صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

de gracia nostra speciali ac ex certa sciencia et mero motu nostris ac pro laudabili et obsequioso servicio grandibusque oneribus et expensis per dilectos et fideles subditos nostros majorem ballivos cives et communitatem civitatis nostre Dublinie in terra nostra Hibernie viz dictam civitatem nostram nuper contra et adversus proditoriam obsidicionem et crudeles insultus ipsorum nephandissimorum proditorum Thome fitz Gerrald consanguineorum et complicium suorum tam per famem et vigilias quam per plurimorum dictorum inhabitancium sanguinis effusionem cruenta vulnera et miserabilem et lamentabilem occisionem strenue et viriliter defendendo ac aliter multipliciter antea et indies nobis impenso et juxta sui officii debitum imposterum impendendo · Dedimus concessimus ac per presentes damus et concedimus pro nobis heredibus et successoribus nostris majori ballivis civibus et communitati civitatis nostre Dubline predicte quocumque nomine vel addicione nominis corporacionis nomine vel nominibus in aliquibus literis patentibus aliquorum progenitorum antecessorum sive predecessorum nostrorum vel aliter ipsi vel aliquis eorum in eisdem literis patentibus seu earum aliqua seu aliter incorporentur censeantur nuncupentur seu nuncupetur totam domum situm ambitum et precinctum prioratus sive domus religiose Omnium Sanctorum juxta civitatem nostram Dublin in terra nostra Hibernie quocumque nomine fundacionis vel corporacionis sive domus religiose predicta censeantur fundantur incorporantur seu appellantur ac totam ecclesiam campanile et semiterium ejusdem nuper prioratus sive domus religiose predicte · Nec non omnia maneria messuagia terras tenementa redditus reversiones et servicia molendina prata pascua pasturas silvas boscos subboscos domos edificia grangias orrea stabula columbaria piscarias warrenia annuitates aquas stagna rectorias vicarias feoda militum advocaciones patronatus ecclesiarum capellarum et cantariarum quarumcumque penciones porciones decimas oblaciones curias letas visa fransiplegia ac perquisiones et proficua earundem ac omnia alia jura possessiones et hereditamenta quecumque tam spiritualia quam temporalia cujuscumque generis nature sint seu speciei et quibuscumque nominibus censeantur vel cognoscantur cum omnibus et singulis eorum juribus membris et pertinenciis in comitatibus nostris Dublin, Midie, Killdare, Louth, Tipperarie, Kilkenny, et alibi ubicumque infra terram nostram Hibernie dicto nuper prioratui sive domui religiose aliquo modo spectantibus sive pertinentibus et que ut partes parcelle vel membra nuper predicti prioratus sive domus religiose

et

et maneriorum terrarum et tenementorum ac ceterorum premissorum aut eorum alicujus hactenus habita cognita reputata sive accepta fuerint sive que cum aut pro eisdem aut eorum aliquo ad firmam dimissa sive locata fuerint et que ad manus nostras quoquomodo vel racione et pretextu dissolucionis et suppressionis ejusdem prioratus sive domus religiose devenerunt sive devenire debuerunt seu deberent ac in manibus nostris jam existunt sive existere debent. Habenda tenenda percipienda et gaudenda situm ambitum et precinctum nuper prioratus sive domus predicte necnon omnia et singula maneria messuagia terras tenementa ac cetera omnia et singula premissa cum omnibus eorum juribus membris et pertinenciis prefato majori ballivis civibus et communitati civitatis nostre predicte et eorum successoribus imperpetuum. Reddendo et solvendo inde nobis heredibus et successoribus nostris annuatim ad scaccarium nostrum Hibernie ad festa Sancti Michaelis archangeli et Pasche equis porcionibus quatuor libras quatuor solidos obilum et quadrantem legalis monete terre nostre Hibernie nomine vicesime partis annualis valoris omnium et singulorum premissorum que nobis ante hac extra prioratum et domum predictum concessa fuerint per statutum inde editum et provisum pro omnibus aliis serviciis exaccionibus et demandis quibuscumque proinde nobis heredibus vel successoribus nostris reddendis solvendis vel faciendis. Volumus eciam et per presentes concedimus eisdem majori ballivis civibus et communitati civitatis nostre predicte et eorum successoribus quod idem major ballivi cives et communitas et successores sui predicti tenore generalium verborum in presentibus superius expressorum habeant et teneant sibi et successoribus suis prefatum domum ambitum situm et precinctum nuper prioratus sive domus religiose predicte necnon omnia et singula maneria messuagia terras tenementa ac cetera omnia et singula premissa cum omnibus eorum pertinenciis ac omnia alia terras tenementa et hereditamenta quecumque de quibus Walterus Hancoke nuper Prior prioratus sive domus religiose Omnium Sanctorum predicte aut aliquis alius predecessorum suorum priorum ejusdem domus unquam seisiti fuerunt in jure nuper prioratus sive domus predicte adeo plene et integre ac in tam amplis modo et forma ac si illa et eorum quelibet parcella sub specialissimorum et certissimorum verborum aut terminorum in legis tenore et prout lex aut rigor juris expostulat et requirit prefatis majori ballivis civibus et communitati civitatis nostre predicte et eorum successoribus declarata concessa et data fuissent per presentes et adeo plene et integre ac in tam amplis modo et forma

prout

prout predictus Walterus Hancoke nuper Prior prioratus sive domus predicte in jure ejusdem illa sive aliquam inde parcellam habuit tenuit vel habere et tenere debuisset aut consuevit et adeo plene et integre ac in tam amplis modo et forma prout predictus nuper prioratus sive domus maneria messuagia terre tenementa ac omnia et singula premissa ad manus nostras quoquomodo devenerunt aut devenire debuerunt · Habenda et tenenda predictum domum situm et precinctum dicti nuper prioratus ac omnia et singula maneria messuagia terras tenementa ac omnia et singula premissa quecumque ad dictum nuper prioratum sive domum spectancia vel pertinencia prefatis maiori ballivis civibus et communitati civitatis nostre predicte et eorum successoribus in forma predicta absque molestacione seu calumpnia nostri heredum vel successorum nostrorum vicecomitum escaetorum seu aliorum officiariorum vel ministrorum nostrorum quorumcumque. Et quod bene liceat eisdem majori ballivis civibus et communitati civitatis nostre predicte intrare et plenam et pacificam possessionem et seisinam capere in et de predicto nuper prioratu sive domo maneriis terris tenementis ac ceteris premissis cum omnibus eorum pertinenciis ac de et in qualibet inde parcella absque liberacione aliqua per nos vel ministros nostros inde fienda. Habenda et tenenda predictum domum situm sive precinctum dicti nuper prioratus ac omnia et singula maneria messuagia terras tenementa

cetera premissa cum omnibus suis pertinenciis eisdem majori ballivis civibus et communitati civitatis nostre predicte et eorum successoribus ex dono nostro absque aliquo compoto seu aliquo alio onere vel redditu inde nobis heredibus aut successoribus nostris reddendo solvendo seu faciendo. Et ulterius de uberiori gracia nostra damus et concedimus prefatis majori bailivis civibus et communitati civitatis nostre predicte et eorum success

essoribus omnes exitus commoda redditus revenciones emolumenta et proficua de predicta nuper domo sive prioratu maneriis terris tenementis ac ceteris et singulis premissis cum eorum pertinenciis a festo Sancti Michaelis Archangeli ultimo preterito hucusque proveniencia emergencia et crescencia. Et cum dominus Ricardus tercius nuper rex Anglie per litteras suas patentes gerentes datum apud Westmonasterium quartodecimo die Junii anno regni sui secundo pro incremento et relevamine civitatis predicte remississet et relaxasset pro se heredibus et successoribus suis pro termino sexaginta annorum tunc proximo sequencium ad tunc majori ballivis civibus et communitati civitatis predicte et eorum successoribus quadraginta novem libras sex solidos et octo denarios annuos parcellam ducen

i

tarum

ac

IRISH ARCH. Soc. 10.

