صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

LIII.

Concessio et donacio quorundam Serborum.

Ciant presentes [et] futuri quod ego Ricardus de Pheypo dedi concessi et quiete

pro

anima mea antecessorum et successorum meorum in puram et perpetuam elemosinam Priori et conventui Omnium Sanctorum juxta Dublin · Reginaldum Mackelegan · Cristinum Mackelegan · Murdach Mackelegan · Gillesman Mackelegan cum tota nacione sua de Balydugyl cum serviciis suis cum exitu suo et progenie ab ea nacione processa et processura et quicquid in ea juris habui vel habere potui.

Ita quod nec ego dictus Ricardus et heredes mei super dicta nacione et serviciis ejus de cetero nullam habeamus exactionem vel calumpniam. Ego autem Ricardus et heredes mei dictam donacionem concessionem et quietam clamacionem dicte domui Omnium Sanctorum et canonicis ibidem Deo servientibus contra omnes homines et feminas in perpetuum warentizabimus. Et ut hec mea donacio concessio quieta clamacio et carte mee confirmacio robur inconcussum obtineant presentem cartam sigilli mei impressione roboravi. Hiis testibus · domino Stephano tunc abbate Sancte Marie juxta Dublin · domino Philippo Priore Sancte Trinitatis Dublin · domino Meylero de Cursun · domino Almarico de Houeth · domino Simone Murdach · Willelmo Cumin · Henrico Tyrel · Petro de Culoc et multis aliis.

LIV.

Carta de particula terre apud Dunkerny.

Ciant tam presentes quam futuri quod ego Johannes Latimer pro divine pie

mee et animarum antecessorum meorum et successorum meorum dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin . et canonicis ibidem Deo servientibus terram de qua fuit contencio inter dictos canonicos ex una parte et me ex altera parte · scilicet terram illam que vocatur Inchenehaven et jacet inter Duncharni et aquam que vocatur Schikeloth · et totum jus meum et partem meam ad me expectantem cum corpore meo.

tenendam

tenendam et habendam in puram liberam et perpetuam elemosinam libere et quiete pacifice et integre cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad liberam elemosinam pertinentibus. Ut autem hec mea donacio et concessio rata permaneat et inconcussa presens scriptum apposicione sigilli mei roboravi. Hiis testibus R. Priore Sancte Trinitatis · Waltero decano · Alexandro de Turbevill · Alexandro sellatore · Ricardo janitore et multis aliis.

LV.

De prato de Kenturk.

[ocr errors]

EC est convencio facta inter Thurstanum filium Vincencii de la Strande ex una parte

et Priorem et conventum ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin ex altera parte · scilicet quod dictus Thurstanus concessit et per hanc convencionem confirmavit Deo et ecclesie Omnium Sanctorum et canonicis ibidem Deo servientibus omne jus quod habuit vel habere debuit in prato de Kenturk pro salute anime sue et dicti Vincencii patris sui et Elene matris sue et antecessorum et successorum suorum · habendum et tenendum eisdem sepedicte domus canonicis inperpetuum in puram et perpetuam elemosinam · Salvo quod dicti canonici dicto Thurstano vel heredibus suis persolvant annuatim unum par calcarium vel quatuor denarios in termino Pasche pro omni exactione vexacione et demanda sicut in dicti Vincentii carta continetur dominum Petrum bone memorie Ossorie episcopum dicto Vincencio persolvisse.

Quod si a solucione predictorum calcarium dicti canonici per annum cessaverint dictus Thurstanus vel heredes ejus predictum pratum intrabunt et libere possidebunt solvendo annuatim predictis canonicis duos solidos argenti. Et ut hec concessio et hujus convencionis confirmacio in presenciarum rata permaneat et in posterum inconcussa habeatur predicti canonici parti cyrograffi predicti Thurstani sigillum suum apposuerunt . et idem Thurstanus parti cyrograffi predictorum canonicorum sigillum suum apposuit · hec convencio facta fuit anno coronacionis Henrici tercii regis Anglie quintodecimo · luna currente per xvii. litera c. mutata de d. propter bisextum.

LVI.

De codem.

[ocr errors]

Niversis presens scriptum inspecturis Petrus Dei gracia Ossoriensis episco

pus eternam in Domino salutem. Noverit universitas vestra nos divini amoris intuitu dedisse concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus porcionem nostram prati de Kenturk extra Dublin · Salvo jure heredum Vincencii et salvis decem solidis argenti quos Willelmo de Rumesye annuatim quoad vixerit in duobus anni terminis persolvent- medietatem videlicet in Pascha et aliam medietatem in festo Sancti Michaelis. Et ut hec nostra donacio rata sit et stabilis eam presentis scripti testimonio et sigilli nostri apposicione roboravimus. Hiis testibus . domino R. Priore Sancte Trinitatis · magistro G. cancellario Sancti Patricii . domino G. tunc archidiacono Dublin · magistro W. de Wintonia · W. de Villa Colomanni et aliis.

