صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

.

dilacione justiciam faciatis et permittatis predictam ecclesiam habere omnes predictas terras et possessiones et omnes liberas et antiquas consuetudines et libertates suas sicut melius et plenius Dermot Rex Lagenie predictas terras predicte ecclesie ante adventum meum in Hiberniam donavit et liberas consuetudines et libertates concessit. Testibus. Laurencio Dublin archiepiscopo Edano Lug: episcopo R.comite Destr: H. de Lascy Radulpho de Warner Roberto Poerio. Willelmo cancellario meo et multis aliis apud Dublin.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Nos autem donacionem concessionem et confirmacionem predictas ratas habentes et gratas eas pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est concedimus et confirmamus prout carta predicta racionabiliter testatur. Hiis testibus. Venerabilibus patribus R. Bathon: et Wellen: A. Dunolm: et J. Elien: episcopis Willelmo de Valencia avunculo nostro Henrico de Lascy comite Lincoln: Roberto de Tibotot. Johanne de sancto Johanne et aliis. Datum per manum nostram apud Westmonasterium quartodecimo die Februarii anno regni nostri decimo octavo.

[ocr errors]
[ocr errors]

Nos autem donaciones concessiones et confirmaciones predictas ratas habentes et gratas eas pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est dilectis nobis in Christo nunc Priori et canonicis loci predicti et eorum successoribus concedimus et confirmamus sicut carte predicte racionabiliter testantur. Hiis testibus. Venerabili patri [W.] Wynton: episcopo thesaurario nostro Henrico Lancastr: consanguineo nostro Thoma de Bello campo [et T. de] Warr: comitibus · magistro [I.] de Offord decano ecclesie beate Marie Lincoln: cancellario nostro · Radulpho barone Staff: Bartholomeo de Burgherssh Ricardo Talbot senescallo hospicii nostri et aliis. Datum per manum nostram apud Westmonasterium · vicesimo septimo die Augusti anno regni nostri Anglie vicesimo secundo regni vero nostri Francie ix.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

E

IX.

Inspexio eiusdem Edwardi cum tenore cartarum.

Dwardus Dei gracia Rex Anglie et Francie et dominus Hibernie omnibus ad quos presentes litere pervenerint salutem. Inspeximus literas patentes quas nuper sub sigillo nostro quo utimur in terra nostra Hibernie fieri fecimus.

in hec verba.

Edwardus

[ocr errors]
[ocr errors]

Edwardus Dei gracia Rex Anglie et Francie et dominus Hibernie omnibus ad quos presentes litere pervenerint salutem. Inspeximus cartam domini Edwardi nuper regis Anglie avi nostri in hec verba. Edwardus Dei gracia Rex Anglie dominus Hibernie et dux Aquitannie Archiepiscopis episcopis abbatibus prioribus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus prepositis ministris et omnibus ballivis et fidelibus suis salutem. Inspeximus cartam quam dominus Henricus quondam Rex Anglie proavus noster fecit ecclesie Omnium Sanctorum in orientali parte Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus in hec verba. Henricus Dei gracia Rex Anglie dominus Hibernie et dux Normannie et Aquitannie et comes Andegavie · Archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis Franciis Anglicis et Hiberniensibus salutem. Sciatis me dedisse et concessisse et hac carta mea confirmasse ecclesie Omnium Sanctorum in orientali parte Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus has terras scilicet Balencongalan · Karturc. Duncarnac. Baledubgall. Rubanagan Cnoclislann Kaldronan in perpetuam et puram elemosinam pro salute anime mee et antecessorum meorum · cum decimis et antiquis terminis et aliis liberis consuetudinibus suis sicut melius ante adventum meum in Hiberniam habuit. Quare volo et firmiter precipio quod prefatam ecclesiam et canonicos suos et omnes res et terras suas manuteneatis et custodiatis et protegatis nullam sibi in rebus suis injuriam vel contumeliam facientes nec ab aliquo fieri permittentes. Set si quis sibi in aliquo forefecerit plenariam inde sine dilacione justiciam faciatis et permittatis predictam ecclesiam habere omnes predictas terras et possessiones et omnes liberas et antiquas consuetudines et libertates suas sicut melius et plenius Dermot rex Lagenie predictas terras predicte ecclesie ante adventum meum in Hiberniam donavit et liberas consuetudines et libertates concessit. Testibus · Laurencio Dublin archiepiscopo Edano Lug: episcopo R. comite Destr: H. de Lascy R. de Warner Roberto Poerio Willelmo cancellario meo et multis aliis apud Dublin.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Nos autem donacionem concessionem et confirmacionem predictas ratas habentes et gratas. eas pro nobis et heredibus nostris predicte ecclesie et canonicis ibidem Deo servientibus et eorum successoribus concedimus et confirmamus · sicut carta predicta rationabiliter testatur. Hiis testibus. Venerabilibus patribus R. Bathon: et Wellen: A. Dunolmen: et J. Elien: episcopis Willelmo de Valencia avunculo nostro Henrico de Lascy comite Lincoln Roberto de Tibotot · Johanne

