صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

nenciis suis in tenemento de Kylmellan in puram et perpetuam elemosinam · ita perambulatas et mensuratas sicut eas umquam melius plenius et liberius in aliquo tempore tenui · habendas et tenendas de me et heredibus meis sibi et successoribus suis libere quiete integre et plenarie pacifice et honorifice cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad predictas acras pertinentibus.

Ego vero Matildis et heredes mei dictas acras cum earum pertinenciis sicut predictum est prefatis Priori et conventui contra omnes homines et feminas in perpetuum plenarie warentizabimus. Et ut hec mea concessio et presentis carte confirmacio perpetue firmitatis robur optineant presentem cartam sigilli mei impressione roboravi. Hiis testibus · Willelmo Bossard · Galfrido Bossard · Willelmo de Rath juniore · Stephano Edrich · Waltero Fublee · Nicholao Abbot · Gilberto le Specer · magistro Radulpho de Strigoil clerico qui hanc cartam composuit et aliis.

LXIX.

De una acra prope ecclesiam de Clopran.

U

Niversis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit

Ricardus Ruffi salutem in Domino. Ad universitatis vestre noticiam volo pervenire me divine pietatis et caritatis intuitu de consensu et assensu heredum meorum dedisse et concessisse Deo et ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus . pro salute anime mee antecessorum et successorum meorum in puram et perpetuam elemosinam · unum acram terre mee proximam ecclesie de Cloyran versus aquilonem.

Et ut hec mea donacio et concessio rata et firma in perpetuum permaneat dictis ecclesie et canonicis presenti scripto sigillum meum dignum duxi apponendum. Hiis testibus · Willelmo Feypo · Ingernaldo Bossard · Willelmo de Frenes · Waltero de Fuble · Willelmo Berthelemeb' et multis aliis.

LXX.

De solucione quinque solidorum.]

U

Niversis Christi fidelibus ad quorum noticiam presentes litere pervenerint

Bertramus de la Feld salutem in Domino · Ad universitatis vestre noticiam volo pervenire me pro me et heredibus meis teneri in perpetuum domui Omnium Sanctorum juxta Dublin ad solucionem quinque solidorum argenti annuatim solvendorum ad duos anni terminos - medietatem scilicet infra Pentecosten et aliam medietatem ad festum Omnium Sanctorum pro terra quadam in tenemento meo quam de predicta domo teneo michi et heredibus meis . quamquidem terram Margeria de Sarnesfeld dedit predicte domui Omnium Sanctorum in perpetuam elemosinam.

Et ad hanc solucionem terminis statutis sine ulteriori dilacione faciendam presenti scripto me et heredes meos in perpetuum obligo corporali prestito sacramento. Volo eciam nichilhominus et concedo pro me et heredibus meis quod si in solucione alicujus termini ego vel heredes mei cessaverimus . quod sine qualibet contradictione liceat canonicis predicte domus namia quecumque in predicto tenemento meo fuerint inventa capere et nullo obstante obstaculo ad grangiam suam de Balycongglan ducere et retinere donec de predicto redditu eis fuerit plene satisfactum. In cujus rei testimonium presentes literas sigillo meo sigillatas predicte domui feci patentes. Datum in crastino Sancti Dionisii anno regni regis Henrici quadragesimo.

LXXI.

De solucione unius libre cere apud Curduf.

UN

Niversis Christi fidelibus ad quorum noticiam presentes litere pervenerint

Bertramus de la Feld salutem in domino. Ad universitatis vestre noticiam volo pervenire me pro me et heredes meos teneri singulis annis ad solucionem unius libre cere solvendam annuatim in vigilia Omnium Sanctorum domui Omnium Sanctorum juxta Dublin · unacum quinque solidis solvendis sicut in instrumento a me super hoc confecto continetur . pro quadam terra in tenemento

meo

meo quam Margeria de Sarnesfeld dedit predicte domui Omnium Sanctorum in perpetuam elemosinam.

Et ad hanc solucionem predicto termino sine ulteriori dilacione apud predictam domum Omnium Sanctorum Dublin faciendam obligo me et heredes meos presenti scripto in perpetuum. Volo eciam et concedo quod canonici predicte domus Omnium Sanctorum qui pro tempore fuerint me et heredes meos per predictum tenementum si necesse fuerit compellere possint ad predicti redditus annui solucionem. In cujus rei testimonium sigillo meo presentes literas sigillatas predicte domui feci patentes.

LXXII.

Quieta clamacio Johannis Modelok et de Warða ejusdem sectis curiarum et regali servicio.

