صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

LXXVI.

De triginta nobem acrís apud Donabrok.

S

pro

Ciant presentes et futuri quod ego Walterus de Ridelesford de assensu et consensu Amicie uxoris mee et heredum meorum dedi concessi et hac

presenti carta mea confirmavi Priori domus Omnium Sanctorum juxta Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus • triginta novem acras terre mee in Donenahcbroch que incipiunt ab aqua de Dodyr versus Dublin juxta regiam stratam citra ampnem versus Dublin · habendas et tenendas de me et heredibus meis sibi et successoribus suis libere quiete pacifice ab omni seculari exactione et demanda. Reddendo dicta terra annuatim mihi et heredibus meis unam libram piperis ad potagium pro omni servicio et exactione seculari.

Et si ibidem triginta novem acre non fuerint de proxima adjacenti terra teneor adimplere ego et heredes mei dictis canonicis et Priori dicte domus suum plenum. Et

ego et heredes mei dictam terram contra omnes homines et feminas warentizabimus predictis Priori et canonicis. Et ut hec mea donacio et concessio rata et firma perpetuis temporibus permaneat presens scriptum sigilli mei munimine dignum duxi roborandum. Hiis testibus . domino Eustacio de Rupe · Haket de Ridelesford archidiacono Dublin · Johanne Dormod . Willelmo Albo · Hugone de Estam · Hosberto Cor et multis aliis.

LXXVII.

De eadem terra.

U

Niversis hoc presens scriptum visuris vel audituris Robertus Bagod filius

et heres domini Roberti Bagod salutem in Domino. Cum frater Nigillus nuper Prior domus Omnium Sanctorum juxta Dublin et ejusdem loci conventus dimiserint concesserint et per scriptum sigillo suo communi signatum tradiderint predicto Roberto patri meo septem acras terre cum pertinenciis apud Kylmakergan et quadraginta acras terre cum omnibus pertinenciis suis in tenemento de Donenalbroc · a festo Sancti Michaelis anno Domini millesimo cc octogesimo octavo usque ad terminum quinquaginta annorum proximo sequencium pro

quadraginta

quadraginta solidis argenti et una libra piperis predictis Priori et conventui quolibet anno solvendis.ac de dimissione firme predicte sunt a festo Sancti Michaelis anno Domini millesimo cc nonagesimo octavo quadraginta anni futuri.

Noveritis me predictum Robertum Bagod filium et heredem predicti Roberti pro me et heredibus meis pro quadam pecunie summa quam Henricus de Waleton clericus die confectionis scripti presentis mihi dedit et solvit pre manibus tradidisse et concessisse eidem Henrico et heredibus suis predictas quadraginta acras terre cum omnibus pertinenciis suis in tenemento de Donenalbroc · tenendas et habendas predicto Henrico et heredibus suis de predictis Priore et conventu Omnium Sanctorum et successoribus suis ad totum terminum quadraginta annorum predictorum sicut predictum est futurorum libere quiete integre ple

narie et in pace.

Reddendo inde annuatim predictis Priori et conventui et successoribus suis predictos quadraginta solidos et predictam libram piperis · videlicet viginti solidos ad pasca et viginti solidos ad festum Sancti Michaelis et predictam libram piperis ad Pasca pro omnibus serviciis secularibus sectis curiarum consuetudinibus exactionibus et demandis secularibus · prout melius et liberius continetur in litera predictorum Prioris et conventus de communi sigillo suo predicto patri meo de termino predicto facta quam predicto Henrico deliberavi. In cujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui. Datum Dublin sexto die Februarii anno Domini millesimo cc nonagesimo octavo.

LXXVIII.

De aqua de Bodyr ducenda, &c.

A

Nno regni regis Edwardi tricesimo quinto in vigilia Sancti Georgii marti

juxta Dublin ex una parte et dominum Robertum Bagot ex altera · videlicet quod predictus Robertus pro se et heredibus suis concessit eisdem Priori et conventui et eorum successoribus liberam viam et licenciam trahendi et conducendi aquam de Dodyr per mediam terram suam et tenementum suum de Rath · ubicumque et per quemcumque locum iidem Prior et conventus eligere voluerint · et ad commodum suum expedicius et utilius expedire viderint . usque ad molen

dinum suum extra portam dicti prioratus situm sine aliqua calumpnia impedimento vel contradictione dicti Roberti heredum vel assignatorum suorum.

Et cum dicta aqua de Dodyr plenarie et sufficienter ad predictum molendinum ducta fuerit dicti Prior et conventus concesserunt eidem Roberto et heredibus suis pro licencia conducendi et trahendi dictam aquam ut predictum est · molituram unius cranoci frumenti et unius cranoci brasei in dicto molendino qualibet septimana sine aliquo tolneto inde exigendo vel recipiendo pro omni alio servicio exactione et demanda.

Et dictus vero Robertus heredes sui et assignati dictam viam ad conducendam cursum aque predicte per quemcumque locum dicti tenementi sui de Rath quem iidem Prior et conventus duxerint eligendum eis et suis successoribus contra omnes homines et feminas warantizabunt acquietabunt et defendent in perpetuum. Et dicti Prior et conventus et eorum successores dictam molituram unius cranoci frumenti et unius brasei per quamlibet septimanam ut predictum est dicto Roberto heredibus suis vel assignatis in perpetuum invenient et warantizabunt. In cujus rei testimonium presenti scripto bipartito sigilla parcium alternatim sunt apposita. Datum Dublin die et anno ut supra.

LXXIX.

De terra in Balyofryn juxta Gylgoban.

