صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

rei testimonium sigillum nostrum presentibus duximus apponendum. Datum apud Balikolyn in festo nativitatis sancti Johannis Baptiste. Anno Domini millesimo ccc. tricesimo octavo.

Nos autem cartas scripta et literas predicta ad requisicionem fratris Thome nunc Prioris ecclesie Omnium Sanctorum supradicte tenore presencium duximus exemplificanda. In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes. Testibus Waltero le Bermyngham justiciario nostro Hibernie. apud Dublin xxix. die Junii anno regni nostri Anglie vicesimo secundo regni vero nostri Francie nono.

[ocr errors]

Nos autem tenorem literarum predictarum ad requisicionem nunc Prioris dicte ecclesie Omnium Sanctorum exemplificandum duximus per presentes. In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes. Teste me ipso apud Westmonasterium quartodecimo die Februarii anno regni nostri Anglie vicesimo tercio regni vero nostri Francie decimo.

[ocr errors]
[ocr errors]

X.

Inspexio confirmacio et graciosa concessio ad impetrandum &c. domini Ricardi secundi.

R

Icardus Dei gracia Rex Anglie et Francie et dominus Hibernie Omnibus ad quos presentes litere pervenerint salutem. Inspeximus cartam domini Henrici quondam Regis Anglie progenitoris nostri ecclesie Omnium Sanctorum in orientali parte Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus factam in hec verba.

[ocr errors]

.

Henricus Dei gracia Rex Anglie et dux Normannie et Aquitannie et comes Andegavie Archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis Franciis Anglicis et Hiberniensibus salutem. Sciatis me dedisse et concess[iss]e et hac mea carta confirmasse ecclesie Omnium Sanctorum in orientali parte Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus has terras scilicet Balencongalan. Kanturc. Duncarnac · Baledubgall Rubanagan Cnoclislann Kaldronan imperpetuam et puram elemosinam pro salute anime mee et antecessorum meorum cum decimis et antiquis terminis et aliis liberis consuetudinibus suis sicut melius ante adventum meum in

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Hibernia

.

Hibernia habuit. Quare volo et firmiter precipio quod prefatam ecclesiam et canonicos suos et omnes res et terras suas manuteneatis et custodiatis et protegatis · nullam sibi vel rebus suis injuriam vel contumeliam facientes nec ab aliquo fieri permittentes set si quis sibi in aliquo forefecerit plenariam inde sine dilacione justiciam faciatis et permittatis predictam ecclesiam habere omnes predictas terras et possessiones et omnes liberas et antiquas consuetudines et libertates suas sicut melius et plenius Dermot Rex Lagenie predictas terras predicte ecclesie ante adventum meum in Hiberniam donavit et liberas consuetudines et libertates concessit. Testibus. Laurencio Dublin archiepiscopo. Edano Lug: episcopo R. comite Destr: H. de Lascy Radulpho de Warner Roberto Poerio. Willelmo cancellario meo et multis aliis.

.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Nos autem predictam donacionem concessionem ac voluntatem et preceptum predicti domini Henrici progenitoris nostri et cartam suam predictam rata habentes et grata ea pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est dilectis nobis in Christo nunc Priori et conventui de gracia nostra speciali tenore presencium concedimus et confirmamus imperpetuum.

[ocr errors]

Et eciam quod cum ipsi habeant et teneant diversa maneria terras tenementa redditus et servicia et alias possessiones spirituales et temporales in diversis locis et partibus terre nostre Hibernie ex donis et concessionibus diversorum dominorum et aliorum · quarum donacionum et concessionum quedam carte scripta feoffamenta et alia munimenta perdita et quedam combusta existunt sicut dicunt. Nos volentes securitati ipsorum Prioris et conventus et successorum suorum in hac parte specialiter providere omnes et singulas hujusmodi donaciones et concessiones dominorum et aliorum predictorum ac statum titulum et possessionem quos iidem Prior et conventus habent in eisdem maneriis terris tenementis redditibus serviciis et aliis possessionibus spiritualibus et temporalibus predictis Priori et conventui et successoribus suis quantum in nobis est tenore presencium concedimus et confirmamus imperpetuum habenda et tenenda sibi et successoribus suis omnia predicta maneria terras tenementa redditus servicia et alias possessiones spirituales et temporales una cum libertatibus franchesiis privilegiis et consuetudinibus quibus ipsi et predecessores sui hactenus hucusque racionabiliter uti et gaudere consueverunt.

.

Et ulterius de uberiori gracia nostra concessimus et licenciam dedimus pro nobis et heredibus nostris quantum in nobis est predictis Priori et conventui quod ipsi adquirere possint terras tenementa redditus cum pertinenciis et advocaciones

D 2

[ocr errors]

caciones ecclesiarum usque ad valorem viginti librarum per annum tam ea que de nobis in capite quam de aliis tenentur habenda et tenenda sibi et successoribus suis in puram et perpetuam elemosinam imperpetuum. Statuto de terris et tenementis ad manum mortuam non ponendis edito non obstante dum tamen per inquisiciones inde in forma debita capiendas et in cancellaria nostra Hibernie vel heredum nostrorum rite retornandas compertum sit quod id fieri poterit absque dampno vel prejudicio nostri vel heredum nostrorum seu aliorum quorumcumque. In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes. Teste me ipso apud Kylkenny quinto die Aprilis anno regni nostri decimo octavo. [Faryngtoun per ipsum Regem et pro quadraginta solidis solutis in hanaperio.]

H

XI.

Donacio et confirmacio domini Henrici, &c.

