صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[blocks in formation]

>

P. VIRGILII MARONIS

GEORGICORUM

LIBER II.

[ocr errors]

ACTENUS arvorum cultus, et sidera coeli:
Nunc te, Bacche, canam, necnon sylveftria

tecum

Virgulta, et prolem tarde crefcentis olivae.
Huc, pater o Lenaee: tuis hic omnia plena
Muneribus, tibi pampineo gravidus autumno
Floret ager, spumat plenis vindemia labris.
Huc, pater o Lenaee, veni: nudataque musto
Tinge novo mecum direptis crura cothurnis.

5

Principio arboribus varia est natura creandis :
Namque aliae, nullis hominum cogentibus, ipsae 10
Sponte sua veniunt, camposque et flumina late
Curva tenent: ut molle filer, lentaeque genistae,
Populus, et glauca canentia fronde salicta.
Pars autem posito surgunt de semine: ut altae
Castaneae, nemorumque Jovi quae maxima frondet
Aesculus, atque habitae Graiis oracula quercus. 16
Pullulat

19

Pullulat ab radice aliis densissima sylva:
Ut cerasis, ulmisque: etiam Parnassia laurus
Parva sub ingenti matris se subjicit umbra.
Hos natura modos primum dedit: his genus omne
Sylvarum fruticumque viret, nemorumque facrorum.
Sunt alii, quos ipse via fibi repperit, ufus.
Hic plantas tenero abscindens de corpore matrum
Deposuit fulcis: hic stirpes obruit arvo,
Quadrifidasque sudes, et acuto robore vallos :
Sylvarumque aliae pressos propaginis arcus
Expectant, et viva sua plantaria terra.
Nil radicis egent aliae: fummumque putator
Haud dubitat terrae referens mandare cacumen.

25

30

Quin et caudicibus sectis, mirabile dictu,
Truditur e ficco radix oleagina ligno.
Et faepe alterius ramos impune videmus
Vertere in alterius, mutatamque insita mala
Ferre pyrum, et prunis lapidosa rubefcere corna.
Quare agite, o proprios generatim discite cultus, 35
Agricolae, fructusque feros mollite colendo.
Neu segnes jaceant terrae. juvat Ismara Baccho
Conferere, atque olea magnum vestire Taburnum,
Tuque ades, inceptumque una decurre laborem,
O decus, o famae merito pars maxima nostrae, 40
Maecenas, pelagoque volans da vela patenti.
Non ego cuncta meis amplecti versibus opto:
Non, mihi fi linguae centum fint, oraque centum,

Ferrca

[ocr errors]

45

50

55

Ferrea vox. ades, et primi lege litoris oram.
In manibus terrae: non hic te carmine ficto,
Atque per ambages, et longa exorsa tenebo.
Sponte sua quae se tollunt in luminis auras,
Infoecunda quidem, fed laeta et fortia furgunt.
Quippe solo natura fubeft: tamen haec quoque fi quis
Inserat, aut scrobibus mandet mutata subactis,
Exuerint sylvestrem animum: cultuque frequenti,
In quascunque voces artes, haud tarda sequentur.
Necnon et sterilis quae stirpibus exit ab imis,
Hoc faciet, vacuos si sit digesta per agros:
Nunc altae frondes et rami matris opacant,
Crescentique adimunt foetus, uruntque ferentem.
Jam, quae feminibus jactis se sustulit arbos,
Tarda venit, seris factura nepotibus umbram:
Pomaque degenerant fuccos oblita priores:
Et turpes avibus praedam fert uva racemos.
Scilicet omnibus est labor impendendus; et omnes
Cogendae in fulcum, ac multa mercede domandae.
Sed truncis oleae melius, propagine vites
Respondent, folido Paphiae de robore myrtus.
Plantis edurae coryli nafcuntur, et ingens
Fraxinus, Herculeaeque arbos umbrosa coronae,
Chaoniique patris glandes: etiam ardua palma
Nafcitur, et cafus abies vifura marinos.

60

65

Inseritur vero ex foetu nucis arbutus horrida,

Et steriles platani malos gessere valentes :

70

Caftaneac 81

I

Castaneae fagos, ornusque incanuit albo
Flore pyri, glandemque sues fregere sub ulmis.
Nec modus inserere atque oculos imponere simplex:
Nam qua se medio trudunt de cortice gemmae,
Et tenues rumpunt tunicas, anguftus in ipso 75
Fit nodo sinus: huc aliena ex arbore germen
Includunt, udoque docent inolefcere libro.
Aut rurfum enodes trunci resecantur, et alte
Finditur in folidum cuneis via: deinde feraces
Plantae immittuntur, nec longum tempus, et ingens
Exiit ad coelum ramis felicibus arbos,
Miraturque novas frondes, et non sua poma.
Praeteraea genus haud unum, nec fortibus ulmis,
Nec salici, lotoque, nec Idaeis cyparissis :
Nec pingues unam in faciem nafcuntur olivae, 85
Orchades, et radii, et amara pausia bacca :
Pomaque, et Alcinoi sylvae: nec furculus idem
Crustumiis, Syriisque pyris, gravibusque volemis.
Non eadem arboribus pendet vindemia noftris,
Quam Methymnaeo carpit de palmite Lesbos. go
Sunt Thafiae vites, funt et Mareotides albae ;
Pinguibus hae terris habiles, levioribus illae.
Et passo Psythia utilior, tenuisque lageos,
Tentatura pedes olim, vincturaque linguam;
Purpureae, preciaeque: et quote carmine dicam 95

Rhaetica? nec cellis ideo contende Falernis.

Sunt etiam Ammineae vites, firmissima vina:

Tmolius

« السابقةمتابعة »