صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

LXI.

Carta certe terre in Kylmellan.

Ciant presentes et futuri quod ego Gilbertus Specerus filius Walteri de

presenti carta mea confirmavi Priori Omnium Sanctorum juxta Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus · totam terram meam quam habui vel habere potui vel quod michi accidere poterit in Kylmellan cum omnibus ad dictam terram pertinentibus · habendam et tenendam eisdem et successoribus suis de me et heredibus meis in perpetuum libere quiete solute integre pacifice in tenementis in edificiis in pratis in pascuis in moris in mariscis et in omnibus aliis locis et omnibus asiamentis ad dictam terram pertinentibus. Reddendo inde annuatim michi et heredibus meis ipse et successores sui unam libram cumini ad pascha pro omni servicio et seculari demanda · salvo servicio forinseco.

Pro hac autem donacione concessione et carte confirmacione dederunt michi dicti Prior et conventus viginti marcas argenti pre manibus in . Et ut hec mea donacio concessio et carte confirmacio robur firmitatis obtineat sigillum meum huic scripto apposui. Hiis testibus . domino Hugone de Estham · Willelmo le Frenneys · W. Pilate · Rogero de Mesintoun · Stephano de Eneswel · Bertrando de la Feld · Waltero de Fubley · Willelmo de Rath · Ricardo Serjaunt · Radulpho Serjaunt · Johanne filio Bartholomei · Petro de Culak et aliis.

LXII.

Donacio Hugonis Tyrel de Kylmellan. Ciant presentes et futuri quod ego Hugo Tyrell filius Ricardi Tyrell concessi

et hoc presenti scripto confirmavi pro me et heredibus meis intuitu pietatis pro

salute anime mee antecessorum et successorum meorum Priori et conventui Omnium Sanctorum Dublin et successoribus eorum · totam donacionem terre de Kylmellan quam eis dedit Gilbertus Specerus filius Walteri de Brecthenham · habendam et tenendam eisdem cum omnibus pertinenciis suis libere quiete solute juxta formam feoffamenti quam dicti Prior et conventus a dicto Gilberto

inde habent · faciendo inde michi et heredibus meis servicium forinsecum cum venerit juxta quod dictus Gilbertus et successores sui facere consueverunt.

Et quod quieti sint et relaxati de communibus sectis curie mee de Castelcnok nisi fuerit per efforciamentum curie predicte aut quod litere regie fuerint in eadem curia terminande et tunc in eadem curia accedant aut per se aut per interpositam personam attornatum eorum. Pro hac autem concessione et carte mee confirmacione dederunt michi dicti Prior et conventus duas marcas argenti.

Et ut hec mea concessio et carte confirmacio robur firmitatis optineat sigillum meum huic scripto apposui. Hiis testibus · dominis Hugone de Estham · Willelmo de Frenys · Ricardo Tyrell · Willelmo Bostard · Stephano de Eneswell · Rogero de Mesintoun · Willelmo de Rath juniore · Petro de Culak · Johanne de Ardinc · Ricardo Serjaunt · Radulpho Serjaunt · Radulpho de Sancta Trinitate . Ricardo clerico et aliis.

LXIII.

Concordia de secta curie de Castroknoc, &c.

U

Niversis sancte matris ecclesie filiis ad quos presentes litere pervenerint ·

Hugo Tyrell filius Ricardi Tyrell dominus de Castrocnok salutem in Domino · Cum contencio mota esset inter me ex una parte et Priorem et conventum domus Omnium Sanctorum juxta Dublin ex altera parte super quadam secta curie michi et heredibus meis facienda ad curiam meam de Castrocnok de terra de Kylmellan · videlicet in efforciamentum predicte curie mee vel cum breve regium fuerit in eadem curia determinandum. Volo et concedo

Volo et concedo pro salute anime mee Leticie uxoris mee antecessorum et successorum meorum quod predicti Prior et conventus et eorum successores habeant et teneant predictam terram de Kylmellan cum pertinenciis suis quietam ab omnimoda secta curie summonicionibus atthachiamentis et cunctis rebus ad me vel heredes meos vel assignatos meos de predicta terra exeuntibus . excepta personali transgressione michi et heredibus meis per predictos Priorem et conventum et eorum successores illata. Salvo tantum forinsico servicio quod ad tantum terre pertinet cum evenerit.

Ita tamen quod nec ego nec heredes vel assignati mei aliquid juris vel clamii in predicta secta summonicionibus vel atthachiamentis predicte terre de KylmeI 2

lan

lan spectantibus poterimus exigere vel vendicare in perpetuum. In cujus rei testimonium presentibus literis sigillum meum apposui. Hiis testibus . domino Roberto Bagod tunc Justiciario de Banco · Thoma de Hysham vicecomite Dublin · W. de Bristoll tunc majore Dublin · domino Ada Petit · domino Wlfrano Bernale · Geraldo Tyrell · Willelmo Petit · Willelmo Balygodman · Johanne Wodelok · Nicholao Skybras · Johanne Abbot · Bertrando Abbot · Simone Passelewe et aliis. Datum Dublin in festo Apostolorum Simonis et Jude anno regni regis Edwardi sexto decimo.

LXIV.

