صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

in contrarium nobis competentibus. Et ad majorem rei securitatem nos sigilla nostra una cum sigillo supradicti officialis presenti scripto in modum cyrographi confecto mutuo apposuimus. Actum in ecclesia Sancti Patricii Dublin anno gracie millesimo ducentesimo quadragesimo tercio · feria quinta in ebdomoda Pasche.

XXII.

[ocr errors]

Carta de Flynttyscroft.
Mnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Bartholomeus

de Camera salutem. Sciatis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et ecclesie Omnium Sanctorum extra civitatem Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus · pro salute anime mee et omnium antecessorum et successorum meorum necnon et omnium civium Dublin terram illam quam habeo de dono predictorum civium Dublin extra civitatem · scilicet inter terram infirmorum Sancti Stephani et viam que tendit ab ecclesia Sancti Clementis ante portam prefatorum canonicorum usque ad stratam que tendit versus Donabroke et inter eandem stratam et terram (quam] prefati cives dederunt Philippo de Wygorn: . habendam et tenendam in puram liberam et perpetuam elemosinam cum omnibus decimis et obvencionibus de predicta terra provenientibus. Reddendo inde annuatim sex denarios in festo Sancti Michaelis ad reparacionem murorum Dublin pro omni servicio sicut carta predictorum civium quam

inde habeo testatur. Et ut hec mea donacio et concessio rata et inconcussa in posterum habeatur presentem cartam sigilli mei apposicione roboravi. Hiis testibus · R. Priore de Sancta Trinitate · magistro Thoma · W. archidiacono · R. de Wadis · R. nepote meo · Johanne Palmero · Gilberto del Ynet · Radulpho de Mora · Wydone Cornub: et multis aliis.

XXIII.

De eadem supra proxima.
Mnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris R. Prior

Omnium Sanctorum Dublin et ejusdem loci conventus salutem in Domino. Noveritis nos communi consensu et assensu capituli nostri dedisse concessisse et

presenti

O

presenti carta confirmasse Hugoni de Ponte et heredibus suis quandam terram nostram quam habemus de dono Bartholomei de Camera extra civitatem Dublin scilicet illam que est inter terram infirmorum Sancti Stephani et viam que tendit a porta nostra usque ad stratam que tendit a civitate Dublin versus Dunhambroch. et inter eandem stratam et terram quam Johannes Hareng tenet · habendam et tenendam de nobis sibi et heredibus suis libere quiete pacifice et honorifice integre et plenarie. Nobis inde annuatim reddendo ipse et heredes sui dimidiam marcam argenti ad duos terminos anni · scilicet quadraginta denarios [ad] festum Omnium Sanctorum et quadraginta denarios ad festum Pentecostes. Et nos dictam terram dicto Hugoni et heredibus suis warentizabimus in perpetuum. Quod si dictus Hugo vel heredes ejus dictam terram vendere vel impignorare voluerint primo nobis offerant · quam si retinere noluerimus pro pretio quo alius · faciant inde libitum eorum. Salvo nobis redditu prenominato. Ut autem hec nostra donacio [et] concessio rata et inconcussa habeatur presentem cartam sigilli nostri impressione communivimus. Hiis testibus · domino R. Priore de Sancta Trinitate · Gylberto del Ynet · R. de Mora · Gilberto Wale · Waltero Olut · Baldewyno Gerran ...... Willelmo Blundo et aliis.

XXIV.

De gardino in parochia Sancti Georgii tradito ad firmam Johanni Tym.

HE

EC indentura facta inter Priorem et conventum domus Omnium Sancto

rum Dublin ex parte una et Johannem Tym clericum ex parte altera testatur · quod predicti Prior et conventus ex ipso[rum] unanimi assensu concesserunt et ad firmam dimiserunt predicto Johanni unum gardinum cum pertinenciis in civitate Dublin · jacens in suburbio ejusdem civitatis in parochia Sancti Georgii inter cimiterium Sancti Georgii ex parte australi et terram Prioris sancte Trinitatis Dublin ex parte boriali . et extendit se anterius ad viam regiam versus orientem usque ad stagnum molendini Regis versus occidentem · habendum et tenendum predictum gardinum cum pertinenciis prefato Johanni a die confectionis presencium usque ad finem termini quadraginta annorum proxime sequencium plenarie completorum. Reddendo inde annuatim idem Johannes dictis Priori et conventui et successoribus suis quinque solidos argenti ad festa

Sancti Michaelis et Pasche equis porcionibus et bene liceat predictis Priori et conventui et successoribus suis durante termino predicto fodere saxifragium ex. istens in gardino predicto et ab inde lapides quoscumque asportare ad voluntatem suam cum liberis ingressu et egressu in et de gardino predicto.

Et bene liceat predicto Johanni quascumque arbores per ipsum plantatas seu plantandas super terram per eundem Johannem recuperatam seu recuperandam super dictum stagnum asportare et inde voluntatem suam facere sine contradictione cujuscumque. Et si contingat quod absit dictum Johannem mori infra terminum predictum tunc bene liceat prefatis Priori conventui et successoribus suis in predictum gardinum cum pertinenciis intrare et illud cum pertinenciis rehabere sine contradictione cujuscumque. Et predicti Prior et conventus et successores sui dictum gardinum cum pertinenciis prefato Johanni durante termino predicto in forma predicta contra quoscumque warentizabunt. In cujus rei testimonium tam sigillum commune domus predicte quam sigillum predicti Johannis presentibus indenturis alternatim sunt appensa. Datum primo die Augusti anno regni Regis Henrici quarti duodecimo et anno Domini millesimo ccccmo decimo.

XXV.

In parochia Sancti Stephani.

Ciant presentes et futuri quod ego Adam Fauconer concessi et quietum

heredibus meis unum denarium annui redditus quem ab eisdem annuatim recipere consuevi de terra quam Stephanus de la Were avunculus meus dedit domui Omnium Sanctorum · que quidem terra jacet ex opposito crucis lapidee Sancti Stephani ex parte boriali. Reddendo mihi et heredibus meis in nativitate Sancti Johannis Baptiste unam rosam quam ab eis in ecclesia Omnium Sanctorum recipere debemus pro servicio seculari exactione et demanda. In cujus rei testimonium presentem cartam sigilli mei impressione roboravi. Hiis testibus . Thoma de Wynton: tunc majore Dublin · Reymundo le Peytevin Laurencio scissore tunc prepositis · Symone Unrede · Symone Stekes · Rogero clerico et multis aliis.

XXVI.

De duodecem denariis annui redditus bersus ecclesiam Sancti Petri.

[ocr errors]

Ciant presentes et futuri quod ego Audoenus Brun dedi et concessi et hac

presenti carta mea confirmavi Deo et domui Omnium Sanctorum Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus · redditum duodecem denariorum pro salute anime mee et patris mei et meorum antecessorum in puram et perpetuam elemosinam · scilicet de terra que fuit Elie Snelling quam Elias medicus tenet de me versus ecclesiam Sancti Petri recipiendo sex denarios ad Pasca et sex denarios in festo Sancti Michaelis. Hiis testibus . Helia de Launie . Gilberto del Lynet · Nicholao de Bedeford · Vincencio de Lira · Rogero Brun · Waltero clerico et multis aliis.

XXVII.

De xii. denariis bersus ecclesiam Sancti Petrí.

O

Mnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Helias Cu

lache et Matilldis uxor ejus in vero salvatore salutem. Ad universitatis vestre volumus pervenire noticiam nos divine pietatis intuitu et pro salute animarum nostrarum et omnium antecessorum nostrorum legasse dedisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus · redditum duodecem denariorum annuatim de eodem curtilagio de quo dicte domus canonici habent annuatim de dono Audoeni Brun pro anima patris sui et antecessorum suorum duodecem denarios · scilicet ut ego Helias et uxor mea Matildis efficiamur participes omnium bonorum et oracionum que in posterum in prefata ecclesia fient. Ut hec autem donacio legacio et confirmacio inconcussa perseveret presentem paginam sigilli nostri muni[mine] roboravimus. Hiis testibus . domino Rogero Priore [ecclesi]e sancte Trinitatis · magistro Thoma cancellario de Sancto Patricio . domino Willelmo tunc decano · Gilberto del Ynet. Willelmo de Flammested . Edwardo Palmero et multis aliis.

XXVIII.

XXVIII.

De domo bersus ecclesiam Sancti Petri.

EC est convencio facta inter Priorem et conventum domus Omnium Sanc

torum juxta Dublin ex parte una et dominum Ricardum le Waleys capellanum ex altera · videlicet quod predicti Prior et conventus unanimi assensu et consilio tocius capituli sui concesserunt et ad firmam tradiderunt predicto Ricardo quandam terram suam cum edificiis et pertinenciis suis in suburbio Dublin in parochia Sancti Petri de la Hulle. et jacet inter terram Philippi de Asscheborne ex parte una et terram Elye de Asscheborne ex parte altera · et extendit se in longitudine a regali via anterius usque ad terram dicti Philippi posterius et continet anterius in latitudine triginta et sex pedes · in medio quadraginta et unum pedem posterius vero quadraginta et sex pedes · tenendam et habendam dictam terram cum edificiis et pertinenciis suis prefato domino Ricardo heredibus et assignatis suis de predictis Priore et conventu et eorum successoribus a festo Pasche anno Domini millesimo tricentesimo tricesimo quinto usque ad finem decem annorum proxime subsequencium plene completorum.

Reddendo inde annuatim dictis Priori et conventui et eorum successoribus dictus dominus Ricardus heredes seu assignati sui octo solidos argenti ad quatuor anni terminos · videlicet ad festum Nativitatis Sancti Johannis Baptiste ad festum Sancti Michaelis ad festum Natalis Domini et ad festum Pasche per equales porciones pro omni servicio exactione et demanda seculari. In fine vero termini predicti predictus dominus Ricardus heredes vel assignati sui predicta edificia in statu competenti relinquere debent. Dicti eciam Prior et conventus et successores sui dictam terram cum pertinenciis sicut predictum est prefato domino Ricardo heredibus et assignatis suis pro predicto redditu usque ad finem dicti termini contra omnes gentes warentizabimus acquietabimus et defende

In cujus rei testimonium sigillum commune dictorum Prioris et conventus et sigillum predicti domini Ricardi hiis mutuis scriptis alternatim apponuntur. Hiis testibus · magistro Willelmo Bocdif tunc majore Dublin · Willelmo Wythirtoun et Rogero Grantcourt tunc prepositis · Ricardo de Swerdys · Johanne Callan · Johanne Crih · Egidio de Baldiswelle · Rogero de Kyldaria et aliis. Datum Dublin die dominica proxima post festum Sancti Michaelis Archangeli anno Domini millesimo ccc tricesimoque quarto.

mus.

« السابقةمتابعة »