صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Jahre 1763 Öfele im ersten Bande der scriptores rerum boicarum das diarium sexennale des Andreas von Regensburg und Eckard im ersten Bande des corpus hist. medii aevi des Andreas Chronik (interpolatum

enim bipartita est ratio, altera permittit et indulget ut, qui unionem recipiunt ecclesiasticam et pacem realiter cum effectu et in omnibus aliis, que in usu communionis utriusque speciei fidei et ritui universalis ecclesie conformes essent et usum talem haberent (talem habentes) possint communicare sub utraque specie in regno Bohemie et marchionatu Moraviae. Altera permissionis est dicens quod facta in concilio discussione super articulo communionis nihilominus si perseveraverint in desiderio habendi talem communionem et illud per legatos indicaverint, concilium facultatem largietur sacerdotibus communicandi eas personas, que in annis discrecionis constitute reverenter et devote postulaverint, cum adjeccione quod sacerdotes sic communicantes semper dicerent quod ipsi debent firmiter credere quod non sub specie panis caro tantum nec sub specie vini sanguis tantum, sed sub qualibet specie est integer totus Christus. Neque tamen reperitur quod concilium postea hujusmodi facultatem dederit, sive quia non petivistis sive quia concilium ex rationabili causa recusavit concedere quod noxium v debatur futurum, cum vestri sacerdotes non servant conventa nec prima pars vobis subvenit quia concessa est communio calicis usum habentibus et unionem recipientibus ecclesiasticam in omnibus aliis preter quam in articulo communionis; sed unionem ecclesiasticam et conformitatem nunquam recepistis. Non igitur indulti fuistis capaces. Quod autem unionem et conformitatem non fueritis amplexi, liquet ex moribus vestris. Nam sacerdotes vestri non instituuntur ad titulum beneficii ut moris est in aliis regnis per episcopos et habentes potestatem, nec servaverunt unquam mandata concilii, quibus preceptum erat, ut tantum habentes usum communicarent, sed pueros et dementes communicaverunt et potentes communicare sub utraque specie noluerunt sepelire et aliis modis coegerunt et multis in rebus ritum universalis ecclesie abjecerunt et major pars vestrum usum communionis calicis accepit post compactata, quod minime licuit. Non igitur de compactatis gloriemini nec illud vos juvat quod oratores concilii mandaverunt Archiepiscopo Pragensi Olomucensi et Lithomislensi Episcopis pro tempore existentibus ac presbyteris ad quos pertineret ut populum sub utraque specie requisiti communicarent juxta conventa. Nam id factum est vigore concessionis cujus fecistis vos indignos ut ante diximus. Inspectis igitur compactatis omnibus et bullis concessis judicemus de consilio fratrum nostrorum cardinalium: sacerdotes vestros absque ulla potestate laicalem populum ad communionem calicis admittere, decipere plebes et graviter peccare dignos quoque animadversione et nisi resipuerint se ac populum sibi credentem perditum ire quos admonemus ut se corrigant et nostra pocius clemencia quam ulcione uti velint.

Hec ad compactata que laycis (laycorum) communionem minime vobis permittunt. Eya rex inclite Georgi auctor pacis regni Bohemie vigilando animadverte, ne sicut quondam quorundam ex inobediencia suorum superiorum statuencium sibi legem contra universalem ecclesiam infamia et destruccio hujus regni venit, ita nunc ex diversa interpretacione compactatorum, nisi manu potenti cohibeantur, veniat sed

a Johanne Chrafft. f. 1931). Doch bemerkte Letzterer, dass die Chronik eigentlich eine Zusammenstellung aus des Andreas chronica de principibus terrae Bavarorum, seinem chronicon universale und anderen

accepta via salubri pro loco et tempore necessarium est ita sentire credere et intelligere ut summus pontifex cum suo collegio cardinalium est interpretatus, cum quo et ecclesia universali sumus et vivimus et morimur tanquam membra corporis sub uni capite nunc et semper per infinita secula seculorum. Amen.

(Stanislaus von Welvar wurde am 16. April 1455 Decan der philosophischen Facultät. Unter ihm entstanden die Streitigkeiten über den Eid der Candidaten des Baccalariates, welche das Decanenbuch II, S. 53 nur andeutet, die aber zum Ausschlusse der sub una führten. Es ist bemerkenswerth, dass diese Vorgänge an dem Tage stattfanden, als die beiden Söhne K. Georg's im Carolin anwesend waren (27. Juni 1458. Lib. decan. II, S. 64.)

2. Aufzeichnungen von Zeitgenossen K. Georg's über den Utraquismus.
Cod. Bibl. Univ. Prag. I, G. 11. Coll. cum cod. XIV. D. 10.

Primum ab hiis qui communionem sub utraque specie diligunt rem gestam incipiam et secundum de communione et circumstanciis ejus perversis concludam.

Inquam primum, quod utriusque conditionis spiritualis et secularis homines communicantes sub duplici specie dicunt, quod universalis ecclesia quam Katholici romanam dicunt, sit una secta quam signatam asserunt fuisse in illa meretrice magna, quam vidit Johannes in apocalypsi.

