Neptune et cultor nemorum, cui pinguia Caeae
Ter centum nivei tondent dumeta juvenci :
Ipfe, nemus linquens patrium, faltusque Lycaei,
Pan ovium cuftos, tua fi tibi Maenala curae,
Adfis o Tegeaee favens: oleaeque Minerva
Inventrix, uncique puer monftrator aratri,
Et teneram ab radice ferens, Sylvane, cupreffum. 20
Dique deaeque omnes, ftudium quibus arva
Quique novas alitis non nullo femine fruges,
Quique fatis largum coelo demittitis imbrem.
Tuque adeo, quem mox quae fint habitura deorum
Concilia, incertum eft; urbisne invifere, Caefar, 25
Terrarumque velis curam : et te maximus orbis
Auctorem frugum, tempeftatumque potentem
Accipiat, cingens materna tempora myrto:
An deus immenfi venias maris, ac tua nautae
Numina fola colant: tibi ferviat ultima Thule, 30
Teque fibi generum Tethys emat omnibus undis.
Anne novum tardis fidus te menfibus addas,
Qua locus Erigonen inter, Chelafque fequentes
Panditur: ipse tibi jam brachia contrahit ardens
Scorpius, et coeli jufta plus parte reliquit.
Quicquid eris; (nam te nec fperent Tartara regem
Nec tibi regnandi veniat tam dira cupido:
Quamvis Elyfios miretur Graecia campos,
Nec repetita fequi curet Proferpina matrem)
Da facilem curfum, atque audacibus annue coeptis:
Ignarofque