صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

R

LXXXIX.

De duabus marcis relaxatis.]

Icardus permissione divina Dublinie archiepiscopus Hibernie primas dilectis nobis in Christo religiosis viris Priori et conventui Prioratus Omnium Sanctorum juxta Dublin ordinis Sancti Augustini salutem graciam et benedic

tionem.

Divinis cultibus desudantes favore prosequi convenit ampliori ac cura et solicitudine favorabiliter providere ne laborantes in agro Domini congrue sustentacionis presidio defraudentur. Sane vestra frequens et assidua nobis exhibita suggestio querula continebat quod licet ab antiquo Prioratus vester plus quam jam terris possessionibus porcionibus redditibus decimis pensionibus aliisque obvencionibus et facultatibus pro omnibus oneribus eidem Prioratui regulariter incumbentibus supportandis dotatus fuerit archiepiscopis qui pro tempore fuerant visitacionem ordinariam in dicto Prioratu et ecclesiis in diocesi Dublin constitutis dicto prioratui apropriatis personaliter excercentibus procuracio sex marcarum argenti tantum singulis annis quibus visitarent exhiberi solebat.

[ocr errors]

Verum quia dictus Prioratus propter ruinam edium vestrarum ac eciam injustas et hostiles occupaciones ac vastaciones terrarum possessionum pensionum reddituum aliarumque obvencionum predictarum ac propter nimiam annorum sterilitatem hominum et animalium mortalitatem hospitum confluenciam onerosam et aliorum oppressiones indictorum et superindictorum aliaque gravamina quibus resisti non potuit quasi infinita ad tante paupertatis miseriam jam evenit quod bona dicti Prioratus remanencia pro mediocri sustentacione Prioris et conventus vix sufficiant per que dictus Prioratus adeo est depressus quod nisi eidem celerius succurratur tam cultus divinus et religionis observancia quam alia pietatis opera in ipso Prioratu de necessitate cessabunt idemque Prioratus ad irrecuperabilis desolacionis opprobrium quod absit proximis futuris temporibus verisimiliter deducetur.

[ocr errors]

Quare nobis humiliter supplicastis quatinus vobis ac Prioratui vestro et successoribus vestris compacientes simus ac exilitatem reddituum et proventuum predictorum pie mentis oculos considerantes ne ultra quatuor marcas in procuracione ipsa sitis ulterius nobis aut successoribus nostris in archiepiscopatu Dublin aliqualiter obligati· set quatuor marcarum solucione simus pro tempore nostro

et

et singuli archiepiscopi Dublin futuri pro suis temporibus perpetuis sint contenti ex causis predictis et aliis legitimis concedere pronunciare declarare diffinire et ordinare dignaremur presertim cum ad id capitulorum ecclesiarum nostrarum sancte Trinitatis et Sancti Patricii Dublin ac omnium quorum interest liber consensus accedat.

[ocr errors]

Nos igitur contenta in supplicacione vestra prelibata omnia et singula solicite revolventes et non sine cordis amaritudine vestri Prioratus et vestre indigencie pio paternitatis compacientes affectu vestris supplicacionibus plurimum excitati · volentesque circa peticionem vestram predictam juris ordinem servare super causis concessionis pronunciacionis declaracionis diffinicionis ac ordinacionis ibidem faciendarum et eorum veritate licet manifeste note et notorie extiterant. volentes tamen prout jura suadent in hac parte plenius informari super omnibus et singulis predictis aliisque causis legitimis et earum circumstanciis per viros fidedignos inquirendorum noticiam verisimiliter obtinentes in forma juris juratos singillatim et secreto examinatos concurrentibus eciam omnibus que in hiis et circa ea requirebantur de jure inquisicionem fieri fecimus canonicam in hac parte de consensu dilectorum filiorum capitulorum ecclesiarum nostrarum supradictarum unanimi et expresso cum quibus super hiis communem tractatum habuimus et solempnem plena cognicione prehabita decreto insuper interposito et aliis solempniis subsequutis que in hoc casu juxta juris exigenciam et qualitatem negocii exiguntur jurisque ordine in omnibus servato.

