صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

XXIX.

De lite mota circa predictam terram relaxacio Ricardi Chamberleyn.

N

Overint universi per presentes me Ricardum Chamberleyn civem Dublin

remisisse relaxasse ac omnino pro me et heredibus meis in perpetuum quietum clamasse Priori et conventui domus Omnium Sanctorum juxta Dublin et eorum successoribus totum jus meum et clameum que habeo habui seu quovismodo habere potero . in quadam terra cum edificiis et suis pertinenciis in suburbio Dublin in parochia Sancti Petri de la Hulle · que jacet inter terram quondam Philippi de Assheborne ex parte una et terram nuper Elie de Asshebourne ex parte altera · et extendit se in longitudine a regali via anterius usque ad terram dicti Philippi posterius · et continet anterius in latitudine triginta et sex pedes · in medio quadraginta et unum pedes · posterius vero quadraginta et sex pedes. Ita quod nec ego dictus Ricardus nec heredes mei nec aliquis alius nomine nostro aliquod jus vel clameum in terra predicta cum pertinenciis de cetero exigere habere seu vendicare poterimus in futurum. Set ab omni actione et juris remedio penitus inde sumus exclusi per presentes imperpetuum. In cujus rei testimonium sigillum meum presentibus est appensum. Datum secundo die Maii anno regni regis Ricardi secundi post conquestum Anglie decimo nono.

Alias indenturas ad eandem terram pertinentes quere in cista inter indenturas.

XXX.

In parochia Sancti Michaelis de la Pol.

Mnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Radulphus

O

pro salute anime mee antecessorum et successorum meorum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus · redditum quatuor solidorum annuatim percipiendum de terra quam teneo de Prioratu de Dimlech in suburbio Dublin in parochia Sancti Michaelis de Polla et ab heredibus meis exigendum in duobus anni terminis · scilicet duos solidos in IRISH ARCH. SOC. 10.

F

termino

termino Pasche et duos solidos in termino Sancti Michaelis . habendum et optinendum dicte domus canonicis et eorum successoribus in perpetuum in puram et perpetuam elemosinam et liberam ab omni actione vexacione et demanda . scilicet de terra illa que contiguata est vico que ducit ad scalarium cimiterii dicti ecclesie Sancti Michaelis . et est in latitudine per magnam stratam que ducit versus portam Sancti Martini a dicto vico dicte ecclesie cimiterii usque ad terram Henrici Wantarii . et est in longitudine a dicta magna strata usque ad ortum dicte ecclesie Sancti Michaelis. Et ut hec mea donacio concessio et confirmacio rata perseverent et inconcussa in perpetuum habeantur presentis scripti pagine sigillum meum feci apponi. Hiis testibus . Priore Sancte Trinitatis . magistro T. cancellario Sancti Patricii . G. de Turvill archidiacono Dublin · domino Gilberto del Ynet. domino Ricardo Ancum [?] . domino Radulpho Janitore · domino Roberto Pollard et aliis.

XXXI.

De gardino in eadem parochia ex parte boríali bici quo itur a fratribus carmelit[an]is bersus Sanctum Patricium. H

EC indentura facta apud Dublin die Jovis proximo post festum Sancti

Barnabe apostoli anno regis Edwardi tercii post conquestum tricesimo octavo . inter Priorem et conventum domus Omnium Sanctorum juxta Dublin ex parte una et Symonem Typpyr et Eliam Sherman ex altera · testatur quod predicti Prior et conventus de eorum unanimi assensu et consensu dederunt concesserunt et ad firmam tradiderunt predictis Symoni et Elie unum gardinum cum suis pertinenciis in suburbio Dublinie in parochia Sancti [Michaelis] del Pol. habendum et tenendum predictis Symoni et Elie heredibus et assignatis suis ad terminum viginti annorum · termino vero incipiente ad festum Sancti Michaelis archangeli proximo futurum · Reddendo inde predicti Simon et Elias heredes et assignati sui predictis Priori et conventui et eorum successoribus primo anno proximo sequente post predictum festum Sancti Michaelis unum granum frumenti ad festum Pasche pro omni servicio exactione et demanda. Et post predictum primum annum plenarie completum reddendo inde annuatim predicti Simon et Elias heredes et assignati sui predictis Priori et conventui et eorum successoribus octodecim denarios argenti · medietatem videlicet ad festum Sancti

Michaelis

Michaelis et aliam medietatem ad festum Pasche pro omnibus serviciis actionibus et demandis. Et si contingat predictos Simonem et Eliam heredes vel assignatos suos de solucione redditus predicti per unum mensem post aliquem terminum predictorum terminorum a retro existere . quod ex tunc bene liceat predictis Priori et conventui et eorum successoribus predictum gardinum cum pertinenciis ingredi et illud pacifice retinere sine contradictione alicujus. In cujus rei testimonium sigillum commune dictorum Prioris et conventus et sigilla predictorum Simonis et Elie huic indenture alternatim sunt appensa. Datum die et anno supradictis.

XXXII.

