صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nisi forte excommunicati vel interdicti aut publice usurarii sint nullus obsistat. Salva tamen justicia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decimas preterea et possessiones ad jus ecclesiarum vestrarum spectantes que a laicis detinentur redimendi et legitime liberandi de manibus eorum et ad ecclesias ad quas pertinent revocandi libera sit vobis de nostra auctoritate facultas. Obeunte vero te nunc ejusdem loci Priore vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surrepcionis astucia seu violencia preponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum major pars consilii sanioris secundum Deum et beati Augustini regulam providerint eligendum. Paci quoque et tranquillitati vestre paterna in posterum sollicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus rapinam seu furtum facere ignem apponere sanguinem fundere hominem temere capere vel interficere. seu violenciam audeat excercere. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexacionibus fatigare. sed omnia integra conserventur eorum pro quo[rum] gubernacione seu sustentacione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica justicia.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

.

[ocr errors]

Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo terciove commonita nisi reatum suum congrua satisfactione correxerit potestatis honorisque [sui] careat dignitate reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat et a sacratissimo corpore et sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat atque in extremo examine districte subjaceat ultioni. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax domini nostri Jhesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant · et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant amen. Datum Spoleti penultimo die Mei septimo calendarum Septembris. Indictione vii. Incarnacionis dominice anno millesimo ccxxiiij. [ccxxxiiij] Pontificatus nostri anno

octavo.

B 2

II.

II.

Confirmacio et protectio Urbani spiritualium et temporalium cum aliis príbilegiis et immunitatibus.

U

Rbanus episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Priori ecclesie Omnium Sanctorum de Dublin ejusdemque fratribus tam presentibus quam futuris regularem vitam professis in perpetuum. Quociens a nobis petitur quod religioni et honestati convenire dinoscitur animo nos decet libenti concedere ac petencium desideriis congruum suffragium impertiri.

Ea propter in Domino filii vestris justis postulacionibus clementer annuimus et pretactam ecclesiam in qua divino mancipati estis obsequio sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus. In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini regulam atque institucionem Arrocensium fratrum in eadem ecclesia institutus esse dinoscitur perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur.

[ocr errors]

Preterea quascumque possessiones quecumque bona eadem ecclesia in presenciarum juste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largicione regum vel principum oblacione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci · firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo prefata ecclesia sita est cum omnibus pertinenciis suis grangiam scilicet [de] Canturg et de Duncarnac villam de Balidogail villam de Balincongalan grangiam de Robaanchagan villam de Cheldronan villam de Cnoclislainn cum omnibus pertinenciis videlicet elemosinis oblacionibus et decimis. in agris planis silvestribus pascuis in pratis et aquis molendinis piscaturis et ceteris omnibus possessionibus [et] consuetudinibus ad prefatam ecclesiam pertinentibus.

[ocr errors]

.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Sane novalium vestrorum que propriis manibus aut sumptibus colitis sive de nutrimentis animalium vestrorum nullus a vobis decimas extorquere presumat. Liceat quoque vobis clericos vel laicos e seculo fugientes liberos et absolutos. ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere. Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in eodem loco professionem fas sit absque Prioris sui licencia nisi arcioris religionis obtentu discedere

discedentem

discedentem vero absque communium literarum vestrarum caucione nullus audeat retinere.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Cum autem generale interdictum terre fuerit liceat vobis clausis januis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa voce divina officia celebrare. Inhibemus quoque ne quis in vos vel ecclesiam vestram sine manifesta et causa rationabili excommunicacionis vel interdicti sententiam proferre presumat. Preterea consuetudines et antiquas libertates et immunitates eidem ecclesie rationabiliter concessas et hactenus observatas ratas habemus et firmas temporibus futuris permanere sanccimus.

[ocr errors]
[ocr errors]

Paci quoque et tranquillitati vestre paterna sollicitudine providere volentes auctoritate apostolica prohibemus ut infra clausuras locorum seu grangiarum vestrarum nullus violenciam vel rapinam seu furtum committere ignem apponere hominem capere vel interficere aliqua temeritate presumat.

Obeunte vero te nunc ejusdem loci Priore vel tuorum quolibet successorum nullus ibi qualibet surrepcionis astutia seu violencia preponatur nisi quem fratres communi consensu vel fratrum major pars consilii sanioris secundum Dei timorem et beati Augustini regulam providerint eligendum.

[ocr errors]

Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devocioni et extreme voluntati qui se illic sepeliri deliberaverint nisi forte excommunicati vel interdicti sint nullus obsistat. Salva tamen justicia illarum ecclesiarum a quibus mortuorum corpora assumuntur. Decernimus ergo ut nulli omnino hominum liceat pretactam ecclesiam temere perturbare aut ejus possessiones auferre vel ablatas retinere minuere seu quibuslibet vexacionibus fatigare · sed omnia integra conserventur eorum pro quorum gubernacione et sustentacione concessa sunt usibus omnimodis profutura. Salva sedis apostolice auctoritate et diocesani episcopi canonica justicia.

.