Et quia tam per inquisicionem predictam quam per alia legitima documenta et evidenciam facti notorii comperimus luculenter suggestionem vestram predictam et singulas causas in peticione vestra predicta pretensas fuisse et esse veras et legitimas quodque evidens utilitas et urgens necessitas Prioratus vestri predicti id exposcunt. Vobis Priore predicto personaliter ac conventu vestro per procuratorem ad hoc specialiter et sufficienter constitutum coram nobis in domo capitulari ecclesie nostre cathedralis Sancte Trinitatis predicte comparentibus prehabita cum ipsis nostris capitulis predictis deliberacione et tractu diligenti secundum juris exigenciam in communi· pronunciamus auctoritate nostra ordinaria et pontificali in hiis scriptis et eciam declaramus omnes singulas causas predictas veras sufficientes racionabiles ac canonicas fuisse et esse ad concessionem pronunciacionem declaracionem diffinicionem et ordinacionem vobis et Prioratui vestro et successoribus vestris ut supra petitur faciendas vestram igitur quam legitime novimus opinionem celebrem morum honestatem discipline regu

laris observantiam inter alia ponderantes et presertim ut eo liberius divinis possitis obsequiis intendere quo vestre facultates jam exiles nimis ut premittitur et tenues licet non ut vellemus saltem aliquantulum ut appetimus vestris usibus

reserventur.

Nos vestre paupertati hujusmodi pio compacientes affectu Patris et Filii et Spiritus Sancti nomine invocato prehabita super hiis omnibus et singulis et eorum circumstanciis cum nostris predictis capitulis in domo capitulari dicte ecclesie nostre cathedralis Sancte Trinitatis sufficienti deliberacione diligenti solempni et frequenti tractatu ut premittitur in communi prout exigunt canonice sanctiones juris insuper ordine et solempnitate debita in omnibus observatis concedimus pronunciamus declaramus diffinimus et ordinamus de predictorum capitulorum nostrorum consilio et assensu expresso in hiis auctoritate nostra ordinaria et pontificali ne ultra quatuor marcas argenti in procuracione predicta· vos aut Prioratus vester vel successores vestri nobis aut successoribus nostris sitis aliqualiter obligati set procuracione quatuor marcarum argenti simus pro tempore nostro et singuli successorum nostrorum pro suis temporibus perpetuo sint contenti.

In quorum omnium et singulorum perpetuam firmitatem et testimonium has literas nostras patentes sigilli nostri et sigillorum dictorum capitulorum nostrorum appensione fecimus communiri.

Et nos Prior et conventus ecclesie cathedralis Sancte Trinitatis ac nos decanus et capitulum ecclesie Sancti Patricii supradicte dictum tractatum sic fuisse et esse nobiscum habitum ac cetera premissa quatenus nos concernunt recognoscimus ac omnia et singula sic per dictum venerabilem patrem nostrum Dublin archiepiscopum suprascriptum concessa pronunciata declarata diffinita et ordinata facta gesta habita cetera quecumque prout superius recitantur per omnia ratificamus aprobamus ac eisdem sic concessis pronunciatis declaratis diffinitis ordinatis factis gestis et habitis et eorum cuilibet quatenus ad nos attinet nostrum unanimem prebemus consensum et assensum. In cujus rei testimonium sigilla communia capitulorum nostrorum una cum sigillo predicti venerabilis patris presentibus sunt appensa. Datum Dublin quarto die mensis Februarii anno Domini millesimo quadringentesimo vicesimo tericio.

Port enju quidem carte sive instrumenti presentacionem et ex [sic]

R

[De Vicario de Rathmakne.]

Everendo in Christo patri ac domino domino Johanni Dei et apostolice

sedis gracia episcopo Fernensi vester humilis et devotus Laurencius ecclesie cathedrallis Fernensis archidiaconus reverenciam tanto patri debitam cum honore.

Reverendam paternitatem vestram tenore presencium certificari volumus nos literas vestras mandatum ad inquirendum super vacacione et presentacione vicarie ecclesie parochialis de Rathmakne et idonietati presentati et aliis articulis et circumstanciis hujusmodi vacacionem presentacionem et presentatum concernentibus continentes recepisse in hec verba. Johannes Dei et apostolice sedis gracia episcopus Fernensis dilecto nobis honesto discreto et conspicato viro Laurencio nostre ecclesie cathedralis Fernensis archidiacono &c. Cujus vero vigore mandati inquisicionem in pleno loci capitulo diligentem secundum formam constitucionis recepisse per subscriptos videlicet Rectores et Vicarios.