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Johanne de sancto Johanne et aliis. Datum per manum nostram apud Westmonasterium quartodecimo die Februarii anno regni nostri decimo octavo.

[ocr errors]

Inspeximus eciam scriptum Willelmi Marescalli comitis Penbroch in hec verba. Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes litere pervenerint. Willelmus Marescallus comes Penbroch eternam in Domino salutem. Noverit universitas vestra nos divine caritatis intuitu et pro salute anime nostre et pro anima Willelmi Siwird et omnium antecessorum nostrorum dedisse quantum ad patronum pertinet Priori et canonicis ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin Ecclesiam de Rathmacneht cum suis pertinenciis de assensu et voluntate domini Fernensis episcopi libere et quiete in proprios usus in perpetuum. Ita quidem quod post decessum Rogeri de Penbrochia rectoris ejusdem ecclesie. libere sine alicujus contradictione dicti Prior et canonici in eadem ecclesia cum suis pertinenciis liberum habeant ingressum. Ut hec nostra donacio et concessio firma et stabilis perpetuis temporibus perseveret presens scriptum sigilli

nostri munimine roboravimus.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Inspeximus insuper literas Ade episcopi Fernensis in hec verba. Adam permissione divina episcopus Fernensis religiosis viris Priori et canonicis domus Omnium Sanctorum juxta Dublin salutem graciam et benedictionem. Sancte religionis puritatem pariter et decorem qui in vestro prioratu sedule vigere dinoscitur propensantes affectu necnon et cultum divinum modis quibus poterimus gracia desuper nobis favente augmentare et conservare mente solicita cupientes Ecclesiam de Rathmacneht nostre dioceseos quam ex donacione nobilis viri Willelmi dudum comitis Mariscalli atque ex concessione bone memorie Hugonis episcopi Fernensis predecessoris nostri a tempore quo non extat memoria in proprios usus possedistis et in presenciarum possidetis de communi et unanimi voluntate ac consensu decani et capituli ecclesie nostre Fernensis vobis et successoribus vestris in perpetuum concedimus et confirmamus habendam et tenendam. eandemque cum omnibus juribus suis et pertinenciis Prioratui vestro antedicto pontificali auctoritate unimus et consolidamus. Salva nobis et successoribus nostris ordinacione vicarie ecclesie antedicte prout nos et predecessores nostri temporibus retroactis facere consuevimus et consueverunt. cujus rei testimonium sigillum nostrum una cum sigillo communi dicti capituli nostri Fernensis presentibus apponi fecimus. Datum apud Weys: die Jovis proximo post festum beati Laurencii martiris anno Domini mo. ccc. tricesimo tercio.

In

Inspeximus

[ocr errors]

Inspeximus eciam literas sive cartam quas Theobaldus Walteri pincerna Hibernie fecit Deo et ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus in hec verba. Omnibus Christi fidelibus has literas inspecturis Theobaldus Walteri pincerna Hibernie salutem. Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et hac carta mea presenti confirmasse Deo et ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus. pro salute anime mee et antecessorum et successorum meorum et omnium fidelium defunctorum quandam partem terre mee de Stein que jacet juxta dictam ecclesiam versus orientem et continet in se duas acras et dimidiam cum decimis et obvencionibus que proveniunt de tota Stein habendam et tenendam dictam terram cum dictis decimis in puram et perpetuam elemosinam cum omnibus libertatibus et consuetudinibus ad liberam elemosinam pertinentibus. Ut autem hec mea donacio concessio et confirmacio rata perseveret et inconcussa in posterum habeatur. presentem paginam sigilli mei impressione roboravi. Hiis testibus Domino J. Fernensis episcopo. domino Thoma parsona de Calan · domino RoHustal domino Milone le Breth domino Ricardo de Schamesbir domino gero Gilberto del Yneth Ricardo Anglico et aliis.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

.

