صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

parochialis atque conventualis Omnium Sanctorum juxta Dublin nomine dicte ecclesie partem actricem ex una parte et Jacobum Power civem Dublin dudum occupatorem dicte pasture partem ream ex altera · coram nobis in curia metropolitica predicta mota adeo processimus quod vocatis vocandis et observatis in ea parte de jure observandis demum sententiam pro parte dietorum Prioris et conventus tulimus diffinitivam tenoris subsequentis videlicet · In Dei nomine Amen · Auditis visis et plenius intellectis meritis et circumstanciis cause seu causarum possessionis et juris percipiendi decimas pasture vocate le Steyn magna juxta Dublin ac spoliacionis ejusdem inter fratrem Willelmum Stewnot Priorem atque conventum domus ecclesieque parochialis et conventualis Omnium Sanctorum juxta Dublin nomine dicte ecclesie partem actricem ex una parte et Jacobum Power civem Dublin dudum occupatorem dicte pasture partem ream ex altera · coram nobis Johanne Alleyn officiali principali Curie metropolitice Dublin mote pendentis vel pendencium aliquandiu indecise aut indecisarum. Et quia invenimus per testes fidedignos quibus nichil canonicum erat objectum aliaque legitima documenta coram nobis judicialiter deducta animum nostrum juste movencia prefatos priorem et conventum intencionem suam fundasse et probasse · videlicet quod ipsi et predecessores sui a tempore et per tempora cujus contrarii memoria hominum non existit cum ex donacione Theobaldi filii Walterii pincerne Hibernie et confirmacione apostolica desuper habita longis et laudabili usu prescriptis et consue

[Cetera desunt.]

[graphic]

APPENDIX.

I.

SC

De tenemento de Donenachbrok.] Ciant presentes et futuri quod ego [Johannes] de Hoethe junior dedi con

cessi et hac presenti carta mea confirmavi Roberto Bagod unam libram piperis redd[itus] percipiendam singulis annis de quadraginta acris terre cum pertinenciis quas Prior Omnium Sanctorum juxta Dublin (habet] in te[nement ]o de Donenachbrok · habendam et tenendam predictam libram piperis predicto domino Roberto et heredibus vel assignatis suis de me et heredibus meis vel assignatis · libere et quiete bene et in pace cum omnibus libertatibus et liberis consuetudinibus

que ad predictam terr[am vel] pertinent vel pertinere poterunt jure hereditario in perpetuum. Reddendo inde per annum ipse dominus Robertus et heredes vel assignati sui heredibus vel assignatis meis unum granum piperis pro omni servicio seculari et exactione et [dem]anda. Et ego Johannes et heredes et assignati mei predictam libram piperis redditus predicto domino Roberto Bagod et heredibus suis vel suis assignatis co[ntra] omnes gentes warantizabimus acquietabimus et defendemus in perpetuum. Et ut mea donacio concessio et presentis carte mee confirmacio perp[etue firmi]tatis robur obtineat hanc presentem cartam sigilli mei impressione roboravi. Hiis testibus . magistro Thoma de [Chadeswort]h decano ecclesie Sancti Patricii Dublin · domino Johanne de Hontoun • domino Andrea Avenal . domino Gilberto de [ Jan · Willelmo de Bartoun · Nicholao de Berkeleye · Willelmo de Mortoun clerico et aliis.

II.

[De terra Rogero Cornubiensi concessa per Priorem Omnium Sanctorum Dublin.]

