صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

festo Pasche quatuor solidos argenti ad duos anni terminos de eodem tenemento annuatim percipiant imperpetuum · medietatem videlicet in omni festo Pasche et aliam medietatem in omni festo Sancti Michaelis.

Et liceat predictis Priori et conventui et successoribus suis predictum tenementum ex quacumque parte voluerint pro predicto redditu libere quociens a retro fuerit distringere et districtiones usque ad plenam dicti redditus solucionem retinere. In cujus rei testimonium huic dividende sigilla parcium alternatim sunt appensa. Datum Dublin in vigilia Pasche anno supradicto.

XL.

De tenemento in alto bico in parochia Sancti Audoeni.

[ocr errors]

EC est convencio facta inter Priorem et conventum domus Omnium Sanc

torum juxta Dublin ex parte una et Rogerum Colman civem Dublin ex altera · videlicet quod predicti Prior et conventus unanimi assensu et consensu tocius capituli sui concesserunt et tradiderunt dicto Rogero totum redditum cum pertinenciis provenientem de quadam placea terre cum pertinenciis in civitate Dublin in parochia Sancti Audoeni · quequidem placea terre jacet in latitudine inter tenementum Henrici Marechal ex parte orientali et tenementum ipsius Rogeri ex parte occidentali . et extendit se in longitudine ab Alto vico civitatis predicte ex parte australi usque ad tenementum dicti Henrici Marechal ex parte aquilonali · habendum et tenendum totum predictum redditum cum pertinenciis suis dicto Rogero heredibus et assignatis suis de predictis Priore et conventu et eorum successoribus ad terminum centum et decem annorum proxime sequencium plenarie completorum et amplius . incipiente termino in festo Sancti Marci evangeliste anno Domini millesimo ccc quarto adco integre et plenarie sicut dicti Prior et conventus aut predecessores sui eundem redditum habuerunt vel habere debuerunt.

Reddendo inde annuatim dictis Priori et conventui et eorum successoribus idem Rogerus et heredes sui vel assignati quolibet anno primorum decem annorum dimidiam marcam argenti ad festum natalis Domini et quolibet anno subsequenti decem solidos · medietatem ad festum natalis Domini et alteram medietatem ad festum Nativitatis Sancti Johannis baptiste pro cunctis rebus.

Et preterea dicti Prior et conventus concesserunt pro se et successoribus suis prefato Rogero heredibus et assignatis suis pro quadam summa argenti a dicto Rogero pre manibus recepta omnia arreragia dicti redditus que a retro fuerint die confectionis presentis scripti.

Dicti autem Prior et conventus et successores sui predictum redditum cum arreragiis ejusdem redditus dicto Rogero heredibus et assignatis suis usque ad finem predicti termini et amplius pro predicto redditu ipsis et successoribus annuatim inde solvendo ut predictum est contra omnes gentes quantum in eis est warentizabunt acquietabunt et defendent. In cujus rei testimonium sigillum commune dictorum Prioris et conventus et sigillum predicti Rogeri huic scripto bipartito alternatim apponuntur. Hiis testibus · Galfrido de Mortoun tunc majore Dublin · Johanne Cadewely et Edwardo Colet tunc prepositis · Henrico Marechal · Roberto de Wileby · Rogero de Asshebourne · Johanne Decer · Johanne Serjaunt · Thoma de Conventria · Willelmo Sampson de Callan · Roberto de Ruytoun et aliis. Datum in capitulo predicto in crastino Sancti Marcii Evangeliste anno supradicto.

XLI.

De redditu in bico cocorum in parochia Sancti Audoeni.

PL

Lacita coram Willelmo Douce majore Stephano de Mora et Willelmo de

Mareschal ballivis civitatis Dublin die Lune proximo post festum Sancti Martini anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi sextodecimo. Assisa venit recognicionis si Andreas Row et Johanna uxor ejus injuste et sine judicio frisce per suam friscam forciam dissei[siv]erunt fratrem Willelmum Priorem ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin de libero tenemento suo in Dublin infra annum &c. · videlicet de duobus solidatis redditus cum pertinenciis exeuntis de quodam tenemento ipsius Andree in vico coquorum in parochia Sancti Audoeni in eadem villa.

Et unde predictus Prior queritur quod cum districtus in tenemento predicto pro redditu suo predicto idem Andreas de predicta destrictione ipsum Priorem minus juste deforciavit &c. Et petit inde assisam &c. Et predictus Andreas venit et bene cognovit quod reddet ei singulis annis predictos duos solidatos redditus exeuntis de predicto tenemento ut premittitur . nec potest dicere quin

deforciavit

deforciavit predictum Priorem de districtione sua predicta prout idem Prior asserit &c. Ideo consideratum est quod predictus (Prior] recuperet seisinam suam de predictis duobus solidatis redditus cum pertinenciis versus predictum Andream per recognicionem suam predictam &c. Et predictus Andreas committitur prisone quia recognovit disseisinam &c. quousque &c. postea remittitur prisona &c. Et predictus Andreas invenit plegios de misericordia &c.

XLII.

De redditu in bico Bertrandi.

Ciant presentes et futuri quod Ego Philippus de Duraham dedi concessi et

Sanctorum juxta Dublin pro

salute anime mee et Elene uxoris mee et antecessorum et successorum meorum quadraginta duos denarios de redditu imperpetuum . ad sustentacionem vini sacrificii prefate ecclesie Omnium Sanctorum scilicet de terra quam Adam de Wolbeter tenet in vico Berterani.