LVII.

De (turbaria] juxta Funglas.
Niversis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit

dominus Remundus Lamboc miles salutem eternam in Domino. Ad vestre universitatis noticiam volumus pervenire nos Deo et beate Marie et ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus pro salute anime mee et anime Alicie Bret uxoris mee et animabus patris et matris mee et antecessorum et successorum meorum dedisse et concessisse in puram et perpetuam elemosinam usumfructum turbariarum mearum in tenemento meo juxta Fynglas. Ita scilicet quod dicti canonici libere sine omni contradictione et impedimento habeant et fodeant de dictis turbariis nostris annuatim turbas ad sufficienciam omnium domorum fratrum. Ego vero predictus R. et heredes mei dictis canonicis hanc elemosinam nostram contra omnes homines et feminas warentizabimus. Et ut hec nostra donacio et concessio rata et inconcussa permaneat in posterum presens scriptum sigilli nostri impressione corroboravimus.

Hiis testibus. domino G. archidiacono Dublin · Benedicto canonico Sancti Patricii · Benedicto clerico camerario domini regis in Hibernia - Jordano Locard Simone Murdach · magistro Simone et multis aliis.

LVIII.

Relaxacio redditus carte supraproxíme.

Niversis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes litere pervenerint

U

in Domino. Noverit universitas vestra me in legitima viduitate mea dedisse concessisse et quiete relaxasse Priori et conventui domus Omnium Sanctorum juxta Dublin dimidiam marcam annui redditus quam michi dicti Prior et conventus solvere consueverunt de qua eciam dimidia marca in libero maritagio dictus Reymundus pater meus me et heredes meos feofavit. habendam et tenendam sibi et successoribus suis de me et heredibus meis libere quiete pacifice et honorifice cum homagiis escaetis et omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus michi et heredibus meis pertinentibus. Ita quod nec ego nec heredes mei nec aliquis nomine nostro aliquid juris vel clamii exigere habere seu vendicare in dicta dimidia marca annui redditus cum pertinenciis de cetero poterimus. Ego vero dicta Mabilia et heredes mei dictis Priori et conventui et eorum successoribus dictam dimidiam marcam cum suis pertinenciis contra omnes homines et feminas warantizabimus. In cujus rei testimonium presentes literas sigilli mei impressione duxi roborandas. Datum Dublin die Jovis proxima ante festum Sanctorum Tiburcii et Valeriani anno regni regis Edwardi tercio-decimo.

LIX.

De eodem redditu relaxacio.

O

Mnibus Christi fidelibus has literas visuris vel audituris Johanna filia Rey,

mundi Labaunc salutem in Domino. Noveritis me concessisse omnino remisisse et quietum clamasse Priori et conventui domus Omnium Sanctorum juxta Dublin [et] eorum successoribus totum jus et clamium si quod habui vel in

posterum

posterum aliquo modo habere potero in dimidia marca annui redditus proveniente de terra que vocatur Hanethanrey . quamquidem dimidiam marcam dictus Reymundus pater meus Mabilie filie sue et heredibus suis in libero maritagio dedit et incartavit et quam eandem dimidiam marcam eadem Mabilia eisdem Priori et conventui et eorum successoribus concessit et in perpetuum remisit. Ita quod nec ego nec aliquis nomine meo aliquid juris inde habere exigere sive vendicare de cetero poterimus. In cujus rei testimonium presentibus literis sigillum meum apposui. Datum Dublin die Jovis proxima ante festum sanctorum Tiburtii et Valeriani anno regni regis Edwardi tercio decimo.

LX.

Carta sex solidatarum in tenemento de Castroknoc.

S

Ciant presentes et futuri quod ego Galfridus de Tryvers miles dedi concessi

et hac presenti carta mea confirmavi Priori et conventui ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin et eorum successoribus ecclesie sue predicte sex solidatas et octo denariatas redditus cum pertinenciis in Aglythonreye in tenemento de Castelknok . quas Mabilia filia Reymundi Labank que fuit uxor Rogeri de Mesuntoun quondam dedit prefatis Priori et conventui ecclesie predicte · habendas et tenendas predictis Priori et conventui et eorum successoribus et ecclesie sue predicte quiete de omnibus serviciis exactionibus et demandis secularibus.

Ego vero predictus Galfridus de Tryvers et heredes mei predictas sex soli. datas et octo denariatas redditus predicti cum pertinenciis prefatis Priori et conventui et eorum successoribus contra omnes gentes warentizabimus et defendemus in perpetuum. In cujus rei testimonium presenti carte mee sigillum meum apposui. Datum Dublin die Martis in festo Sancti Barnabe apostoli anno regni regis Edwardi filii regis Edwardi septimo.

IRISH ARCH. SOC. 10.

I

LXI.

« السابقةمتابعة »