صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

sinam &c. quousque &c. Postea remittitur prisona &c. Et de consensu prefati Ricardi recuperavit predictus Prior prefatam celdam cum pertinenciis &c. Et predictus Ricardus invenit plegios de misericordia &c.

Plura alia munimenta cartas et relaxaciones cujusdam tenementi et bacue placee in predicta parochia in vico pellipariorum in parte boriali invenies in una pixide in cista que ideo hic non scribuntur quia sunt in manibus sacerdotum &c.

H

XXXV.

En eodem bico et parochia ex parte australi.

EC indentura testatur quod die Dominica in festo Pasce anno regni regis Edwardi tercii post conquestum regni sui Anglie vicesimo nono regni vero Francie xvi. Ita convenit inter religiosos viros Priorem et conventum domus Omnium Sanctorum juxta Dublin ex parte una et Johannem Latoner civem Dublin ex altera videlicet quod predicti Prior et conventus unanimi consensu et consilio tocius capituli sui tradiderunt et ad firmam dimiserunt dicto Johanni unum mesuagium cum omnibus edificiis et pertinenciis quodquidem mesuagium jacet in vico pelliparii Dublin in latitudine inter tenementum Thome Fakom ex una parte et tenementum quod fuit Roberti North ex altera et in longitudine extendit ab alto vico versus boriam usque ad venellam qua itur ad ecclesiam Sancti Nicholai versus austrum.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Habendum et tenendum dictum mesuagium cum edificiis et pertinenciis suis dicto Johanni Juliane uxori sue et Margarete filie predicti Johannis de dictis Priore et conventu et eorum successoribus ad terminum triginta annorum plenarie complendorum termino vero incipiente ad festum antedictum. sub tali tamen forma quod dictus Johannes Juliana et Margareta infra terminum proximum post confectionem presencium dicta edificia sumptibus propriis repararent et faciant stif et staunche Reddendo inde annuatim dicti Johannes Juliana et Margareta dictis Priori et conventui et eorum successoribus xiiij. solidos argenti ad duos anni terminos medietatem videlicet ad festum Sancti Michaelis et alteram medietatem ad festum Pasce pro omni servicio seculari.

.

[ocr errors]

Et si contingat predictum redditum post aliquem terminum prenotatum per unum mensem in parte vel in toto esse a retro quod absit dum tamen petatur in presencia

presencia fidedignorum dictus Johannes Juliana et Margareta cadant a firma sua et liceat dictis Priori et conventui et eorum successoribus dictum mesuagium cum edificiis et pertinenciis suis licite intrare sine contradictione cujuscumque. Insuper predicti Johannes Juliana et Margareta volunt et concedunt quod si contingat ipsos infra terminum prenotatum discedere quod absit quod predictum mesuagium predictis Priori et conventui absque aliqua calumpnia et strepitu judiciali integre remaneat.

Preterea conventum est inter partes quod dictus Johannes Juliana et Margareta dicta edificia in fine termini prefati relinquent stif et staunche et una cum hoc quod solvant annuatim Longabulum consuetum durante termino antedicto. Et dicti Prior et conventus et eorum successores dictum mesuagium cum edificiis et pertinenciis suis dictis Johanni Juliane et Margarete usque ad finem dicti termini ut supradictum est contra omnes mortales warentizabunt et defendent. In cujus rei testimonium sigilla parcium alternatim presentibus sunt appensa. Datum Dublin die et anno supradictis.

XXXVI.

De tenemento in parochia Sancti Nicholai in bico le Rochelstrete ex parte boríalí.

Ο

Mnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Agnes quondam uxor Ricardi pistoris salutem. Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et dicti Ricardi sponsi mei et omnium antecessorum et successorum meorum quandam terram meam infra muros Dublin in vico de le Roche in parochia Sancti Nicholai illam scilicet terram que jacet inter terram Quinilde et terram quam emi a Thoma filio Walteri Kipping habendam et tenendam dictam terram dicte domus canonicis in puram et perpetuam elemosinam libere quiete pacifice integre cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad liberam elemosinam pertinentibus. Excepto quod dicti canonici vel eorum attornatus respondebunt capitali domino annuatim de quatuor solidis sterlingorum.

[ocr errors]
[ocr errors]

Et ut hec mea donacio concessio et confirmacio rata perseveret in posterum

et

[ocr errors]

et inconcussa habeatur presentem paginam sigilli mei impressione roboravi. Hiis testibus domino Willelmo decano de Sancto Patricio magistro Thoma cancellario domino Rogero Priore de Sancta Trinitate. G. del Ynet Radulpho de Mora Wydone Cornubie et aliis.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

H

[ocr errors]

XXXVII.

De eodem tenemento sub alía forma.

[ocr errors]

EC indentura testatur quod Prior et conventus domus Omnium Sanctorum juxta Dublin remiserunt et relaxaverunt Roberto Stantoun omnia arreragia · quatuor videlicet solidorum annui redditus exeuncium de quodam tenemento in parochia Sancti Nicholai Dublin in vico qui dicitur Rochelstret de omnibus terminis transactis usque ad festum Pasce anno domini millesimo ccc nonagesimo quarto quod quidem tenementum continet in longitudine a via regia ex parte australi quinquies viginti pedes usque ad terram quondam Roberti Asshebourne ex parte aquilonali in latitudine vero viginti et novem pedes a terra Roberti de Wylby ex parte orientali usque ad terram Prioris Sancti Johannis ex parte occidentali Ita quod predicti Prior et conventus domus Omnium Sanctorum et successores sui de predicto Roberto heredibus et assignatis suis ad quorumcumque manus devenerit a supradicto Pasce festo anno supradicto quatuor solidos argenti ad duos anni terminos de eodem tenemento annuatim percipiant in perpetuum medietatem videlicet in omni festo Pasce et aliam medietatem in omni festo Sancti Michaelis Et liceat predictis Priori et conventui et successoribus suis predictum tenementum ex quacumque parte voluerint pro predicto redditu quociens a retro fuerit distringere et districtiones. usque ad plenariam dicti redditus solucionem retinere. In cujus rei testimonium huic dividende sigilla parcium alternatim sunt appensa. Datum Dublin in vigilio Pasce anno supradicto.

