صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Haec fat erit, Divae, vestrum cecinisse poëtam, 70
Dum sedet, et gracili fiscellam texit hibisco,
Pierides. vos haec facietis maxima Gallo:
Gallo, cujus amor tantum mihi crefcit in horas,
Quantum vere novo viridis se subjicit alnus.
Surgamus: folet esse gravis cantantibus umbra: 75
Juniperi gravis umbra: nocent et frugibus umbrae:
Ite domum faturae, venit Hesperus, ite capellae.

FINIS BUCOLICORUM.

P. VIR

VIII

Fortunatus et Ille Deos qui novit agrestes. Vir. Geor. L. II.1.493.

[37]

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICON

AD

C. CILNIUM MAECENATEM.

[ocr errors]

LIBER I.

UID faciat laetas segetes, quo sidere

terram

Vertere, Maecenas, ulmisque adjungere vites,

Conveniat: quae cura boum, qui cultus habendo Sit pecori: atque apibus quanta experientia parcis, Hinc canere incipiam. Vos, o clariffima mundi .. 5. Lumina, labentem coelo quae ducitis annum,... Liber et alma Ceres; vestro si munere tellus. Chaoniam pingui glandem mutavit arista, Poculaque inventis Acheloïa miscuit uvis :

Et vos agrestum praefentia numina, Fauni,
Ferte fimul Faunique pedem Dryadesque puellae:

10

Munera vestra cano. Tuque o, cui prima frementem Fudit equum magno tellus percussa tridenti,

[blocks in formation]

15

Neptune: et cultor nemorum, cui pinguia Caeae
Ter centum nivei tondent dumeta juvenci :
Ipse, nemus linquens patrium, saltusque Lycaei,
Pan ovium cuftos, tua fi tibi Maenala curae,
Adfis o Tegeaee favens: oleaeque Minerva
Inventrix, uncique puer monftrator aratri,
Et teneram ab radice ferens, Sylvane, cupressum. 20
Dique deaeque omnes, studium quibus arva tueri;
Quique novas alitis non nullo semine fruges,
Quique satis largum coelo demittitis imbrem.

:

Tuque adeo, quem mox quae fint habitura deorum Concilia, incertum eft; urbisne invisere, Caesar, 25

Terrarumque velis curam : et te maximus orbis

Auctorem frugum, tempeftatumque potentem

Accipiat, cingens materna tem pora myrto:
An deus immenfi venias maris, ac tua nautae
Numina sola colant: tibi serviat ultima Thule, 30
Teque fibi generum Tethys emat omnibus undis.
Anne novum tardis fidus te menfibus addas,
Qua locus Erigonen inter, Chelasque sequentes
Panditur: ipse tibi jam brachia contrahit ardens
Scorpius, et coeli justa plus parte reliquit.
Quicquid eris; (nam te nec sperent Tartara regem
Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido :
Quamvis Elysios miretur Graecia campos,
Nec repetita sequi curet Proserpina matrem)
Da facilem cursum, atque audacibus annue coeptis:
Ignarosque

35

« السابقةمتابعة »