Ego predictus Philippus et heredes mei dictum redditum dicte ecclesie imperpetuum sustinebimus ad duos terminos anni percipiendos · videlicet medietatem ad natale Domini et aliam medietatem ad festum Sancti Johannis. Ego vero predictus Philippus et heredes mei dictum redditum predicte ecclesie Omnium Sanctorum contra omnes homines et feminas warentizabimus. Et ut hec mea donacio et concessio futuris temporibus firma et inconcussa permaneat presentem cartam mei sigilli munimine corroboravi. Hiis testibus · Johanne li Waret tunc majore Dublin · Ricardo Pel et Philippo Libel · Johanne Cantoun • Willelmo le Graunt · Johanne de la Pulle et aliis.

XLIII.

De redditu extra nobam portam prope ecclesiam Sancti Johannis.

HE

EC dividenda testatur quod Prior et conventus ecclesie Omnium Sancto

rum juxta Dublin remiserunt et relaxaverunt Johanni le Whyt de Borhuntestoun et Marione uxori ejus omnia arreragia redditus quinque solidorum

per

per annum a retro existencia de toto tempore transacto usque ad Pascha anno Domini millesimo ccc vicesimo quinto · de quadam placea terre cum pertinenciis collateraliter jacente ex parte occidentali domus hospitalis Sancti Johannis extra novam portam Dublin in vico Sancti Thome in parochia Sancti Katerine. Remiserunt eciam et relaxaverunt predictis Johanni et Marione de predicto redditu medietatem a festo predicto usque ad finem septem annorum proxime sequencium plene complendorum. Reddendo inde annuatim dictis Priori et conventui duos solidos et vi. denarios argenti ad duos terminos anni · videlicet medietatem ad Pasca et aliam medietatem ad festum Sancti Michaelis.

Et finitis predictis septem annis predictus redditus quinque solidorum singulis annis prefatis Priori et conventui et eorum successoribus integre imperpetuum revertatur. Et predicti Johannes et Mariona pro se et heredibus suis concesserunt quod si sufficientes districtiones ibidem inveniri non poterunt tunc bene licebit dictis Priori et conventui et eorum successoribus aliud tenementum eorum collaterale ingredi et ibidem distringere et districtiones retinere usque ad plenam dicti redditus solucionem. In cujus rei testimonium huic dividende sigilla parcium alternatim sunt appensa. Datum Dublin in vigilia Pasche anno supradicto.

XLIV.

De xbi. denariis in parochie Sancti Katerine.

S

Ciant presentes et futuri quod ego T. de Camera et Elena de Tantona sponsa mea dedimus concessimus et hac presenti carta nostra confirmavimus

pro salute animarum nostrarum antecessorum et successorum nostrorum Deo et beate Marie et domui Omnium Sanctorum juxta Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus in puram et perpetuam elemosinam sexdecim denarios annui redditus ad vinum sacrificii recipiendos in suburbio Dublin in parochia sancte Katerine de quadam terra in parte australi regie vie · quequidem terra jacet inter terram que fuit Henrici Russel in parte orientali et terram que fuit Thome Armigeri in parte occidentali · recipiendos ad duos anni terminos scilicet medietatem ad Pascha et aliam medietatem ad festum Sancti Michaelis.

Et nos vero predicti T. de Camera et Elena de Tantona et heredes nostri prefatos sexdecim denarios annui redditus antedicte domui et canonicis contra

omnes

omnes homines et feminas warentizabimus imperpetuum. Et ut hec nostra donacio et concessio robur firmitatis optineat imperpetuum presentem cartam sigillorum nostrorum impressione firmiter roboravimus. Hiis testibus - Petro Habraham tunc majore Dublin · Simone Unrede et Vincencio Tabernario tunc prepossitis Dublin · Ricardo Olof · Rogero Russel · Elia Burel et multis aliis.

XLV.

De is solidatis in eadem parochia.

UN

Niversis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit

Meylerus de Cursun salutem eternam in Domino. Noverit universitas vestra me pietatis divine intuitu et pro salute anime mee et uxoris mee et omnium antecessorum meorum Deo et ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus . in puram et perpetuam elemosinam redditum duorum solidorum dedisse percipiendorum de Philippo Nugent pistore et heredibus suis de tenemento meo quod de me et heredibus meis tenet predictus Philippus et heredes sui in magno vico extra novam portam Dublin · videlicet de terra illa proxima ex parte occidentali viculo qui tendit de magno vico usque ad vicum figulorum ab opposito ecclesie Sancti Thome que terra fuit de tenemento Ade le Savener.

Et ut hec mea donacio imperpetuum robur optineat firmitatis presentem paginam sigilli mei impressione roboravi. Hiis testibus · Roberto Pollard tunc majore Dublin · R. decano Sancti Patricii · G. de Turvilla archidiacono Dublin · magistro Thoma de Cravilla cancellario Sancti Patricii Dublin · Edwardo de Palmero · Willelmo le Bas et multis aliis.

XLVI.

In eadem parochia.

UNI

Niversis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Margeria

et Matilda filie Ricardi Col salutem in Domino. Noveritis nos donasse remississe et quietum clamasse Priori et conventui Omnium Sanctorum Dublin

« السابقةمتابعة »