XXXVIII.

XXXVIII.

Be eodem tenemento.

EC indentura facta inter fratrem Thomam Priorem domus Omnium Sanc

HE

torum Dublin et ejusdem domus conventum ex parte una et Johannem Champeneys Alexandrum Hunter et Willelmum Hogge capellanos ex parte altera testatur quod cum predicti capellani seisiti et possessionati sint in dominico suo ut de feodo simplici de uno mesuagio cum pertinenciis jacente in civitate Dublin in vico Rupelli et in parochia Sancti Nicholai ejusdem civitatis. quodquidem mesuagium jacet in longitudine a vico predicto anterius versus austrum usque ad terram quondam Roberti Asshebourne modo Johannis Kylbery versus aquilonem et continet in illa longitudine quinquies viginti pedes · et in latitudine inter terram quondam Roberti de Willeby modo Roberti Irland versus orientem et terram Prioris et fratrum domus Sancti Johannis Baptiste extra novam portam Dublin versus occidentem et continet in illa latitudine viginti et novem pedes quodquidem mesuagium oneratum existit dictis Priori et conventui prout de jure domus sue predicte in quatuor solidatis annui redditus solvendis ad duos anni terminos videlicet ad festa Sancti Michaelis et Pasche equis porcionibus.

[ocr errors]

Predicti Prior et conventus considerantes grandes expensas et labores quos dicti Johannes Alexander et Willelmus heredes et assignati sui sustentabunt et apponere intendunt in reparacione edificacione et emendacione mesuagii predicti cum pertinenciis ipsos Johannem Alexandrum et Willelmum heredes et assignatos libere tenentes seu dominos tenentes et firmarios mesuagii predicti ac illud mesuagium de duobus solidis redditus quatuor solidatarum predictarum singulis annis [durantibus quadraginta] annis proxime sequentibus datum confectionis presencium omnino et plenarie erga prefatos Priorem et conventum Omnium Sanctorum ac successores suos exonerant et quietum faciunt per presentes. Salvo plenarie jure et titulo ipsorum Prioris et conventus ac successorum suorum petendi habendi et levandi predictum integrum redditum quatuor solidatarum de mesuagio predicto cum pertinenciis post finem termini quadraginta annorum singulis annis ad terminos predictos imperpetuum. Dantes et concedentes predicti Johannes Alexander et Willelmus pro se heredibus et assignatis suis predictis Priori et conventui et successoribus suis plenam tenore presencium potes

IRISH ARCH. SOC. IO.

G

tatem

tatem distringendi in mesuagio predicto cum pertinenciis pro duobus solidis predictarum quatuor solidatarum durantibus quadraginta annis predictis quocienscumque dicti duo solidi in parte vel in toto a retro fuerint non soluti ad aliquem terminum terminorum predictorum et districtiones secum abducendi et retinendi quousque sibi de dictis duobus solidis una cum arreragiis eorum sibi plenarie fuerit satisfactum.

Dantes eciam predicti Johannes Alexander et Willelmus pro se heredibus et assignatis suis prefatis Priori et conventui ac successoribus et assignatis suis plenam tenore presencium potestatem post predictos quadraginta annos plenarie completos distringendi in predicto mesuagio cum pertinenciis pro predictis quatuor solidatis redditus quocienscunque dictus redditus quatuor solidatarum a retro fuerit non solutus ad aliquem terminum terminorum predictorum et districtiones secum abducendi et retinendi quousque sibi de illo redditu una cum arreragiis ejusdem plenarie fuerit satisfactum [In cujus rei testimonium parti] hujus indenture penes dictos Priorem et conventum resedenti prefati Johannes Alexander et Willelmus sigilla sua apposuerunt. Datum in festo Pasche anno regni regis Henrici sexti quinto et anno Domini millesimo quadringintesimo vicesimo quinto.

[ocr errors]

HE

XXXIX.

De supradicto tenemento.

EC dividenda testatur quod Prior et conventus ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin remiserunt et relaxaverunt Roberto Haysbourne civi Dublin omnia arreragia quatuor videlicet solidorum annui redditus exeuncium de quodam tenemento in parochia Sancti Nicholai in vico qui dicitur Rochelstret de toto termino transacto usque ad festum Pasche anno Domini millesimo ccc vicesimo quinto quodquidem tenementum continet in longitudine a via regia ex parte australi quinquies viginti et quindecim pedes usque ad terram dicti Roberti ex parte aquilonali in latitudine vero viginti et novem pedes a terra Roberti de Wylby ex parte orientali usque ad terram Sancti Johannis ex occidentali.

[ocr errors]

Ita quod predicti Prior et conventus et successores sui de predicto Roberto heredibus et assignatis suis ad quorumcumque manus devenerit a supradicto

festo

« السابقةمتابعة »