[ocr errors]
[ocr errors]

.

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

Dominum Robertum Sottown rectorem de Fydart dominum Ricardum Boysher rectorem de Culstuffe dominum Johannem Beggan vicarium de Kylmor dominum Thomam Brown vicarium de Malrankan dominum Nicholaum Connycke rectorem de Kylmannan dominum Daniellem Reyly vicarium de Kyllag dominum Ricardum Kettyng vicarium de Kylkewan dominum Willelmum Grawnt vicarium de Kylturcke dominum Walterum Fowler vicarium de Clomen dominum Ricardum Cloyn vicarium de Maglas dominum Johannem Wylmott vicarium de Hocke dominum Galfridum Brene curatum de Ballymor Willelmum Boysher generosum dominum Johannem Wytt curatum de Ballennan dominum Tadeum archidiaconum curatum de Bunnoun· Stephanum Forlong generosum dominum Galfridum Walsch curatum de Insula. Johannem Boysher prepositum de Clomen.

[ocr errors]
[ocr errors]

.

Qui in forma juris jurati super suum sacramentum dicunt quod dicta vicaria vacavit a vigilia Pasche ultimo preterito per mortem domini Johannis Ablyne ultimi vicarii ibidem. Item dicunt quod Prior et conventus Omnium Sanctorum juxta Dublin Dubliniensis dioceseos sunt veri patroni ejusdem vicarie et ultimo presentaverunt ad eandem Item dicunt quod non est litigiosa nec pencionaria set est porcionaria videlicet quod patroni habent primam porcionem omnium fructuum

IRISH ARCH. SOC. IO.

[ocr errors]

M

[ocr errors]

fructuum proventuum garbarum decimarum oblacionum terrarum alteragiorum ceterarum contigencium et concernencium antedicte ecclesie Sancti Martini de Rathmakne Fernensis dioceseos Item dicunt quod vicarius ibidem legitime examinatus et presentatus per eosdem patronos habet aliam dimidietatem omnium premissorum ut honeste poterit sustentare reparare supportare deservire ministrare jura honera ordinaria solvere hospitalitatem tenere. Item dicunt quod presentatus non est honeste condictionis vite aut conversacionis set irrititus diversis criminibus eloqueatus seu asspersus Item dicunt quod presentatus quoque non est idoneus in sciencia aut moribus set remissus ad hujusmodi curam et beneficium gerendum. Item dicunt quod presentatus est perjurus quia juravit archidiacono loci qui habet jus examinandi ordinandos scolam exercere gramaticalem per triennium continue postquam ordinem sacerdotalem recepisset quod non implevit sic reatum perjurii incurrendo. Item dicunt quod sua culpa exigente fuit per ordinarium suum susspenssus in qua susspencionem miscuit se divinis unde incurrit notam irrigularitatis et sic efficitur irrigularis Item dicunt eciam quod dicta vicaria racione presentacionis minus idonei per patronum clericum jure devolucionis ad collacionem ordinariam hac vice spectat vicaria et sic vestram prelibatam reverendo paternitatem per has literas nostras patentes sigillo nostro ad officium usitate plene certificamus. Datum in ecclesia Sancti Nicholai de Clomen secundo die Junii anno domini millessimo quadragintessimo sexagessimo. Hiis testibus magistris Johanne Laff. Thoma Faroll · Johanne Deveros · Johanne Forlong. Thoma Young notariis Pubplicis et multis aliis.

[ocr errors]
[ocr errors]

Jo

[De Decimis in le Steyne.]

Ohannes Alleyn officialis principalis Curie metropolitice Dublin dilectis nobis in Christo decano Christianitatis civitatis Dublin capellanis parochiarum sanctorum Johannis Evangeliste Olavi Audoeni et Michee ceterisque curatis et non curatis per civitatem et diocesim Dublinensem ubilibet constitutis salutem. Quia nos dudum in quadam causa seu causis possessionis et juris percipiendi decimas pasture vocate le Steyn magna juxta Dublin ac spoliacionis ejusdem inter fratrem Willelmum Stewnot Priorem atque conventum domus ecclesieque

parochialis

« السابقةمتابعة »