صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

seu occasione dimissionis dicte grangie movende infuturum hinc inde dimittantur · salvis sibi accionibus suis ex contractu mutui acomodati et depositi contra singulares personas domus predicte · et profert quasdam literas patentes indentatas inter predictos Priorem et Henricum que inde confecte hoc testantur . et petit judicium si accionem et cetera.

Et predictus Prior bene cognovit predictas literas esse factum suum set dicit quod litere predicte ei nocere non debent nec per eas ab accione sua excludi . quia dicit quod predictus Henricus in vigilia nativitatis sancti Johannis Baptiste anno regis nunc undecimo relaxavit et imperpetuum quiete clamavit Priori et conventui ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin omne jus et clamium . quod habuit vel de cetero habere poterit in grangia predictorum Prioris et conventus de Balydowill cum omnibus libertatibus individenda . et inde profert quasdam literas patentes sub nomine predicti Henrici que hoc testantur et petit judicium et cetera · et predictus Henricus non dedicit predictas literas esse factum suum set dicit quod per predictas literas quas protulit hic in curia et quas predictus Prior cognovit esse factum suum · accio predicti Prioris de dicto blado ab eodem petendo est totaliter extincta et petit judicium si per predictas literas in posterum [

) petit . et predictus Prior dicit quod ex quo predictus Henricus re-[

) predictarum literarum per literas suas quas in curia hic et cetera non dedixit [

] petit judicium si per easdem ab accione sua debet excludi [

] suo inde audiendo coram et cetera a die Sancti Michaelis in xv. dies [

] quod predictus Prior posuit loco suo Willelmum Lamdegom et Robertum Passilew.

XI.

А

[Ex Rot: Pl: 19. Edw. IX. Memb: 16.] Ssisa venit recognicionis si Mauricius Howel · Howelus Geraud · Johannes

filius Howeli Geraurd · Hugo filius Howeli Geraud et Henricus Geraud injuste et sine judicio disseissiverunt Priorem domus Omnium Sanctorum juxta Dublin de libero tenemento suo in Balyo.... [Co: Dublin) post p.... et cetera. Et unde queritur quod disseissiverunt eum de sex mesuagiis et medietate unius carucate terre cum pertinenciis in eadem villa et cetera. Et predicti Howelus Johannes Hugo et Henricus modo veniunt et dicunt quod ipsi nichil habent

nec

.

et

nec ad presens clamium habere in predicto tenemento nec aliquam injuriam ante disseisinam ibi fecerunt · et hoc petunt quod inquiratur per assisam et cetera. Et predictus Mauricius venit et dicit quod ipse tenet tenementa predicta de predicto Priore ad voluntatem ipsius Prioris de anno in annum quod ipse nichil aliud clamium [in] predictis tenementis . et quod nullam injuriam aut disseisinam ibi fecit . petit quod inquiratur per assisam. Et predictus Prior dicit quod ipse pacifice (seisitus] fuit predictis tenementis cum pertinenciis quousque disseisitus fuit per predictos Mauricium Howelum Johannem Hugonem et Henricum et petit similiter quod [inqui] ratur per assisam. Ideo capta assisa que remanet capienda usque a die Sancti Michaelis in xv. dies pro defectu recognicionis. Et [preceptum est] vicecomiti quod habeat tot et tales

Idem dies est partibus et cetera.

et cetera.

XII.

[Ex Rot: PI: 20. Hen. VI. Memb: 10.]

E

Dmundus Bryans de Dublin posuit loco suo Thomam Archibold versus

Thomam Priorem Omnium Sanctorum juxta Dublin in placito debiti.

XIII.

[Visitacío domus Omnium Sanctorum.] Gr Reg. Tregury, fol. 58.

V

Isitacio prioratus sive domus Omnium Sanctorum juxta Dublin. habita

et facta per magistrum R. Warenn officialem &c. xxvii. die Aprilis anno domini mo cccc lxviijo. et comparentibus in domo capitulari predicti monasterii fratribus Willelmo Stewnot priore · Richardo Cristor subpriore · Waltero Fowke · Patricio Wyott · Roberto Blake · et Ricardo Harrold canonicis dicte ecclesie. Unde expositis eis articulis visitationis Prior dicit quod omnes canonici sunt bene obedientes et satis.

[blocks in formation]

XIV.

De lite super ecclesia Omnium Sanctorum inter Episc. Lug. et Archiep.]

Alani Regist. fol. 118. d.

E.

Dei gratia Lug. Ecclesie Episcopus Universis sancte matris Ecclesie filiis

ad quos presens carta pervenerit eternam in Domino salutem. Noverit universitas vestra Nos renunciasse liti et controversie que vertebatur inter nos et J. Duvel. Archiepiscopum super Ecclesia Omnium Sanctorum extra Duv. et omnem calumpniam quam habuimus adversus eum super eadem ecclesia imperpetuum quietam clamasse. Ita tamen quod Nos integre et quiete et libere tota vita nostra possideamus et teneamus de prelibato J. Duvel. Archiepiscopo et de ecclesia Sancte Trinitatis predictam ecclesiam Omnium Sanctorum cum omnibus pertinenciis suis · et ut hec convencio firma sit et valitura imposterum Nos eam presentis carte testimonio et sigilli nostri auctoritate confirmamus. Hiis Testibus etc.

XV.

