صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

SEX. PROPERTII

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small]

PRAEFATIO.

Quam rationem in hac Propertii editione aut secutus sim aut sequi debuerim, eos quorum interest facile intellecturos esse existimo. quare hoc praefandi negotio mihi videbar supersedere posse, nisi id suis rationibus utile esse credidisset bibliopola. de cuius commodo ne quid forte per me detraheretur, paucis rem indicare visum est.

Constat autem Propertii carmina Caroli Lachmanni et Friderici Jacobi curis ita expolita esse, ut neque e novis librorum scriptorum copiis quidquam auxilii postea peti debeat, id quod luculento exemplo nuper Hertzbergius comprobávit, neque emendando pro huius quidem editionis consilio multa mutari possint. quamvis multa enim ab illis non inconsiderate relicta sint, quorum corrigenda esset scriptura, paucis tamen tam certam paratam vidi emendationem, ut a codicum scriptura, cui magis quam volebam ipsa editionis natura adstrictus eram, discedendum esset. itaque cum is qui ante hos viginti tres annos Jacobi editione curata bene de hoc poeta meruit, nunc integram repetere priorem editionem noluisset meque ut emendatius, quantum fieri posset, exemplum pararem rogasset, operam meam, etsi exilem fore intellexi, tamen ei denegandam esse non arbitratus sum. e codicibus igitur eos quos Lachmannus elegit secutus sum, Groninganum dico et Neapolitanum; a quibus proximum quidem locum tenet Regiensis editio, quam Lachmannus addidit, et codex Mentelianus, quem ipse olim contuli, sed ita tamen proximum, ut exiguus sit horum librorum usus. is autem qui tertius illis

« السابقةمتابعة »