Ciant presentes et futuri quod ego Claricia filia Gilberti filii Griffini dedi et

concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et domui Omnium Sanctorum Dublin et canonicis ibidem Deo servientibus . pro salute anime mee antecessorum et successorum meorum in liberam elemosinam dimidiam carrucatam terre mee cum suis pertinenciis de terra arabili in Balyofryn · videlicet illam terram que jacet in latitudine propinquius terre domini Johannis Harold de Kylgabanyn ex una parte et terre James filii Henrici de Gernet ex altera parte. in longitudine vero a pede montane propinquioris terre dicti domini Johannis usque ad cursum aque currentis inter terram ejusdem domini Johannis Harold et eamdem terram canonicorum cum tota communi pastura montanearum pertinencium ad Balyofryn ad omnia genera animalium quotquot ponere voluerint.

Tenendam

Tenendam et habendam dictam dimidiam carrucatam terre cum omnibus suis pertinenciis dictis canonicis et suis successoribus de me et heredibus meis cum omnimoda communi pastura dictarum montanearum libere quiete plenarie et integre bene et in pace · in pratis et pascuis pasturis in moris et mariscis in turbariis genestis et brueriis in aquis et stagnis et molendinis et in omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus ad liberam terram pertinentibus. Ita quod liceat eisdem canonicis et suis hominibus pascere fodere secare et omnia alia asiamenta inde habere sicut ego umquam habui vel aliqui in nomine meo aut antecessores mei vel aliqui nomine eorum inde melius plenius aut liberius habuerunt vel aliquo tempore tenuerunt.

Reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis ipsi et successores sui unam libram cimini in festo apostolorum Philippi et Jacobi pro omni servicio seculari secta curie exactione et demanda ad me vel heredes meos pertinenti. Ego vero et heredes mei dictam dimidiam carucatam terre cum suis pertinenciis et cum omnimoda pastura prenominata predictis canonicis et successoribus suis contra omnes homines et feminas plenarie warentizabimus in perpetuum.

Et ut hec mea donacio concessio et confirmacio perpetue firmitatis robur obtineat presentem cartam sigilli mei impressione roboravi. Hüs testibus . dominis Ricardo Anglico · Gilberto de bello Fago · Willelmo Anglico · Waltero Lacheles. Willelmo de Fonte . Ricardo Lacheles . Ada de Karr. Johanne Sutton · Willelmo Lyssebone · Petro de Coulock · Johanne de Renina · Nicholao de Exonia clerico et multis aliis.

LXXX.

De quinquaginta acris apud Creuaghe.

Ciant presentes et futuri quod ego Waleranus de Welleslegh dedi concessi

et hac presenti carta mea confirmavi Priori et canonicis Omnium Sanctorum juxta Dublin quinquaginta acras terre cum pertinenciis in tenemento de Crewath et dominium et servicium decem acrarum quas Johannes Wodeloc tenet · videlicet de terra que fuit quondam Cormok Oculan in parte occidentali terre ad ecclesiam de Crewath [pertinentis] cum communia tocius montane tam pasture quam bosci et turbarii geneste et bruere que pertinent ad idem tenementum de Crewath · ad utendum et capiendum inde quod eisdem canonicis et suis suc

cessoribus

cessoribus et eorum hominibus visum fuerit prout carta quam de David de Sancto Michaele inde habeo melius et plenius testatur.

Tenendas et habendas eisdem canonicis et suis successoribus de me et heredibus meis libere et quiete plenarie et integre cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus que ad dictas acras et communiam pertinent vel pertinere poterunt in perpetuum. Reddendo inde annuatim ipsi et successores sui mihi et heredibus meis quadraginta solidos argenti ad duos terminos anni · videlicet viginti solidos ad festum apostolorum Philippi et Jacobi et viginti solidos ad festum Omnium Sanctorum pro omni servicio. Salvo homagio Johannis Wodeloc et heredum suorum mihi et heredibus meis.

Et ego Waleranus de Welleslegh et heredes mei dictis canonicis et eorum successoribus predictas acras cum pertinenciis contra omnes homines et feminas in perpetuum warentizabimus. Et ut hec mea donacio concessio et confirmacio perpetue firmitatis robur obtineat presentem cartam sigilli mei impressione roboravi. Hiis testibus. domino Waltero de Bret domino Haketo filio Roelini Ada Forestario · Milone Lichewere · Willelmo Libas et multis aliis.

LXXXI.

De vykynglo.

HEO

EC est convencio facta inter Priorem et conventum domus Omnium Sanc

torum extra Dublin ex una parte et Adam Longum de Wykyngelo ex altera. Ita videlicet quod si heredes dicti Ade Longi et uxoris sue Edithe sine heredibus de proprio sinu egressis casu contingente obierint. dictus Adam Longus dedit et concessit Deo et beate Marie et dicte domui Omnium Sanctorum illam placeam edificatam quam dictus A. emit de Galfrido le Archere cum pertinenciis. Et domum et placeam quam dictus A. emit de heredibus Ade Scadan. Et redditum novem solidorum quem idem A. emit de Roberto Lageles et de heredibus suis. Et domum cum furno quam dictus A. tenet de heredibus Godefredi Mayd. Et gardinum quod dictus A. emit de heredibus Willelmi Everard ét terram illam quam dictus A. tenet de Ricardo de Herteland sicuti carta dicti Ade Longi melius et plenius testatur. Hec convencio facta fuit in domo Ade Longi die Sancti Germani episcopi anno regni regis Henrici quinto decimo

coram

« السابقةمتابعة »