tarum marcarum quas idem major et ballivi annuatim sibi heredibus et successoribus suis reddere tenebantur ad servicium domini regis terre sue Hibernie pro feodofirma civitatis predicte prout in eisdem litteris patentibus plenius liquet ac etiam cum nos per

litteras nostras petentes

sub

magno sigillo nostro Anglie gerentes datum apud Westmonasterium quinto die Novembris anno regni nostri secundo dederimus et concessimus pro nobis et heredibus nostris tunc majori ballivis civibus et communitati civitatis nostre Dublin predicte et successoribus suis in auxilium et supportacionem dicte civitatis nostre viginti libras de dicta feodofirma ducentarum marcarum per annum Habendas levandas et retinendas in manibus suis propriis et successorum suorum usque finem termini quadraginta annorum tunc proxime sequencium et plenarie complendorum absque compoto suo aliquo alio inde nobis heredibus vel successoribus nostris durante termino predicto reddendo solvendo seu faciendo prout in dictis litteris nostris patentibus plenius liquet · Nos pietate moti non solum premissa considerantes verum etiam debilitatem et ruinositatem murorum fortilatiorum et turrium dicte civitatis nostre ad presens ac pro emendacione fortificacione et supportacione civitatis nostre predicte de gracia nostra speciali ac ex certa scientia et mero motu nostris dedimus concessimus remissimus et relaxavimus ac per presentes damus concedimus remittimus et relaxamus pro nobis heredibus et successoribus nostris eisdem majori ballivis civibus et communitati civitatis nostre Dublinie predicte et eorum successoribus predictas quadraginta novem libras sex solidos et octo denarios tam per predictum predecessorem nostrum Richardum nuper regem Anglie eis ut superius recitatur concessas quam predictas viginti libras annuas per nos eis concessas parcellam feodofirme predicte predictarum ducentarum marcarum civitatis nostre predicte ac totum jus nostrum statum titulum clameum et demandum Habenda et retinenda in manibus suis propriis et successorum suorum imperpetuum absque aliquo compoto proinde nobis heredibus vel successoribus nostris reddendo solvendo seu faciendo. Et quod ipsi nunc major ballivi cives et communitas civitatis predicte et eorum successores erga nos heredes et successores nostros tam de predictis quadraginta novem libris sex solidis et octo denariis

quam de predictis viginti libris parcella predictarum ducentarum marcarum feodofirme civitatis predicte imperpetuum sint quieti et exonerati per presentes. Ac etiam volumus et per presentes concedimus quod non obstante aliqua inquisicione sive inquisicionibus seu officiiis de

premissis

premissis seu aliquo premissorum minus captis coram aliquibus escaetoribus nostris seu aliquibus aliis officiariis nostris in terra nostra Hibernie et is in cancellaria vel scaccario nostris terre nostre Hibernie de recordo non returnatis de jure et titulo nostris inventis de premissis seu de aliquo premissorum ante confeccionem litterarum nostrarum patencium secundum tenorem et effectum statuti de anno regni regis Henrici sexti nuper regis Anglie decimo octavo inde editi et provisi · Et quod iste predicte littere nostre patentes sint reputate accepte et adeo valide et tanti vigoris in lege erga nos heredes et successores nostros sicuti inquisiciones et officia inde legittime modo in cancellaria vel scaccario nostro terre nostre Hibernie de recordo retornata fuerunt secundum tenorem statuti predicti. Aut eo quod expressa mencio de vero valore annuo aut de aliquo alio valore aut de certitudine premissorum aut eorum alicujus aut de aliis donis sive concessionibus per nos vel per aliquem progenitorum seu predecessorum nostrorum prefatis majori ballivis civibus et communitati civitatis nostre predicte ante hec tempore factis in presentibus minime facta existit aut non existit aut aliquo alio statuto actu ordinacione provisione sive restriccione ante hec tempora in contrarium editis ordinatis sive provisis aut aliqua alia re causa vel materia quacumque in aliquo non obstantibus. In cujus rei testimonium has litteras fieri fecimus patentes. Teste meipso apud Dublin quarto die Februarii anno regni nostri tricesimo.

Per billam ipsius domini regis ab Anglia missam et manu suo

proprio signatam ac cancellario suo sive custodi magni sigilli sui terre sue Hibernie imediate directam de dato predicto auctoritate Parliamenti.

Recorder's Book, pp. 252-256.

XIII.

[Inspexio donacionis Cibitati.]

Enricus octavus dei gracia Anglie et Francie rex fidei defensor et domi

nus Hibernie ac in terra supremum caput ecclesie Anglicane et Hibernicane omnibus ad quos presentes littere nostre pervenerint Salutem. Inspeximus

H

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »