صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

in puram et perpetuam elemosinam omne jus nostrum quod habuimus vel habere potuimus vel quod de cetero habere poterimus in terris et redditibus qui fuerint Walteri filii Gerardi Palmeri extra novam portam Dublin in sinistra parte qua itur versus sanctum Thomam · quequidem terre et redditus nos jure hereditario contingere debebant tenendas et habendas dictas terras una cum redditibus predictis . predictis Priori et conventui de nobis et heredibus nostris libere quiete plenarie et integre bene et pacifice.

Reddendo inde annuatim nobis vel heredibus nostris dimidiam libram cimini ad festum Sancti Michaelis vel unum denarium argenti pro omni servicio exactione et demanda et rebus cunctis. Et pro hac nostra donacione et quieta clamacione dederunt nobis dicti Prior et conventus tres marcas argenti et duos cranocos frumenti . et ad hanc nostram donacionem et quietam clamacionem dictis Priori et conventui factam firmiter pro nobis et heredibus nostris sine dolo imperpetuum tenendam · nos dictis Priori et conventui fide media juramento nostro prestito omnia bona nostra mobilia et immobilia presencia et futura perquesita et perquirenda subicientes · nos nichilhominus jurisdictioni domini Dublin archiepiscopi vel ejus archidiacono vel eorum officialibus qui pro loco et tempore fuerint . quod possint nos et heredes nostros nostro per censuras ecclesiasticas compellere si necesse fuerit ad dictam donacionem et quietam clamacionem in perpetuum observandam · si ausu temerario contra predictam donacionem et quietam clamacionem nostram aliquo casu contingente venire presumpserimus.

Nos vero et heredes nostri dictas terras et redditus prout predicitur dictis Priori et conventui plenarie contra omnes homines et feminas warentizabimus imperpetuum per servicium predictum. Et ut hec nostra donacio et quieta clamacio futuris temporibus robur optineat firmitatis presenti scripto sigilla nostra apposuimus. Hiis testibus . Philippo de Dureham tunc majore Dublin : Philippo filio Stephani · Elia Burel tunc prepositis · Henrico de Exonia · Willelmo de Flamstede · Willelmo clerico · Randulpho Baunco · Ricardo Pel · Rogero Olof · Waltero Spiciario . Johanne Poincel · Simone le Porter · Hitha dele de Klonerdin · Henrico clerico scriptore hujus carte et aliis.

UM

XLVII.
De ij solidis in magno bico quo ítur usque Kylmaynam.
Niversis Christi fidelibus presentem paginam inspecturis vel audituris

Alexander anachorita Sancti Clementis juxta Dublin salutem eternam in Domino. Vestra noverit universitas me divine caritatis intuitu et pro redempcione et salute anime mee et animarum sororis mee Margarete patrum et matrum et omnium benefactorum nostrorum necnon et parentum nostrorum et omnium fidelium defunctorum dedisse Priori Omnium Sanctorum et canonicis ibidem Deo servientibus duos solidos redditus in puram et perpetuam elemosinam annuatim percipiendos · in magno vico qui tendit versus Kylmaynam de terra que jacet inter terram Ade le Savener ex una parte et terram que [fuit] Ricardi filii Roberti Canuti ex altera · scilicet duodecim denarios ad Pascham et duodecim denarios ad festum Sancti Michaelis. Et ut futuris temporibus hec mea donacio robur firmitatis et stabilitatis optineat presenti scripto munimen sigilli mei sui. Hiis testibus · R. decano Sancti Patricii Dublin · G. de Turbivill archidiacano Dublin · magistro Thoma de Cravilla cancellario Sancti Patricii Dublin Roberto Pollard tunc majore Dublin · Edwardo Palmero · Willelmo le Bas et multis aliis.

appo

XLVIII.

Placita pro eodem coram majore Dublin. Lacita coram Roberto de Notingham majore Roberto le Woder et Roberto

Meones ballivis Dublin termino Natalis Domini anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi duodecimo. Assisa venit recognicionis si Willelmus filius Willelmi de Athy Robertus Rowe et Alicia uxor ejus per suam friscam forciam injuste et sine judicio disseisierunt fratrem Gilbertum Priorem ecclesie Omnium Sanctorum Dublin de libero tenemento suo in suburbio Dublin. Et unde queritur quod disseisierunt eum de duabus acris terre cum pertinenciis in le Crockerestrete in parochia Sancti Jacobi die sabbati proximo ante festum exaltacionis sancte crucis ultimo preteritum. Et predicti Willelmus Robertus et Alicia veniunt et Robertus et Alicia nichil clamant in predicto tenemento nisi firmam ad voluntatem predicti Willelmi. Quiquidem Willelmus et similiter predictus

H

Prior

IRISH ARCH. SOC. IO.

Prior petunt licenciam concordandi et habent. Et predictus Prior pro licencia concordandi perpl: predictorum Willelmi et Roberti qui solvere debent · Et est concordia talis quod predictus Willelmus cognovit predictum tenementum esse jus Prioris et ecclesie sue predicte et illa ei reddidit in eadem curia · Et pro hac concordia et reddicione predictus Prior remisit predicto Willelmo dampna que occasione disseisine sustinuit. Et similiter concessit quod predictus Robertus Rowe habeat vesturam dimidie acre terre nunc de frumento seminate in eodem tenemento · Ita quod ad proximum terminum consuetum solvat inde redditum pro porcione debitum et ulterius de terra illa se non intromittat.

Liber iste continet sexaginta quinque folia tam scripta quam non scripta anno Domini 1553 quorum quinquaginta novem sunt scripta.

XLIX.

