Quare volo et firmiter precipio quod predictam ecclesiam et canonicos suos et omnes res et terras suas manuteneatis custodiatis et protegatis nullam sibi vel rebus suis injuriam vel contumeliam facientes nec ab aliquo fieri permittentes. Set si quis sibi in aliquo forefecerit plenariam inde sine

[ocr errors]
[ocr errors]

dilacione

« السابقةمتابعة »