Si qua igitur in futurum ecclesiastica secularisve persona hanc nostre constitucionis paginam sciens contra eam temere venire temptaverit secundo terciove commonita nisi reatum suum digna satisfactione correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat · reamque se divino judicio existere de perpetrata iniquitate cognoscat. et a sacratissimo corpore ac sanguine Dei et Domini redemptoris nostri Jhesu Christi aliena fiat. atque in extremo examine districte ultioni subjaceat. Cunctis autem eidem loco sua jura servantibus sit pax Domini nostri Jhesu Christi quatinus et hic fructum bone actionis percipiant et apud districtum judicem premia eterne pacis inveniant amen. Datum Verone per manum Alberti

[ocr errors]

Alberti sancte Romane ecclesie presbiteri cardinalis et cancellarii. vi. nonarum

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Julii Indictione quarta. Incarnacionis dominice anno millesimo clxxxvi. Pontificatus vero domini Urbani pape tercii anno secundo. [primo]

III.

Confirmatio et protectio domini Innocencii pape quinti spiritualium et temporalium cum privilegiis et aliis immunitatibus diversimode specificatis.

Nnocencius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis Priori ecclesie Om

a Dublin ejusque fratribus tam presentibus quam futuris

regularem vitam professis imperpetuum.

[ocr errors]

Religiosam vitam eligentibus apostolicum convenit adesse presidium ne forte cujuslibet temeritatis incursus aut eos a proposito revocet aut robur · quod absit sacre religionis infringat. Ea propter dilecti in domino filii vestris justis postulacionibus clementer annuimus et ecclesiam Omnium Sanctorum juxta Dublin abbatem proprium non habentem sed per Priorem solitam gubernari. in qua divino estis obsequio mancipati sub beati Petri et nostra protectione suscipimus et presentis scripti privilegio communimus.

[ocr errors]

In primis siquidem statuentes ut ordo canonicus qui secundum Deum et beati Augustini regulam in eadem ecclesia institutus esse dinoscitur. perpetuis ibidem temporibus inviolabiliter observetur. Preterea quascumque possessiones quecumque bona eadem ecclesia in presenciarum juste ac canonice possidet. aut in futurum concessione Pontificum largicione regum vel principum oblacione fidelium seu aliis justis modis prestante Domino poterit adipisci firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

In quibus hec propriis duximus exprimenda vocabulis. Locum ipsum in quo prefata ecclesia sita est cum omnibus pertinenciis suis decimas quas habetis in loco qui dicitur Steyn molendinum situm extra portam vestram cum pertinenciis suis ecclesiam sancti Georgii sitam in suburbio civitatis Dublin · cum medietate decime molendini siti infra parochiam ipsius ecclesie et cum decem acris terre ad ecclesiam ipsam spectantibus ac aliis pertinenciis suis quoddam mesuagium situm juxta ecclesiam sancti Stephani.

In diocesi Dublin ecclesiam de Stahto.

[ocr errors]

In diocesi Fernensi ecclesiam de Rahtmaneht cum omnibus pertinenciis suis. In diocesi Clonensi capellam de Rath. In diocesi Mindensi ecclesiam de Arnegeth. cum omnibus pertinenciis earundem. De Balicongelan de Kenturke · de Dunkerny et de Balidowyl grangias cum omnibus pertinenciis earundem et ecclesias quas in eisdem grangiis obtinetis de Kyldronan et de Cnoclyschan villas cum omnibus pertinenciis suis.

[ocr errors]
[ocr errors]

Quadraginta acras terre sitas in territorio de Donenahtbroke cum pertinenciis suis terram de Balihoneron cum pertinenciis suis Insulam Sancti Salvatoris de Glendalach cum terris possessionibus et omnibus pertinenciis suis · usum piscandi cum batello in aqua de Auenlyf. et alias possessiones et redditus quos in predictis diocesibus ecclesia vestra noscitur obtinere cum terris pratis vineis nemoribus usuagiis et pascuis in bosco et plano in aquis et molendinis in viis et semitis et omnibus aliis libertatibus et immunitatibus suis.

[ocr errors]
[ocr errors]

Sane novalium vestro[rum] que propriis manibus aut sumptibus colitis de quibus aliquis hactenus non percepit sive de vestrorum animalium nutrimentis · nullus a vobis decimas exigere vel extorquere presumat liceat quoque vobis clericos vel laicos liberos et absolutos e seculo fugientes ad conversionem recipere et eos absque contradictione aliqua retinere.

[ocr errors]

Prohibemus insuper ut nulli fratrum vestrorum post factam in ecclesia vestra professionem fas sit sine Prioris sui licencia de eodem loco · nisi arcioris religionis obtentu discedere discedentem vero absque communium literarum vestrarum caucione nullus audeat retinere. Cum autem generale interdictum terre fuerit liceat vobis clausis januis exclusis excommunicatis et interdictis non pulsatis campanis suppressa voce divina officia celebrare dummodo causam non dederitis interdicto.

.

[ocr errors]
[ocr errors]

Crisma vero oleum sanctum consecraciones altarium seu basilicarum ordinaciones clericorum qui ad ordines fuerint promovendi a diocesano suscipietis episcopo siquidem catholicus fuerit et gratiam et communionem sacrosancte Romane sedis habuerit et ea vobis voluerit sine pravitate aliqua exhibere.

[ocr errors]

.

Prohibemus insuper ut infra fines parochie vestre si eam habetis nullus sine assensu diocesani episcopi et vestro capellam seu oratorium de novo construere audeat. Salvis privilegiis pontificum Romanorum. Ad hec novas et indebitas exactiones ab archiepiscopis episcopis archidiaconis seu decanis aliisque omnibus ecclesiasticis secularibusve personis a vobis omnino fieri prohibemus.

Sepulturam quoque ipsius loci liberam esse decernimus ut eorum devocioni

[ocr errors]

et

« السابقةمتابعة »