Carta Dermicii Kegis Lagenie de Balydowyl cum hominibus suis facta Omnibus Sanctis.

IN

N nomine sancte et individue Trinitatis patris et filii et spiritus sancti · Ego

Diarmicius Rex Lageniensium pro Dei amore et anime mee salute donavi et tradidi spirituali patri et confessori meo Edano Lugwdensi episcopo

ad

opus canonicorum ecclesie filie Zole et successorum eorum terram quandam que dici. tur Balidubgaill cum hominibus suis · scilicet Melisu Macfeilecan cum filiis et nepotibus suis liberos et absolutos a procuracione et expedicione mea et omnium in regimine Lagenie et Dublinne mihi succedenciumin perpetuam elemosinam cum legitimis et antiquis terminis et omnibus aliis ad eandem villam pertinentibus.

Inde omnibus Lageniensibus et Dubliniensibus presentibus et futuris mando et firmiter precipio ut predicto Episcopo et canonicis suis et eorum successoribus in prefata ecclesia servientibus prenominatam terram habendam et possidendam in perpetuum cum omni libertate sine aliqua decimarum exactione in pace et honore sicut melius et honorabilius aliquod collegium canonicorum vel monachorum in Hibernia regiam elemosinam habent quiete dimittant et eum et antedictam ecclesiam cum omnibus hominibus terris et possessionibus suis manuteneant et ab omni injuria defendant.

Et ut hec mea donacio apud posteros rata et firma permaneat eam sigillo meo signavi. Testibus · L. Dublin archiepiscopo · Kinad episcopo et Edenigmo abbate de Glendalacha · Enna filio meo · Felano Macfeolani · D. Macgilla Colmoc · Ethmarchac et Aralt filiis Coriaill. G. Macgunnar et aliis multis.

L.

Carta de Balydowyl et Ballycollan.

[ocr errors]

Mnibus Christi fidelibus presens scriptum inspecturis vel audituris Almau

ricus de Hofda salutem in Domino. Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et Johanne uxoris mee successorum et antecessorum meorum concessisse et confirmasse ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus et successoribus eorum in perpetuum totam terram que dicitur Balidugil et Balikeligan · quam iidem canonici habent ex dono Regum antiquorum Hiberniensium cum omnibus pertinenciis suis in qua dixi me jus habere · in puram et perpetuam elemosinam habendam et tenendam sicut aliqua elemosina liberius et melius potest teneri et haberi ab omni exactione seculari. Quare volo quod idem canonici eandem terram teneant et per easdem metas per quas eam tempore confectionis hujus carte tenebant possideant in pace libere quiete integre plenarie pacifice honorifice in omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad liberam elemosinam pertinentibus. Et quoniam nullum bonum irremuneratum R. tunc temporis Prior illius ecclesie et ejusdem conventus me A. et J. uxorem meam in fraternitatem dicte ecclesie susceperunt participes orationum suffragiorum et omnium bonorum que in eadem ecclesia fieri poterunt imperpetuum . necnon et animas successorum et predecessorum nostrorum. Nos autem in potestate nostra libera voluntate spontanea omni juri in dicta terra nobis et heredibus nostris competenti renunciamus. Et ne super hoc per processum temporis alicui possit devenire in dubium · presens scriptum sigilli mei munimine feci communiri. Hiis testibus specialiter ad hoc convocatis · domino R. Priore Sancte Trinitatis · domino G. de Turvill archidiacono Dublin · magistro T. cancellario Sancti Patricii · domino Philippo de Nugent · domino Hugone de Esthamur · domino Reginaldo Talebothe · Almaurico de Nugent · Nicholao de Nugent et aliis.

[blocks in formation]

LI.

De lite mota et finita inter Priorem et Conventum Omnium Sanctorum ex una parte et N. dominum de Houth ex altera circa manerium de Balydowpl.

Niversis has literas visuris vel audituris Nicholaus de Houete miles salutem

in Domino. Cum lis mota fuisset dudum inter me petentem super manerium de Balydowel cum suis pertinenciis ex una parte et Priorem et conventum ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin ex altera. Et ego omne jus et clamium quod in eodem manerio habui vel habere potui cum suis pertinenciis pro me et heredibus meis eisdem Priori et conventui et ecclesie Omnium Sanctorum predicte in perpetuum remiserim · memorati Prior et conventus pro eadem remissione et quieta clamacione et pro bono pacis quadraginta marcas sterlingorum michi concesserunt . quasquidem quadraginta marcas me recepisse a predictis Priore et conventu et de hiis pacatum me teneo universitati notum facio vestre et de his quadraginta marcis eisdem Priori et conventui pro me et heredibus meis quietum clamo in perpetuum · Ita quod de dicto manerio cum suis pertinenciis nec de predictis quadraginta marcis aliquid exigere vel vendicare non poterimus in perpetuum. In cujus rei testimonium presentes literas eisdem Priori et conventui fieri feci patentes. Datum in octabis Sancte Trinitatis anno regni regis Henrici filii regis Johannis quinquagesimo quarto.

LII.

De eodem.

Pater

Ateat universis per presentes me Lucam le Waleys recepisse de Priore et

conventu domus Omnium Sanctorum juxta Dublin viginti et quatuor marcas argenti pro fine facto super convencione manerii de Balydoyl. unde placitum motum fuit inter me et ipsos coram Justiciariis de Banco Dublin de quibus viginti quatuor marcis fateor me esse plene pacatum et ipsos Priorem et conventum quietos clamo et acquieto per presentes. In cujus rei testimonium presentibus sigillum meum apposui. Datum Dublin iiij. Idus Februarii anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi duodecimo.

« السابقةمتابعة »