Ateat universis presens scriptum inspecturis vel audituris quod nos frater

Nigellus Prior domus Omnium Sanctorum juxta Dublin et ejusdem loci conventus assensu et consensu tocius capituli nostri concessimus remisimus et quietum clamavimus Johanni Wodeloc maritagium ejusdem quod ad nos pertinere dinoscitur de jure · eo quod de nobis tenet terram in villa que vocatur Wyllamhystoun in tenemento de Castrocnok · habendum et possidendum dictum maritagium cum acciderit sibi et heredibus suis de nobis et successoribus nostris pro homagio et servicio suo et heredum suorum nobis et successoribus nostris in perpetuum impendendis.

Ita quod nos nec successores nostri aliquid juris vel clamii in predicto maritagio ipsius Johannis vel heredum suorum in posterum exigere vel possidere debeamus. Salvis nobis et successoribus nostris warda inde proveniente curiarum sectis et regali servicio. In cujus rei testimonium huic scripto bipartito sigilla parcium sunt appensa. Hiis testibus · Jordano Locard · Nicholao de Houeth. Henrico le Low militibus · Andrea Tyrel · Petro de Arderne · Willelmo de Abbe et aliis.

IRISH ARCH. SOC. 10.

K

LXXIII.

LXXIII.

De duabus libris cere de Bossard.

S

Ciant presentes et futuri quod ego Willelmus Bussard filius Angelardi Bus

sard dedi concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et domui Omnium Sanctorum juxta Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus duas libras cere annuatim · videlicet unam libram percipiendam ad festum purificacionis beate Marie et aliam ad festum Sancti Michaelis. Ita tamen quod predicti canonici domus Omnium Sanctorum totum jus suum quod habuerunt vel habere potuerunt in bosco illo de quo contencio facta erat in tempore Angelardi patris mei mihi et heredibus meis relaxabunt.

Ego vero predictus Willelmus et heredes mei predictas duas libras cere predicte domui Omnium Sanctorum ad predictos terminos in perpetuum persolvere debemus. Et ut hec mea donacio et concessio futuris temporibus stabilis et inconcussa permaneat presentem cartam sigilli mei munimine roboravi. Hiis testibus · Ricardo de Fynglas · Philippo del Rath · Waltero de Rublei · Galfrido Bussard · Andrea del Rathe . Cristino O Murthan et multis aliis.

LXXIV.

De libra cere.

SO

Ciant presentes et futuri quod ego Cuenilda filia Henrici Macgorman com

muni consensu proborum de Ponte ex parte Midie dedi concessi et hac presenti carta confirmavi pro anima Radulphi fratris mei unam libram cere Prioratui Omnium Sanctorum Dublin · annuatim percipiendam ad pasca

in

puram et perpetuam elemosinam pro clamore contracto inter me et Ricardum Priorem quondam ejusdem loci · tenendam et habendam de me et heredibus meis post

me.

Ego siquidem et heredes mei predictam libram cere dicte domui Omnium Sanctorum Dublin warantizabimus et quod persolvatur annuatim ad pasca de decem acris terre quas Radulphus frater meus Willelmo Culkard ante obitum suum invadiavit. Et ut hec mea donacio et concessio in posterum rata sit et

inconcussa

inconcussa permaneat hanc cartam [impressione] sigilli mei et sigilli Simonis Brun tunc temporis senioris consilio discretorum virorum corroboravi. Hiis testibus . Simone Brun · W. de Conac: . Herberto de Cestria · W. Culkard . Ricardo Reuelch · W. Andinodernes · Radulpho Piro · Ricardo Capellano de sancto Andrea · Jordano clerico qui hanc cartam scripsit et multis aliis.

LXXV.

De Donabroke.

N

Otum sit presentibus et futuris quod ego Walterus de Redelesford dedi

concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus . viginti quatuor acras terre mee de tenemento meo in Donenahcbroch pro anima mea et Amicie sponse mee et animabus antecessorum et successorum meorum in puram et perpetuam dicte ecclesie canonicis elemosinam permansuras . videlicet illas viginti quatuor acras que sunt proxime juxta viam que se extendit a villa de Donenahcbroch versus Dublin usque ad terram civium sepedicte civitatis penes orientem.

Et dividitur terra illa a terra dictorum civium per aquagium et extendit se usque ad fundos hominum meorum de Donenahcbroch · habendas et optinendas dictas viginti quatuor acras de dono meo libere pacifice quiete integre sicut aliqua elemosina liberius vel melius vel plenius dari potest. Ego vero et heredes mei predictam terram predicte ecclesie et canonicis contra omnes homines warentizabimus. Ut autem hec mea donacio rata perseveret in posterum et inconcussa presens scriptum sigilli impressione mei roboravi. Hiis testibus . domino R. Priore Sancte Trinitatis · Ricardo de Cogan · Eustachio de Rupe · Johanne de Cogan · Haket de Ridelesford · Philippo filio Ris · Adam de Rupe · Willelmo de Fronces · Roberto filio Rolin et multis aliis.

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »