صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ecclesie memorate de cujus mandato sufficienti literatorie facto nobis constabat ad plenum · in presencia nostra judicialiter exhibuit et ostendit instrumenta sufficiencia titulos acta et munumenta ex parte eorundem super canonica assecucione dicte rectorie et apropriacione ejusdem eis facta consolidacione et corroboracione ac confirmacione canonice factis et qualiter eandem in propios usus per tempus et tempora de quibus non extat memoria obtinuerunt et obtinere noscuntur quibus perlectis ascultatis visis et ad plenum intellectis . peciit cum effectu idem procurator nomine eorundem Prioris et conventus rectorum ecclesie memorate ut prefertur · quod licet per lapsum dictorum terminorum peremptoriorum sentencias diffinitivas et decreta contra ipsos lata presentacionem patroni pretensi inquisionem admissionem nostram institucionem et inductionem memoratos lesi fuissent . quod non credebant de jure fieri posse cum nulla citacio ad ipsorum vel procuratoris sui noticiam pervenit . et quod ipsi notorie absentes exitterant in eadem provincia · ubi moneri potuerunt et debuerunt de jure ante quam talia in eorum prejudicium contra ipsos quoquomodo attemptari potuissent. predicta omnia et singula in eorum prejudicium attemptata revocaremus et ipsos tam in religionis quam ecclesie favorem restitueremus in integrum et dictas sentencias et decreta revocaremus irritaremus et anullaremus et ulterius faceremus cum misericordia quod justicia suaderet. Nos advertentes quod canonum et justicie observacionis sumus debitores nemini volentes in sua deficere justicia set poscius confovere rimato toto jure dictorum religiosorum virorum super assecucione dicte rectorie ipsos · si et quatenus lesi exitterant super premissis omnibus et singulis adversus hujusmodi lesiones si lesi fuerint . in integrum restituimus ad terminum seu terminos omissum et omissos et ipsos sufficientes titulos assecucionis et apropriacionis dicte rectorie exhibuisse et ostendisse et legitimis titulis munitos esse declaramus justosque et canonicos possessores dicte rectorie fuisse et esse et legitime eandem assecutos esse cum suis juribus et pertinenciis universis. dictasque sentencias et decreta et quicquid ex ipsis secutum exitterat cassas irritas vacuas inanes et nullas · dictumque institutum nullum jus seu titulum ex presentacione admiscione institucione habere vel habuisse . pronunciamus in hiis scriptis jysticia mediante. In quorum omnium et singulorum testimonium

presentes literas sigillo nostro signatas dictis Priori et conventui rectoribus ecclesie memorate ad perpetuam rei memoriam fieri fecimus patentes et in fidem premis

Data apud Maglas · xvi • die menscis Januarii anno domini · mo cccmo . quinquagesimo septimo et pontificatus nostri octavo.

sorum.

IV.

TH

De una carucata terre in Clynturk. \Homas Clyfford miles escaetor domini Regis Hibernie. Omnibus ad quos

presentes litere pervenerint salutem. Sciatis nos mandatum domini Regis recepisse in hec verba. Ricardus Dei gracia rex Anglie et Francie et dominus Hibernie escaetori suo Hibernie salutem · cum nos nuper cerciorari volentes super modo et causa capcionis unius carucate terre cum pertinenciis in Clynturk dilectorum nobis in Christo Prioris et conventus domus Omnium Sanctorum juxta Dublin per vos in manum nostram vobis mandaverimus quod nos in cancellaria nostra Hibernie super modo et causa predictis distincte et aperte sine dilacione redderetis cerciores. Ac vos pretextu dicti mandati nostri coram nobis in dictam cancellariam nostram retornaveritis causam predictam fore pro eo quod quidam frater Johannes Symcok quondam Prior domus predicte dictam carucatam terre cum pertinenciis alienavit Johanni Hunt et Johanne uxori ejus · habendam eisdem Johanni et Johanne heredibus et assignatis ipsius Johannis imperpetuum · licencia nostra super hoc non optenta · quequidam carucata terre cum pertinenciis data fuit et concessa Priori et conventui domus predicte et eorum successoribus per Dermot Mac Murgh ante conquestum terre nostre Hibernie in puram et perpetuam elemosinam imperpetuum . et ex causa predicta dicta carucata terre cum pertinenciis in manu nostra capta extitit et seisita · super quo Frater Willelmus nunc Prior domus predicte in eadem cancellaria nostra apud Dublin personaliter comparens placitando allegavit quod predictus Johannes Symcok quondam Prior domus predicte dictam carucatam terre cum pertinenciis dictis Johanni Hunt et Johanne ad terminum decem et octo annorum dimisit · absque hoc quod prefatus Johannes Symcok eandem carucatam terre cum pertinenciis prefatis Johanni Hunt et Johanne prout per officium predictum supponitur alienavit . offerendo hoc verificare prout curia nostra consuevit. ad quod Johannes Bermynghame serviens noster pro nobis placitando dixit quod predictus Johannes quondam Prior dictam carucatam terre cum pertinenciis prefatis Johanni Hunt et Johanne uxori ejus habendam sibi et heredibus ipsius Johannis Hunt imperpetuum alienavit prout per officium predictum supponitur · offerendo hoc pro nobis scilicet verificare · prout in recordo et processu inde in dicta cancellaria nostra habitis et coram justiciario nostro

N

Hibernie

IRISH ARCH, SOC. IO.

Hibernie in capitali placea nostra Hibernie ad juratam super premissis capien. dam sub pede sigilli nostri missis plane liquet · subsequenterque per juratam inde inter nos et prefatum nunc Priorem coram dilecto et fideli nostro Thoma Swetman capitali justiciario nostro ad placita dominum justiciarium nostrum Hibernie sequentia tenenda assignato apud Dublin pretextu cujusdam brevis nostri de nisi prius debito mediacione processu captam est compertum quod predictus Johannes quondam Prior dictam carucatam terre cum pertinenciis dictis Johanni Hunt et Johanne uxori ejus ad terminum decem et octo annorum dimisit · prout ipse nunc Prior superius placitando allegavit absque hoc quod predictus Johannes quondam Prior eandem carucatam terre prefatis Johanni Hunt et Johanne habendam sibi et heredibus et assignatis ipsius Johannis Hunt imperpetuum alienavit prout per causam predictam supponitur · Per quod manum nostram a dicta carucata terre cum pertinenciis si occasione predicta et non alia in manu nostra existit amovere et illam una cum exitibus inde a tempore capcionis ejusdem in manum nostram eidem Willelmo nunc Priori

per consilium curie nostre restitui et liberari adjudicavimus jure nostro regio in omnibus semper salvo. Et ideo vobis mandamus quod manum nostram a dicta carucata terre cum pertinenciis si occasione predicta et non alia in manu nostra existit amovere et illam una cum exitibus inde a tempore capcionis ejusdem in manum nostram eidem Willelmo nunc Priori sine dilacione restitui et liberari faciatis juxta formam consuetam curie nostre predicte. Teste · Johanne de Stanley justiciario nostro Hibernie apud Trym xii. die Marcii anno regni nostri quartodecimo · pretextu cujus brevis nos prefatus escaetor predictam carucatam terre cum pertinenciis prefato Priori et conventui una cum exitibus liberavimus habendam eidem Priori juxta tenorem dicti brevis domini Regis · In cujus rei testimonium sigillum officii nostri predicti presentibus est appensum · Datum die et anno supradictis.

V.

[Relaxatio de terris in Dublin, &c.] Enricus Dei gracia Rex Anglie et Francie et Dominus Hibernie omnibus

ad quos presentes litere pervenerint salutem. Sciatis quod de gracia nostra speciali de assensu venerabilis in Christo patris Thome archiepiscopi

H

.

Dublin deputati dilecti et fidelis nostri Johannis Talbot de Halomshire chivaler locum nostrum tenentis terre nostre Hibernie et consilii nostri in eadem terra nostra · pardonavimus et relaxavimus dilectis nobis in Christo Priori et conventui domus Omnium Sanctorum juxta Dublin omnimoda abatamenta ingressus indebitas liberaciones erroneas et indebitas mesprisiones ac alios contemptus et offensas quascumque in et de omnibus mesuagiis terris tenementis redditibus serviciis curiis custumis et tolnetis cum pertinenciis in Dublin · Donaghbroke · Baldoyll · Donaghkerny · Ballycollane et Kenturke · ac omnibus aliis possessionibus suis infra terram nostram Hibernie per ipsos aut eorum aliquem seu quemcumque predecessorum suorum vel terre tenentem ocupatorem sive possessorem dictorum mesuagiorum terrarum tenementorum reddituum serviciorum curiarum custumarum et tolnetorum cum pertinenciis aut alicujus parcelle eorundem cum pertinenciis · tam tempore nostro quam tempore aliquorum progenitorum vel predecessorum nostrorum quondam regum Anglie facta seu prosecuta · Pardonavimus eciam et relaxavimus eisdem Priori et conventui ac eorum cuilibet omnimoda redditus exitus proficua et commoditates quecumque de predictis mesuagiis terris tenementis redditibus serviciis curiis custumis et tolnetis cum pertinenciis aut de aliqua parcella inde cum pertinenciis proveniencia · et nobis ex causis predictis aut earum aliqua seu alia causa quacumque debita pertinencia vel spectancia · Et ulterius de uberiori gracia nostra statum titulum et possessionem quos iidem Prior et conventus habent in eisdem mesuagiis terris tenementis redditibus serviciis curiis custumis et tolnetis cum pertinenciis acceptamus approbamus ratificamus et confirmamus · aliquo titulo nobis inde pertinente seu spectante non obstante · In cujus rei testimonium has literas nostras fieri fecimus patentes. Teste prefato deputato apud Dublin vicesimo tercio die Aprilis anno regni nostri quarto.

Per peticionem per ipsum deputatum et consilium indorsum et sigillo privato consignatum et pro duabus marcis solutis in hanaperio.

VI.

THY

[Indenture between the Prior of All Saints and William Balp.] 1Hys Indenture made the ffyrste day off marche the eghte and twynty yere off the Reng off Kyng Henry the VIII betwyx Water Hankoke Pryor of

the

N 2

the hous of All Saynttys besydes Dublyng and the conuent of the same of the one parte and William Baly husbandman and Isabell hys Wyff of the othyr parte Wyttynysythe that the forsayd pryor and conuent by ther one assent and consent haue graunt dymysyt set and let to ferme vnto the sayd William and Isabell one messuage or a ferme in Ballycollane in the Wyche John Chednor late duelyt with all the landes meduys and pastures therto belongyng and ther apporttenans to haue and to hold the sayd messuage or ferme with all the landes meduys and pastures therto belongyng and ther apportenans vnto the sayd William and Isabell and to the heyrys lefuly begottyng betuyx them two from the feste of Estyr nexte insuying the dat herof vnto the end of the terme of one and thyrty yerys ten next insuyng payng or yeldyng therout yerly the sayd William and Isabell and the heyrys lefully begottyng betuyx them them two vnto the forsayd pryor and conuent and to the successorys four markys of good and lefull mony of Irland at two festes of the yere that ys to say at the feste of Saynt Myghell and Ester by equell porcions and a wache hen and a goose at euery feste of the Natwyte of our lorde all herthyeles and acustum day to draw twrwys to the Abbay and to clene and to frythe the dychys of hys porcyon of the twne and yf hyt soo fortune the sayd rent to be behynd onpayt in parte or in hold by two monthys aftyr any feste of the festes forsayd that then hyt [be] lefull vnto the forsayd Pryor and conuent and to ther successorys in the sayd messuage or ferme with all the landes meduys and pastur therto belongyng to entyr and to dystreyn and the dystressys soo takyng with them to lede and them to hold tyll that they of the sayd rent and of the areragiis of the same be fully payt and satisfyyt and yf hyt soo fortune that noo lefull dystres in the sayd messuage or ferme with all the landes meduys and pastur therto belongyng and the apportenans may not be found that then hyt be lefull vnto the forsayd pryor and conuent and to ther successorys into the sayd messuage or ferme with all the landes meduys and pastur therto belongyng and ther apportenans to entyr and them to haw agayn the les forsayd not withstandyng And the sayd William and Isabell and the heyrys lefully begottyng betuyx them two the sayd messuage with the apportenans schall kepe vp styff and staunche duryng the terme forsayd and soo in the end of the sayd terme schall lew them on ther owyn propyr costes and expens and yf hyt soo fortune the sayd messuage to be rwynys or in decay for defaut of reparacyon and the forsayd pryor and conuent or ther successorys doo mones the sayd William and Isabell and the heyrys lefully begottyn betuyx them two

to

« السابقةمتابعة »