Item credunt sanctam ecclesiam errare in illo potissimo articulo communionis sub duplici specie.

Item dominum sanctissimum totumque cetum sue beatitudini conjunctum contemnunt cum inauditas predicationes et blasfemias suis in canticis fictis exprimunt. Item dicunt quod papa non est caput ecclesie sed Christus cujus ipsi membrum sunt quia legem implent.

Item canones sacros dicunt inventiones humanas et mendacia ficta maxime qui contrarii sunt communioni duplicis speciei et quod plus credendum evangelio in suo textu quam canonibus.

Item doctores sanctos blasfemant quod quid (quidem) in eis contrarium inveniunt in ipsos et fatentur: Benedictus devotisavit Angustinus profundisavit Thomas epicuravit et Lira deliravit. Fuerunt inquit aequi homines ut nos, mentiri potuerunt.

Item obedientiam summo pontefici et aliis prelatis non debere facere maxime cum precipiunt ne communicemus sub duplici specie aut alia mandant contra legem et quamvis in compactatis voverimus obedientiam illi, ore tamen et in scripto, non autem corde quia oportet deo plus obedire quam hominibus.

Item prelatos in nostra terra multis modis tribulant vexant et membra eorum a beneficiis repellunt ut plebanos, et tales qui secte eorum non adherent et Christicolas de villis, oppidis et communitatibus ban niunt nisi eciam de calice bibunt.

Item impediunt, ne archipresul fiat, nisi qui communione sub duplici specie laicos et per hoc bona temporalia illius et aliorum spiritualium occupant vi et injuste magis ac magis per se roborantes ne in manus ejus spiritualium Katholicorum veniant.

Werken sei. In der That haben wir an dem, was uns Eckard bietet, nicht sowohl den Andreas vor uns, als einen andern Historiker, des XV. Jahrhundertes, Johannes Chrafft Prediger von Cham in der oberen Pfalz.

Item elegerunt soli unum in archiepiscopum et alios in suffraganeos infames sine electione canonica, nam tantum layci et aliqui spirituales huic interfuerunt et istos vellent ut confirmarentur a sede nec preter istos cedere nolunt electioni ut diutius occupent bona eorum.

Item isti electi sunt duces totius mali contra omnem ritum ecclesie quam in primis articulis proposui caute et subsequenter reliquam maliciam infra.

Item horas canonicas non honorant sed contentantur dicentes: pater noster et post aram adeant.

Item matrimonium retinent deo dicatas feminas apostatas infame (in facie) quam plures vir copulant.

Item circa votum nullum juramentum fieri permittunt et omnino nobilibus (ubilibet) prohibent sed si non vult famulus virginem et contra fit simpliciter disjunctio. Item divorciant juvenem ab antiquo et contra et juvenem juveni copulant. Item in causis matrimonii (examinandis) et administrandis sunt sacerdotes ydiote predicantes secundum libellos repudii et laici sutores cerdones et ceteri mechanici viam juris omnino et salutis ignorantes.

Secundum quod super exposui de communione sub duplici specie quem ritum observant jam inquam de secundo videlicet quid de sacramento altaris sentiunt et credunt et accedentibus circumstantiis.

Item circa hoc venerabile sacramentum post consecracionem remanencia m panis (et vini).

Item diem pascevam (die parasceves?) hoc sacramentum indicant populo canentes : ecce lignum. Item eodem die ponunt ad sepulchrum preparatum illud cantantes. viventi deo in secula: ecce quomodo moritur justus.

Item eodem die illud conficiunt et missam legunt requiem eternam pro Christo di centes.

Item fecerunt signa illius sacramenti in peltis et banderiis ad prelium et prius eciam illud realiter in lancea ad bellum portabant.

Item ad processiones faciunt per circulum anni super illud portant in utraque specie aliqui.

Item ad scolam neminem suscipiunt quam universitatem dicunt, nisi communicare sub duplici specie permittat.

Item credunt et tenent illam communionem esse de necessitate salutis sacramentaliter omnibus hominibus.

Item propter species dividunt Christum dicentes medium sub una specie sacramentum et multi credunt medium deum.

Item infantes circa baptismum sub duplici specie communicant dicentes hoc sacramentum confirmationis.

Item eisdem infundunt ad os per cannam aut cochleari apto nec volunt aliquem baptisare nisi signatur talis communio.

Andreas Felix Öfele, dessen grosses Quellenwerk mit einem dritten Bande zu vermehren ich vor bald fünfzehn Jahren in einer Sitzung der historischen Classe der königlich baierischen Akademie der

Item eisdem juvant digito ad os dicentes comede, comede.

Item frequenter manet in mamilla matris illud quod ribaldus lavabit infra lingwâ.
Item aliquando infans ejicit cum lacte et tunc pede calcatur.

Item tenent quod communio sub utraque specie est majoris virtutis et gratie quam sub una specie.

Item pueros suos castigant virgis qui non accedunt omnibus diebus dominicis qui timore exterriti ne solidentur frequenter assedunt refecti cibo prius corporali. Item nullum copulent ad matrimonium nec aliquem suscipiunt (ad) artem mechanicam nisi prius communicet sub duplici specie.

Item de accubitu matrimoniali inconfessos et surgentes suscipiunt ad illud sacramentum.

Item Bekhardos et Begudas conveniunt in pecuniis septiannatim qui et que omni die accedunt ad altare et communicant sub bina specie.

Item os barbas pepla mulierum tunicas et alium habitum in pusinum sanguinem Christi perfundunt.

Item porrigentes sic in sanguine Christi digitos lavant et aliquando ipsis descendit per manus usque ad cubitum et in manica remanet.

Item infirmi scabiosi in facie pustulati quorum sames incidit in calicem.

Item steterunt cum naso multi et jiciunt flegina putrida in calicem.

Item estivo tempore reservant in calice Christi sanguinem, qui arescit et corrumpitur in quo et squamme apparent horribiles. Illam abradendam (aburiendam Cod. XIV, D. 10.) appreciant mendicos.

Item dum infirmos procurandos equitant, (super) caput equi (casu equi 1. c.) in terram fundunt.

Item ad illos sanguinem Christi in ampulla ferunt.

Item hyemis tempore congelatur, refrigerant in ollis, in quibus cibi etiam coquunt. Item sanguinem Christi in terram profundunt sepe, dum volunt ori humano imponere (sic) et post pede detergunt.

Item dum sic communicant deficiente Christi sanguine affundunt ad illud vinum simplicem et non conficientes distribuunt et bibunt pro sanguine Christi.

Item communionem sub una specie dicunt hereticam a Manichaeis hereticis procedentem qui sanguinem Christi haurire nequibant.

Ego fateor et assero quia ipsa res per singulos jam dictos articulos gesta est, non finxi hec sed que vidi et audivi veridice, testimonium perhibeo quod experiencia approbat omni considerare volente.

(Folgen dann noch andere Artikel, welche sich auf das Predigen von Weibern in den Kirchen, Vernachlässigung der kirchlichen Gebräuche beziehen.)

3. Ex codice Univ. Prag. XIV. D. 10.

Item isti electi sunt duces tocius mali contra omnem ritum ecclesie quam in primis articulis proposui ante et subsequenter reliquam maliciam infra.

Wissenschaften beantragte, sandte der Herausgabe des diarium (1422-1433) eine sehr gelehrte Abhandlung de vita et scriptis Andreae Ratisp. voraus, wobei er S. 11 bemerkt, dass die Schrift

Item seminant semen chanaan dicentes excommunicationem ecclesie invalidam si contra deum et si excommunicentur minima curant ymo et brachio seculari repugnant.

Item ecclesias que domus dei sunt templa nuncupant et claustra habitacula dicunt demonum, has quidem paullo ante igne consumpserunt quod patet omni intuenti et bona temporalia ab illis per se usurpaverunt et habitantibus in illis necem intulerunt.

Item illorum sacerdotum (es) occupant violenter prefatas ecclesias veris pastoribus vi repulsis.

Item predicant non missi ymo et mulieribus begadilibus et monialibus apostatis predicare in ecclesiis permittunt.

Item illas moniales et begudas quam plures carne corruptas asserunt virgines et si mulierem aliquam appellat quis punitur.

Item omnes benedictiones aque et aliarum rerum ecclesiasticas contempnunt, etiam palliis ornamentis non consecratis officiant, asserunt deum omnia in eorum creatione benedixisse.

Item canunt missam aliqui integram volgariter ut majorem augeant errorem.

Item peregrinationes ad limina sanctorum prohibent dicentes quod plus transissent per lascivia quam causa dei et sic judicant corda hominum ymo et manu seculari prohibebant.

Item missam dicunt sine altari consecrato.

Item sepulturas optatas et maxime catholicis prohibent, maleficas et usurarios sepelire circa ecclesias permittunt.

Item multi ex illis in compitis et campis habent sepulturas loco inconsecuto et ibi cum bestiis quiescunt dicentes ubi etc..

Item conductum mortuis in vitas faciunt.

Item exequias pro mortuis et suffragia omnino fieri prohibent et maxime in speciali et dicunt nullum opus bonum pietatis prodesse mortuis.

Item purgatorium omnino non credunt et dicunt quod salvator illum locum destruxit cum descendit ad inferna.

Item tantum tenent duos locos post mortem, salvandorum videlicet et dampnatorum et sic nolunt suffragia (pro) animabus mortuorum.

Item offertoria seu oblaciones simoniam nuncupant sed in domo et mansupia tollunt.

Item decimas et possessiones ecclesiasticas fatentur non debere fieri sed sine proprietate vivere sacerdotes ut apostolos in primitiva ecclesia dicunt, ipsi vero pro amictu vestimenta triplicia annuatim et radices pro condimentis recipiunt pro victu XV aut XX gross. a parochianis suis ad hoc omni ebdomada tollunt cum mansuetudine et humilitate.

Item festa sanctorum minime celebrant sed ut alio feriali die negociis secularibus occupant, tantum dominicam diem observant. Et observant festa illorum qui con

« السابقةمتابعة »