U

Niversis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit. Frater

Ricardus prior Omnium Sanctorum Dublinie et ejusdem loci conventus salutem in Domino. Vestra noverit universitas nos dedisse et concessisse et hac presenti carta nostra confirmasse Rogero Cornubiensi et heredibus suis quandam particulam terre nostre in suburbio Dublinie in parochia Sancte Marie de Hulle · videlicet terram illam que jacet inter terram Rogeri Cornubiensis ex una parte et terram que fuit Hamundi Ruffi ex altera · et continet in fronte triginta pedes versus australem partem et durat in longum versus aquilonem usque ad terram predicti Hamundi Ruffi. Tenendam et habendam de nobis et successoribus nostris sibi et heredibus suis · libere et quiete integre et plenarie et jure hereditario sicut terram liberi burgagii. Reddendo inde annuatim duos solidos sterlingorum ad duos terminos anni · videlicet xij. denarios ad Pascham et totidem ad festum Sancti Michaelis pro omni servitio exactione et demanda · et ..... atione heredum dimidiam libram cymini de recognitione. Si vero dictus R. vel heredes sui post ipsum dictam terram alienare voluerint · primo nobis offeratur pro eodem pretio quo alius eam habere poterit. Quod si eam ita retinere noluerimus · faciant dominus R. et heredes sui libitum suum de dicta terra salvo domui nostro redditu prenominato. Ut igitur hec nostra nostra donatio [et] concessio robur obtineat firmiter in perpetuum presenti scripto sigilli nostri impressionem aponi fecimus. Hiis testibus · Stephano de la More . Radulfo de Forda · Waltero Sesewode · Roberto textore · Henrico de Hulla · Johanne de Hulla · Simone clerico et aliis multis.

III.

Visitatio Willelmi episcopi Fernensis.] Niversis sancte matris ecclesie filiis ad quorum noticiam presentes litere pervenerint. Willelmus dei gracia Fernensis episcopus salutem in domino

sempiternam

sempiternam. Vestre universitati innotescimus per presentes quod nos nuper in visitacione nostra ordinaria in diocese nostra canonice procedentes · Priorem et conventum prioratus Omnium Sanctorum juxta Dublin · rectores rectorie ecclesie parochialis de Rathmacneth nostre dioceseos super exhibiscione et ostencione titulorum suorum assecucionis detencionis et apropriacionis dicte rectorie et qualiter eandem in propios usus se pretendunt possidere · coram nobis ad certos diem et locum in forma juris fecimus evocari · ipsisque dictis die et loco vocatis diucius expectatis nullo modo comparentibus set contumaciter absentantibus ex misericordia et benignitate nostra expectatis ad alium terminum per nos cum primo continuatum et prorogatum ad idem quod pridem eisdem pro officio nostro discretum virum magistrum Gilbertum de Sottoun cancellarium ecclesie nostre presentem (ad] tunc dedimus commissarium et auditorem ut dictam causam audiret et fine canonico eandem terminaret · posmod [postmodum ?] idem commissarius in dicta causa procedens contra eosdem Priorem et conventum coram ipso peremptorie ad idem quod prius citatos ad certos diem et locum in suo citatorio comprehensum non comparentes set contumaces pronunciatos sentenciam tulit definitivam et ipsos tanquam nullos titulos exhibentes seu habentes ab eadem rectoria amovendos fore decrevit eandemque fuisse et esse de jure et de facto vacantem pronunciavit. demum quidam Robertus Rowcestre laicus asserens se patronum ejusdem Andream Mauricii clericum nobis presentavit ad eandem · petens humiliter ut nos auctoritate nostra ordinaria eundem admitteremus ad rectoriain eandem et ipsum parsonam seu rectorem institueremus et induceremus in eandem. propter quod nos unicuique in sua justa peticione justiciam facere volentes premissa inquisicione super vacacione dicte rectorie percommissarium Archideaconi nostri ad cujus hoc spectat in diocese nostra officium capta de fidelibus clericis et laicis in forma juris debita et consueta prout ex certificatione dicti commissarii per literas suas patentes nobis constabat ad plenum . quod dicta rectoria vacavit per sentenciam dicti commissarii nostri a qua infra tempus juris minime audivimus appelatum . et quod per unum menscem a tempore dicte sentencie vacavit nec non et quod dicta rectoria ad dicti Roberti spectabat presentacionem de jure suo successorio predecessorum suorum · et quod dictus presentatus fuit et est clericus sufficientis literature et etatis legitime liber ac legitimus et habilis in moribus ad dictum beneficium optinendum · ad eandem rectoriam admisimus eundem et ipsum instituimus et induci fecimus in eandem · post hec comparente coram nobis procuratore legitimo d[ictorum] religiosorum virorum rectorum

ecclesie

« السابقةمتابعة »