De iiij. acris in Kylmellan.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

Ciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Bartholomei de assensu et

consensu uxoris mee Agnetis et heredum meorum dedi concessi et hoc presenti carta mea confirmavi Priori et conventui Omnium Sanctorum juxta Dublin et eorum successoribus quandam porcionem terre mee in Kylmelan · scilicet quatuor acras proximo jacentes sanctuario dictorum Prioris et conventus versus occidentem que extendunt in longum juxta viam usque ad terram Reginaldi Serjaunt · tenendas et habendas sibi et successoribus suis integre et plenarie de me et heredibus meis · reddendo annuatim ipsi et successores sui michi et heredibus meis unam libram cumini vel precium ad Pasca pro omni exactione seculari et demanda ad dictam terram pertinente.

Et pro hac mea donacione et collacione recepi tres marcas argenti et dimidiam a prefatis Priore et conventu in urgentissimis meis agendis. Ego autem Willelmus et heredes mei prenominatas quatuor acras warentizabimus sepedictis Priori et conventui et successoribus suis contra omnes homines et feminas. Et ut in posterum mea donacio et concessio robur optineat firmitatis presenti scripture sigillum meum apposui. Hiis testibus · W. de Feypo - Johanne Wodeloc. Philippo de Rad · Nicholao de Lakono · Nicholao abbate · W. Bosard · Radulpho Serjaunt · Ricardo Serjaunt · Simone clerico et aliis.

[ocr errors][merged small]

LXV.

De communi pastura et una acra in Kylmellan.

SCO

Ciant presentes et futuri quod ego Willelmus filius Bartholomei dedi con

cessi et hac mea presenti carta confirmavi Deo beate Marie et canonicis Omnium Sanctorum juxta Dublin · pro salute anime mee et Agnetis uxoris mee et antecessorum et successorum meorum in puram et perpetuam elemosinam · comuniam pasture mee terre que jacet versus occidentem a terra dictorum canonicorum usque ad ingressum ville mee et unam acram terre mee que se extendit a dicta pastura versus villam Reginaldi Serjaunt sitam inter quatuor acras quas dicti canonici emerunt de me ex una parte et terram meam ex altera · tenendas et habendas sibi et successoribus suis de me et successoribus meis libere et quiete plenarie et integre in puram et perpetuam elemosinam. .

Ego vero Willelinus et successores mei predictam comuniam et terram contra omnes homines et feminas dictis canonicis et successoribus suis warentizabimus. Et ut hec mea donacio futuris temporibus teneat et valeat presens scriptum impressione sigilli mei dignum duxi roborandum. Hiis testibus . domino Henrico de Houeth · domino Radulpho de Finogal · Radulpho Serjaunt Ricardo de Fineglas · Petro de Culo[c] et aliis multis.

LXVI.

Carta Henrici Tyrel de decem acrís.

Niversis sancte matris ecclesie filiis presens scriptum inspecturis vel audi

turis Henricus Tyrel salutem. Vestra noverit universitas me de consensu et assensu heredum meorum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin et canonicis ibidem divina officia pro salute anime mee et predecessorum meorum celebrantibus · decem acras terre mee cum pertinenciis que jacent inter terram Willelmi de Frenes ex una parte et terram Ricardi Ruffi ex altera · terram dictorum canonicorum contingentes in puram et perpetuam elemosinam dicte ecclesie et canonicis supradictis permansuras liberas et quietas ab omni exactione

seculari

seculari. Salvo redditu domini feudi de dimidia marca argenti reddenda a dictis canonicis domino feudi duobus terminis anni · scilicet medietatem ad invencionem Sancte Crucis et dimidietatem ad festum Sancti Michaelis.

Et ut hec mea donacio et concessio rata et firma futuris temporibus permaneat presens scriptum sigilli mei impressione feci communiri. Hiis testibus . Hugone Tyrel · Willelmo Feypo · Hugone de Estam · Willelmo de Frenes · Alano filio Willelmi · Willelmo Berthelemeb · Philippo de Rad · Ricardo Ruffo.

LXVII.

[ocr errors]

Carta duodecem acrarum in Kylmellan. Ciant presentes et futuri quod ego Thomas Foyll assensu et consensu Matil

dis filie Bartholomei clerici uxoris mee dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Priori et conventui Omnium Sanctorum Dublin · duodecim acras terre mee in territorio de Kylmellan in puram et perpetuam elemosinam . ita perambulatas et mensuratas sicut eas umquam melius plenius et liberius aliquo tempore habui.

Habendas et tenendas eisdem libere quiete solute integre cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad dictam terram pertinentibus · Et ego

Thomas et heredes mei dictas duodecim acras terre cum omnibus pertinenciis suis dictis Priori et conventui contra omnes homines defendemus et warentizabimus in perpetuum. Ut autem mea donacio concessio et carte confirmacio robur firmitatis optineant sigillum meum huic scripto apposui. Hiis testibus . Willelmo Bostard . Galfrido Bostard · Willelmo de Rath juniore · Stephano Edrich Waltero Fublee · Willelmo Ruffo · Bartholomeo Mestaylle · Radulpho Serjaunt. Ricardo Serjaunt · Rogero Serjaunt et aliis.

LXVIII.

De eisdem.

Ciant presentes et futuri quod ego Matildis filia Bartholomei clerici in legi

et conventui Omnium Sanctorum juxta Dublin . duodecem acras terre cum perti

nenciis

« السابقةمتابعة »