H

De eodem gardino.
EC indentura facta die Lune proximo ante festum apostolorum Philippi

et Jacobi anno regni regis Henrici quarti sexto inter Priorem et conventum ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin ex una parte et Thomam Schortalis clericum ex altera · testastur quod predicti Prior] et conventus de eorum assensu et consensu d[imise]runt et ad firmam tradiderunt predicto Thome pro servicio suo eis impenso et impendendo unum gardinum cum pertinenciis in suburbio civitatis Dublin . quod jacet ex opposito pomerii nuper Laurencii Wylby juxta vicum quo itur ab ecclesia Sancti Patricii ad fratres Carmelitanos ex parte boriali vie . quod Hugo Possewyk quondam habuit ad firmam de predictis Priore et conventu · habendum et tenendum predicto Thome ad terminum triginta annorum proxime sequencium datam confectionis presencium · Reddendo inde annuatim predictus Thomas predictis Priori et conventui et successoribus suis unam rosam · videlicet ad quodlibet festum nativitatis Sancti Johannis Baptiste pro omni servicio actione et demanda · Ita quod si contingat predictum Thomam infra terminum predictorum triginta annorum obire . quod tunc bene liceat predictis Priori et conventui et eorum successoribus in gardinum predictum ingredi et illud rehabere et possidere absque contradictione aliquali seu alicujus impedimento. Ęt predicti Prior et conventus et eorum successores warentizabunt predicto Thome gardinum predictum ut predictum est contra quoscumque durante termino predicto. In cujus rei testimonium tam sigillum commune predictorum Prioris et conventus quam sigillum predicti Thome presentibus alternatim sunt appensa. Datum die et anno supradictis.

XXXIII.

F 2

XXXIII.

In parochia Sancte Werburge in bico Castri ex parte australi. HE

EC dividenda testatur quod nos Prior et conventus ecclesie Omnium Sanc

torum juxta Dublin concedimus et ad firmam tradimus Willelmo Foil civi et mercatori Dublin quandam placeam nostram infra muros civitatis Dublin in vico castri in parochia videlicet ecclesie Sancte Werburge ad terminum quadraginta annorum · termino incipiente in festo Nativitatis Sancti Johannis Baptiste anno Domini millesimo ccc quadragesimo septimo · habendam et tenendam prefato Willelmo heredibus et assignatis suis predictam placeam de nobis et successoribus nostris quiete bene et in pace usque ad finem dictorum quadraginta annorum continue sequencium plenarie complendorum. Reddendo inde annuatim dicti Willelmus heredes et assignati sui nobis et successoribus nostris quinque solidos argenti ad duos anni terminos · medietatem videlicet in festo Natalis Domini et aliam medietatem in festo Nativitatis Sancti Johannis Baptiste durante termino supradicto · que quidem placea jacet in latitudine in parte anteriori inter tenementum prefati Willelmi versus occidentem et celdam nostram quam recuperavimus de Ricardo Ponteys versus orientem et continet in parte anteriori in latitudine viginti et unum pedem · in medio triginta et sex pedes posterius vero continet triginta et duos pedes · et extendit se in longitudine a via regali versus aquilonem usque ad cimiterium ecclesie Sancte Werburge et ortum qui quondam fuit Roberti North versus austrum.

Ego vero prefatus Willelmus heredes et assignati mei super eandem placeam unam aulam bonam continentem in longitudine triginta et quatuor pedes in latitudine vero viginti et unum pedem edificare volumus et tenemur per presentes · et eandem usque ad finem termini quadraginta annorum supradicti sumptibus nostris bene et competenter sustinere et in fine termini in bono statu undique relinquere. Et si contingat quod predictus redditus quinque solidorum in toto vel in parte in aliquo termino a retro fuerit durante termino quadraginta annorum supradicto et prefati Prior et conventus et successores sui super

eandem placeam districtionem sufficientem pro predicto redditu invenire non possunt. Ego prefatus Willelmus pro me et heredibus et assignatis meis volo et concedo quod dicti Prior et conventus et successores sui aulam meam collateralem ex parte occidentali pro predicto redditu distringant et districtiones sibi retineant

quousque

quousque de omnibus arreragiis dicti redditus plenarie eis fuerit satisfactum. Et finitis quadraginta annis supradictis liceat ex tunc prefatis Priori et conventui et successoribus suis omnia edificia super eandem placeam constructa sine aliqua contradictione vel strepitu judiciali intrare et in proprios usus rehabere et voluntatem suam inde facere. Nos vero dicti Prior et conventus et successores nostri dictam placeam cum omnibus suis edificiis prefato Willelmo heredibus et assignatis suis contra quoscumque warentizabimus usque ad finem termini predicti et defendemus. In cujus rei testimonium sigillum commune predictorum Prioris et conventus indenture eidem Willelmo tradite est appensum et sigillum dicti Willelmi huic indenture nobis Priori et conventui facte est appensum. Hiis testibus . Galfrido Crompe tunc majore civitatis Dublin · Rogero Graunceter et Waltero Lusk tunc ballivis · Johanne Taillour · Thoma Dyllon · Ada Alesley · Johanne Lam · Mauricio Broun et multis aliis. Datum Dublin in festo et anno supradictis.

XXXIV.

De celda in parte orientali placee supradicte.

Placi

Lacita coram Ricardo Olof majore Thoma de Wynchestria et Rogero de

Asseborne prepositis Dublin die Martis proximo post festum Sancti Martini anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi decimo. Assisa venit recognicionis si Ricardus Ponteys injuste et sine judicio per suam friscam forciam disseisivisset fratrem Nigellum Priorem ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin de libero tenemento suo in Dublin infra annum &c. videlicet de illa celda cum pertinenciis que est in vico castri in parochia Sancte Werburge et jacet inter vacuam placeam predicti Prioris ex parte occidentali et celdam prenominati Ricardi Ponteys ex parte orientali · Et unde predictus Prior queritur quod cum distringeret in tenemento predicto pro redditu suo &c. Idem Ricardus Ponteys de predicta districtione ipsum Priorem minus juste deforciavisset &c. Et petit inde assisam &c. Et predictus Ricardus venit et bene cognovit quod deforciavisset predictum Priorem de districtione sua predicta prout idem Prior asserit &c. Ideo consideratum est quod predictus Prior recuperet seisinam suam de predicta celda cum pertinenciis versus predictum Ricardum per recognicionem suam predictam &c. Et predictus Ricardus committitur prisone quia recognovit dissei

« السابقةمتابعة »