[ocr errors]
[ocr errors]

Inspeximus insuper scriptum Mauricii filii Geroldi in hec verba. Universis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Mauricius filius Geroldi salutem in domino. Noverit universitas vestra me divine caritatis intuitu et pro salute anime mee et Juliane uxoris mee et patris et matris mee antecessorum et successorum meorum quantum ad patronum pertinet dedisse concessisse et presenti scripto meq confirmasse Deo et beate Marie et Omnibus Sanctis juxta Dublin et Priore et conventui ibidem commorantibus ecclesiam de Tachtodh cum pertinenciis suis tenendam et habendam ad suos proprios usus in puram et perpetuam elemosinam. Salvis ecclesie de Laderachbrim et capelle de Maynoth decimis terris et obvencionibus et rebus aliis ad ipsas de jure spectantibus. Et ut hec mea donacio concessio et confirmacio perpetue firmitatis robur optineat presens scriptum sigilli mei munimine roboravi. Hiis testibus. Venerabili patre Luca Dublin archiepiscopo. H. Dublin [et] W. Glynd: archidiaconis · H. abbate sancti Thome. R. Priore sancte Trinitatis Dublinne Johanne filio Thome Johanne Pincerna Roberto de Capella Philippo de Intebergia tunc senescallo Offallye magistro Vnnano fisico. Ricardo Clement Johanne de Pulla et aliis.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Inspeximus eciam scriptum Luce Dublin archiepiscopi in hec verba. Uni

versis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit. Lucas miseracione divina Dublin archiepiscopus salutem eternam in Domino. Noverit universitas vestra nos divine pietatis intuitu et sacre religionis optentu de consensu capitulorum nostrorum sancte Trinitatis et sancti Patricii Dublin. ad presentacionem nobilis viri domini Mauricii filii Geroldi canonice contulisse et presenti scripto confirmasse ecclesie Omnium Sanctorum Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus ecclesiam de Techtho cum omnibus suis pertinenciis eisdem canonicis et eorum successoribus in proprios usus in perpetuum convertendam. Salvo nobis et successoribus nostris in omnibus jure pontificali et parochiali. Et ut hec nostra collacio et confirmacio perpetue firmitatis robur optineat presens scriptum sigillo nostro una cum sigillis predictorum capitulorum nostrorum corrobo[ra]ri fecimus. Hiis testibus fratre Roberto de Stanford tunc Priore sancte Trinitatis Dublin. domino Ricardo de Gardiner tunc decano sancti Patricii Dublin magistris Hugone et Willelmo tunc Archidiaconis Dublin et Glyndelacen: fratre Herberto tunc preceptore de Clontarf magistris Johanne de Chipham et Ricardo de Haverberg fisicis Willelmo Cornub: et Mauricio clericis et aliis.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

.

Inspeximus insuper literas Johannis episcopi Clonensis in hec verba. Johannes permissione divina et apostolice sedis gracia Clonensis episcopus religiosis viris Priori et canonicis ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin salutem graciam et benedictionem. Sancte religionis puritatem que in vestro Prioratu sedule vigere dinoscitur digno propensantes affectu necnon et cultum divinum modis quibus poterimus gracia desuper nobis favente conservare et augmentare mente devota cupientes ecclesiam de Rath in Omachilly nostre dioceseos · quam in proprios usus ex donacione et concessione nobilis viri domini Mauricii filii Mauricii filii Geraldi nuper dicte ecclesie patroni auctoritate bone [memorie] domini Nicholai Clonensis episcopi predecessoris nostri in ea parte interveniente. concurrentibusque omnibus que de jure requirebantur in hac parte a tempore a quo non extat memoria possedistis vobis et successoribus vestris in perpetuum concedimus cum omnibus suis juribus et pertinenciis universis sicut et quatenus dictam ecclesiam hactenus possedistis pacifice et quiete ipsamque ecclesiam de Rath Prioratui vestro predicto pro perpetuo pontificali auctoritate unimus annectimus et consolidamus factum predecessoris nostri antedicti in premissis confirmantes. Salva nobis et successoribus nostris collacione et ordinacione vicarie ecclesie antedicte quocienscumque eandem vacare contigerit. In cujus

[blocks in formation]

.

[ocr errors]

rei

« السابقةمتابعة »