Nec me adeo fallit, veritam te moenia nostra Suspectas habuisse domos Carthaginis altae. Sed quis erit modus ? aut quo nunc certamine tanto ? Quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos Exercemus? habes, tota quod mente petisti: 100 Ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem. Communem hunc ergo populum, paribusque re-
Aufpiciis: liceat Phrygio servire marito, Dotalesque tuae Tyrios permittere dextrae. Olli, sensit enim fimulata mente locutam, Quo regnum Italiae Libycas averteret oras, Sic contra est ingressa Venus: quis talia demens Abnuat, aut tecum malit contendere bello?
Si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur : Sed fatis incerta feror, si Jupiter unam Esse velit Tyriis urbem Trojaque profectis, Mifcerive probet populos, aut foedera jungi, Tu conjux: tibi fas animum tentare precando. Perge, sequar, tum fic excepit regia Juno: Mecum erit iste labor; nunc, qua ratione quod
Confieri poffit, paucis, adverte, docebo, Venatum Aeneas unaque miserrima Dido In nemus ire parant, ubi primos craftinus ortus Extulerit Titan, radiisque retexerit orbem,
His ego nigrantem commista grandine nimbum, 120 Dum
Dum trepidant alae, saltusque indagine cingunt, Desuper infundam, et tonitru coelum omne ciebo. Diffugient comites, et nocte tegentur opaca. Speluncam Dido dux et Trojanus eandem
Devenient. adero, et tua fi mihi certa voluntas, 125 Connubio jungam stabili, propriamque dicabo. Hic Hymenaeus erit. non adversata petenti, Annuit atque dolis risit Cytherea repertis. Oceanum interea furgens aurora reliquit. It portis jubare exorto delecta juventus. Retia rara, plagae, lato venabula ferro, Massylique ruunt equites, et odora canum vis. Reginam thalamo cunctantem ad limina primi Poenorum exspectant: ostroque infignis et auro Stat sonipes, ac fraena ferox spumantia mandit. 135 Tandem progreditur, magna stipante caterva, Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo: Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum, Aurea purpuream fubnectit fibula vestem. Necnon et Phrygii comites, et laetus Iülus, Incedunt: ipse ante alios pulcherrimus omnes Infert se socium Aeneas, atque agmina jungit, Qualis, ubi hibernam Lyciam, Xanthique fluenta Deferit, ac Delum maternam invisit Apollo, Instauratque choros; mixtique altaria circum Cretesque Dryopesque fremunt, pictique Agathyrsi;
Ipse jugis Cynthi graditur, mollique fluentem
Fronde premit crinem fingens, atque implicat auro: Tela fonant humeris. haud illo segnior ibat Aeneas: tantum egregio decus enitet ore.
Postquam altos ventum in montes, atque invia
Ecce ferae faxi dejectae vertice caprae Decurrere jugis: alia de parte patentes
Transmittunt cursu campos, atque agmina cervi
Pulverulenta fuga glomerant, montesque relin
At puer Ascanius mediis in vallibus acri Gaudet equo: jamque hos cursu, jam praeterit
Spumantemque dari pecora inter inertia votis Optat aprum, aut fulvum descendere monteleonem. Interea magno misceri murmure coelum Incipit. insequitur commista grandine nimbus. Et Tyrii comites paffim, et Trojana juventus, Dardaniusque nepos Veneris, diversa per agros Tecta metu petiere. ruunt de montibus amnes. Speluncam Dido dux et Trojanus eandem Deveniunt. prima et tellus et pronuba Juno Dant fignum: fulsere ignes et confcius aether Connubiis: summoque ulularunt vertice nymphae. Ille dies primus lethi, primusque malorum, Causa fuit: neque enim specie famave movetur, 170
Nec jam furtivum Dido meditatur amorem ; Conjugium vocat; hoc praetexit nomine culpam.
Extemplo Libyae magnas it fama per urbes; Fama, malum quo non aliud velocius ullum : Mobilitate viget, viresque acquirit eundo: Parva metu primo; mox fefe attollit in auras, Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit. Illam terra parens, ira irritata deorum, Extremam, ut perhibent, Coco Enceladoque so
Progenuit, pedibus celerem et pernicibus alis. 180 Monstrum horrendum, ingens: cui quot sunt cor
Tot vigiles oculi fubter, mirabile dictu, Tot linguae, totidem ora fonant, tot subrigit aures. Nocte volat coeli medio, terraeque per umbram Stridens, nec dulci declinat lumina somno. Luce sedet custos, aut summi culmine tecti, Turribus aut altis, et magnas territat urbes; Tam ficti pravique tenax, quam nuncia veri. Haec tum multiplici populos fermone replebat Gaudens, et pariter facta atque infecta canebat: 190 Venifse Aeneam Trojano a fanguine cretum, Cui se pulchra viro dignetur jungere Dido: Nunc hiemem inter fe luxu, quam longa, fovere, Regnorum immemores, turpique cupidine captos. Haec paffim dea foeda virum diffundit in ora. 195 Protinus
Protinus ad regem cursus detorquet Iarbam, Incenditque animum dictis, atque aggerat iras. Hic Ammone satus, rapta Garamantide nympha, Templa Jovi centum latis immania regnis, Centum aras posuit, vigilemque facraverat ignem, Excubias divum aeternas, pecudumque cruore Pingue solum, et variis florentia limina sertis. Isque, amens animi et rumore accenfus amaro, Dicitur ante aras, media inter numina divum, Multa Jovem manibus supplex orasse supinis: 205 Juppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis Gens epulata toris Lenaeum libat honorem, Afpicis haec? an te, genitor, cum fulmina torques, Nequicquam horremus? caecique in nubibus ignes Terrificant animos, et inania murmura miscent? 210 Femina, quae noftris errans in finibus urbem Exiguam pretio pofuit, cui litus arandum, Cuique loci leges dedimus, connubia nostra Reppulit, ac dominum Aenean in regna recepit. Et nunc ille Paris cum semiviro comitatu, Maeonia mentum mitra crinemque madentem Subnexus, rapto potitur: nos munera templis Quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem. Talibus orantem dictis, arasque tenentem Audiit omnipotens, oculofque ad moenia torfit 220 Regia, et oblitos famae melioris amantes.
Tunc fic Mercurium alloquitur, ac talia mandat :
« السابقةمتابعة » |