U

De Insula Sti. Salbatoris.] Al. Reg. fol. 159.

o. Niversis sancte matris Ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit

H. Dei gratia Dublin Archiepiscopus Eternam in Domino salutem. Pastoralis officii esse dinoscitur errantes in viam salutis reducere et in via Dei scincere incedentes spiritualibus monitis et temporalibus auxiliis · ut se ad anteriora facilius extendant · attentius confovere · Ea de re cognoscentes quosdam de Religione in nostra Diocesi non satis integre suam complere professionem sedis apostolice super hac re preceptum recepimus ut videlicet canonicos minus ordinatos et dispersos ad unius domi et prelati regularem reduceremus distrinctionem · confirmantes ecclesie Omnium Sanctorum juxta Dublin et Prioribus imperpetuum in eadem ecclesia successuris Insulam Sancti Salvatoris de Glindelaghe cum omnibus possessionibus et pertinenciis ad dictam Insulam pertinentibus et ea dicte ecclesie Omnium Sanctorum Priorum regulari deputamus subjecioni. Ita ut Prior et conventus dicte Insule monitis salubribus Priorum sepedicte ecclesie Omnium Sanctorum diligenter respondeant et obe

diant in omni regulari ordinis institucione et diciplina · Ut autem hec regularis nostra institucio stabilis et inconvulsa permaneat presentem paginam sigilli nostri munimine corroboravimus. Hiis Testibus etc.

XVI.

Ex antiquissimo Curie Dublin Registro Scripto. [De Ecclesia de Tathtow.]

Al. Reg. fol. 143.

a

(olim juris patronatus laici infra script.) Lucas miseracione divina Dublin Archiepiscopus divine pietatis intuitu et sacre religionis obtentu de consensu capitulorum nostrorum Sancte Trinitatis et Sancti Patricii Dublin ad

presentacionem nobilis viri domini Mauritii Filii Geroldi in puram et perpetuam elimosinam · statum ipsius alterando · autentico scripto Ecclesie Conventuali sui patronatus Omnium Sanctorum juxta Dublin. et canonicis ibidem Deo servientibus eorumque successoribus Ecclesiam prefatam in proprios usus in perpetuum contulit. Salvo nobis et successoribus nostris et cetera. Unde mandatum est Archidiacono Glindacensi · Magistro Willelmo Culum · quatenus dictos Priorem et canonicos in corporalem possessionem ipsius ecclesie inducat et cetera.

XVII.

Citacio super appellacione in causa tuicionis ejusdem ecclesie.

Al. Reg. fol. 143.

Fficialis Dublin. Johanni de Ardscoll presbitero salutem. Cum Prior et

conventus Omnium Sanctorum juxta Dublin • ob certa gravamina ab archidiacono Glindilacensi vestri occasione ad Romanam Curiam directe appellasset et ad officialem curie Principalis Dublin. similiter tuitorie et cetera. Compareatis in crastino apostolorum Simonis et Jude et cetera. Acta sunt in ecclesia Sancti Patricii Dublin. in crastino Sancti Nicholai anno Domini millesimo cclxxvijmo. coram officiale Dublin. (sede vacante) in tuicionis negotio . quod inter Priorem et conventum Omnium Sanctorum Dublin. ex parte una • et Johannem de Ardescoll presbiterum super vicaria ecclesie de Tathtoo vertitur ex parte altera · partibus

in judicio personaliter comparentibus, viz. lecta suggestione in dicto tuicionis negotio facta . cum propositum fuisset eosdem Priorem et conventum ex causis in eadem suggestione contentis ad sedem apostolicam et ad tuicionem sue appellacionis sedem Dublin memoratus Johannes eosdem Priorem et conventum ex causis premissis ut premissum est appellasse confessus fuit coram eodem officiali in jure nichil proponens quare ipsos Priorem et conventum tueri minime deberet. Ideo vero officialis · de virorum prudentium et juris peritorum sibi assidentium consilio · sepedictos Priorem et conventum pronunciavit fore tuendos in sua appellacione quousque super ea lapso anno · nullo impedimento legitimo contingente

a die tuicionis concesse auctoritate dicte Curie efficaciter execute · pars appellata a prefata curia dimittatur. Quamobrem precipiendo destricte mandamus quatenus . pendente hujusmodi appellacione . quominus li. beram habeat hujusmodi appellacionis prosequendi facultatem nichil super vicaria predicta . etiam sub pena excommunicationis . attentare presumetis quousque rescriptum super appellacione priori infra primum fatale cessante prorogacionis impedimento duxerit impetrandum et cetera.

XVIII.

De concessione terrarum a priore et conventu Domus Omnium Sanctorum

fuxta Dublin.] Ex Rot: PI: 33. Edw. ¥. Memb. 10.

OM

Mnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Thomas [

] cum Prior et conventus domus Omnium Sanctorum juxta Dublin pro se et successoribus [

] concesserint et ad firmam tradiderint Johanni filio Thome le Mareschal clerico omnes terr[

] Kynturk et Belese cum suis pertinenciis tenenda ad terminum annorum prout in quod [

] inter predictos Priorem et conventum et predictum Johannem inde confecto plenius [

] Johannes eadem terras et tenementa cum suis pertinenciis michi concessit dimisit et tradidit [

] et jure suo quod habuit in firma predicta prout per scriptum quod mihi inde fecit i

] Noveritis sue dimisisse concessisse et tradidisse Nicholao de Balescote Gros [

] heredibus et assignatis suis omnes terras et tenementa predicta cum edificiis

dominiis

« السابقةمتابعة »