Enricus Dei gracia Rex Anglie et dux Normannie et Aquitannie et comes Andegavie Archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciariis vicecomitibus et omnibus ministris et fidelibus suis Franciis Anglicis et Hiberniensibus salutem. Sciatis me dedisse et concessisse et hac mea carta confirmasse ecclesie Omnium Sanctorum in orientali parte Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus has terras scilicet Balencongalan Kanturc Duncarnac · Baledugall · Rubanagan Cnochyflan. Kaldronan· et ad ea pertinencia · puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum meorum cum decimis et antiquis terminis et aliis liberis consuetudinibus suis sicut melius aliqua elemosina dari poterit.

in

.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Quare volo et firmiter precipio quod prefatam ecclesiam et canonicos suos et omnes res et terras suas manuteneatis et custodiatis et protegatis nullam sibi vel rebus suis injuriam vel contumeliam facientes nec ab aliquo fieri permittentes set si quis sibi in aliquo foresfecerit plenariam inde sine dilacione justiciam faciatis et permittatis predictam ecclesiam habere omnes predictas terras et possessiones et omnes liberas et antiquas consuetudines et libertates suas - sicut melius et plenius Dermot Rex Lagenie predictas terras et possessiones predicte ecclesie donavit et liberas consuetudines concessit. Testibus Laurencio Dublin Archiepiscopo Edano Lug: episcopo E. [? R.] comite Destr: H. de Lacy. Radulpho de Warner Roberto Poerio Willelmo cancellario meo et multis aliis.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Ο

XII.

De tenemento in parochia sancti Georgii.

Mnibus sancte matris ecclesie filiis ad quorum noticiam litere presentes

[ocr errors]
[ocr errors]

pervenerint Robertus dictus de Decer civis Dublin salutem in Domino sempiternam. Noverit universitas vestra me concessisse dedisse quietum clamasse et presencium tenore confirmasse Deo et beate Marie et Omnibus Sanctis et Priori et conventui ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam unum mesuagium cum pertinenciis in suburbio Dublin in parochia sancti Georgii unde cyrographum est factum in curia domini Regis habendum et tenendum dictum mesuagium cum pertinenciis eisdem Priori et conventui et eorum successoribus de me et heredibus meis seu assignatis libere quiete bene et in pace prout melius et liberius aliqua elemosina conferri poterit. Ego vero Robertus et heredes mei dictum mesuagium cum pertinenciis dictis Priori et conventui et eorum successoribus contra omnes homines et feminas warrentizabimus acquietabimus et in perpetuum defendemus. In cujus rei testimonium presentes literas sigilli mei impressione roboravi. Hiis testibus. Willelmo de Brystoll tunc majore Johanne le Decer [et] Johanne le Serjaunt tunc prepositis Dublin · Henrico le Marescall. Thoma de Coventr: Roberto Turbot David de Callan et multis aliis.

.

U

XIII

En parochia Sancti Georgii.

Niversis sancte matris ecclesie filiis ad quorum noticiam litere presentes pervenerint. Gustancia filia Mathei filii Helingeri salutem in Domino. Noverit Universitas vestra me in legitima viduitate mea dedisse concessisse et presentibus literis confirmasse Priori et conventui domus Omnium Sanctorum juxta Dublin et suis successoribus quandam terram in suburbio Dublin in parochia Sancti Georgii illam scilicet que jacet inter terram que fuit Walteri Juvenis carpentarii ex una parte et terram monialium sancte Marie juxta Hoggas ex altera parte et continet in latitudine quater viginti pedes longitudo

[ocr errors]

eciam cujus est a via regia que est ex opposito Sancti Georgii ecclesie ex parte occidentali usque ad aliam viam regiam ex parte orientali. Tenendam et habendam dictam terram cum domibus et edificiis et omnibus aliis suis pertinenciis de me et heredibus meis vel assignatis eisdem Priori et conventui et suis successoribus libere et quiete integre et plenarie in perpetuum prout continetur in carta per quam ego feoffata fui. Reddendo inde annuatim predicti Prior et conventus heredibus Mathie filii Daniel et Cecilie uxoris ejus Randulphi filii Johannis et Eve uxoris ejus decem et octo denarios argenti medietatem scilicet ad festum Sancti Michaelis et medietatem ad pascha pro omni servicio exactione et demanda et rebus cunctis. Ut igitur hec mea donacio concessio et confirmacio perpetue firmitatis robur optineant presentibus literis sigillum meum apposui. Hiis testibus. David de Kallan tunc majore Dublin. Roberto Turbot et Hugone le Serjant tunc prepositis. Waltero aurifabro Symone clerico. Nicholao clerico Roberto pistore et aliis.

[ocr errors]

U

XIV.

De duodecem denariis in parochia Sancti Georgii.

Niversis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Henricus Tirel salutem. Noverit universitas vestra me pro salute anime mee antecessorum et successorum meorum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo beate Marie et ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin Priori et conventui ibidem Deo servientibus redditus duodecem denariorum de terra quam Alanus filius Willelmi et heredes sui tenent de me et heredibus meis inter ecclesiam beati Pauli ex una parte et ecclesiam Sancti Georgii ex altera · in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina melius plenius vel liberius poterit conferri. Et ut hec mea donacio concessio et confirmacio sit stabilis et firma permaneat in perpetuum presens scriptum sigilli mei impressione roboravi. Hiis testibus domino Roberto de Lynet tunc majore Dublin. Roberto Pollard [et] Radulpho le Porter tunc prepositis Dublin. Alano filio Willelmi · Thoma de Coventr: et aliis.

[ocr errors]
« السابقةمتابعة »