صور الصفحة
PDF

DIPLOMATARIUM NORVEGICUM.

Pave Clemens III forbyder samtlige Geistlige i Norge at deltage i Krigslog,

uden for at yde de Döende Kirkens Tröst eller for at fraraade onde Gjerninger. (jfr. No. 3.)

Efter Orig. p. Perg. i Diplom. Arn. Magn. i Kbhyn. fasc. 1. No. 3. Blybullen ved

hænger. (Trykt i Thorkelins Dipl. Arn. Magn. II. 11.)

28 Januar 1189.

Lateran. Clemens episcopus seruus seruorum dei. dilectis filiis uniuersis clericis per Norweiam constitutis. salutem et apostolicam benedictionem. Cum arma clericorum iuxta sacre scripture testimonium orationes et lacrime iudicentur. periculosum est uobis et professioni uestre penitus inimicum bellis vos carnalibus immiscere. qui debetis etiam a curis secularibus abstinere. juxta illud apostoli. Nemó militans deo implicat se negotiis secularibus et cetera. Inde est quod uniuersitati vestre auctoritate apostolica prohibemus. ne quis uestrum nisi forte ut tribuat penitentiam et alia sacramenta ecclesiastica morientibus. et praua opera dissuadeat. in expeditionem ire aliqua temeritate presumat. alioquin sententiam quam propter hoc venerabilis frater noster Nidrosiensis archiepiscopus in uos tulerit. nos auctore domino ratam habebimus et mandabimus inuiolabiliter obseruandam. Datum Laterani v Kalendas Februarii pontificatus nostri anno secundo.

Bagpaa ned meget gammel Haand: Ne clerici arma in expeditione assumant.

191396

Orknő-Jarlen Harald (Maddadssön) skjænker en aarlig Gave af 1 Mark

Sölv til Kannikerne ved St. Michaels Kirke i Scone (Skotland) for sine

Forfædres, sin egen og sin Hustrues Sjæle. Efter det ældre Chartularium for Scone (skrevet ved Aar 1300) i Advokaternes Bibliothek i Edinburgh. (Afskr. af Prof. P. A. Munch.)

udat. [ved 1190.7 uden Sted. Dilectissimis amicis suis et hominibus Haraldus *Orcardensis. Hetlandensis et Catanesie comes salutem. Scialis me dedisse et hac mea carta confirmasse deo et sancto Michaeli et canonicis manentibus in Scona singulis annis vnam marcam argenti ad pondus marce Scocie libratam. Quare volo vt singgulis annis hec elemosina predicte domui reddatur a me et filio meo Turphino et heredibus meis in perpetuum pro animabus antecessorum meorum et pro anima mea et vxoris mee. videlicet. 1 Testibus hiis Turfino filio meo. Laurencio cancellario et aliis.

(1) Ilustruens Navn (Hoarflöd) er udeladt.

Pave Celestin III tager Erkebiskop Eirik af Nidaros og hans Efterkommere

under apostolisk Beskyttelse, stadfæster samtlige den norske Kirkes
ældre Friheder og Rettigheder, og giver flere nye Bestemmelser.
Efter en Vidisse af 16 April 1399 i danske Geheimearkiv.

(Trykt i Thork. Dipl. II. 13.)
15 Juni 1194.

Rom. . Celestinus episcopus seruus seruorum dei venerabili fratri Heirico Nidrosiensi archiepiscopo eiusqve successoribus canonice substituendis imperpetuum. Ea cura et diligencia volumus fratrum et coepiscoporum nostrorum dignitates et jura seruari vt in hiis in quibus fauorem apostolicum preuia racione deposcunt illum sibi sentiant benignius suffragari. Eapropter venerabilis in Christo frater tuis justis postulacionibus clementer annuimus et personam tuam atqve Nidrosiensem ecclesiam cui auctore deo preesse dinosceris sub beati Petri et nostra proteccione suscipimus et presentis scripti priuilegio communimus. statuentes vt quascunque possessiones quecunque bona eadem Nidrosiensis ecclesia inpresenciarum iuste et canonice possidet aut in futurum concessione pontificum largicione regum vel principum oblacione fidelium seu aliis iustis modis prestante domino poterit adipisci firina tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. Libertates autem et immunitates quas de concessionibus regum et precipue regis Magni Norwagiensis ecclesia tuo subjecta regimini hactenus obtinuisse dinoscitur tibi et ecclesie ipsi auctoritate apostolica confirmamus et perpetuam habere decernimus firmitatem. Licitum quoque sit tibi et succes

soribus tuis in capellis a regia liberalitate fundatis vel dotalis sicut in aliis ecclesiis vel capellis prouincie tue idoneas instituere sine ipsorum assensu vel presentacione personas secundum renunciacionem quam de iure patronatus per publica instrumenta et per priuilegia sua constat eosdem reges fecisse. . Statuimus insuper vt in eleccionibus episcoporum et abbatum provincie tue nulla uis nulla potencia nulla auctoritas vel consensus regis seu principis interueniat nec fauore ipsorum quisquam officium ecclesiastice prelacionis obtineat. nisi quem concordi eleccione illi ad quos eleccio pertinet vacanti ecclesie sciencia et moribus iudicauerint aptiorem. Clericos eciam regni Norwagie debita volentes libertate gaudere presenti pagina 'districtius prohibemus. ne aliquis episcopus abbas seu clericus cum ipsi regalia non habeant arma sumere vel in expedicionem ire vel ad hoc quicquam de suo impendere compellantur nisi forte necessitas tam grauis immineat quod id a dyocesano episcopo et sapientioribus et discrecioribus viris ecclesiasticis communicato consilio fieri permittatur. Si vero aliquis clericus qui nec prelacionem obtineat ecclesie nec eius sit ministerio vel officio quod absque dispendio ecclesie deserere non possit specialiter deputatus expedicionem sequi a suo episcopo perinittatur in eo ibi officio seruiat quod professioni sue vel ordini competere dinoscatur. Specialiter autem presbiteros vel clericos et laicos beati Olaui martiris seruicio deputatos et sacerdotes alios omnes tam in rure quam ciuitate morantes (qui) iuxta regie pietatis priuilegio sunt exempti ab illis angariis immunes esse omnino censemus que lingua Norwagica certo et appropriato vocabulo nuncupanlur leidangre. Preterea vobis concedimus triginta mensuras farine que lest vocabulo appropriato dicuntur. pro emendis vestibus ad opus ministrorum beati Olaui mittere in Islandiam illis presertim temporibus quibus id patrie patietur vbertas. Et vectigalia que de vna navi ab Islandia venienti annis singulis ecclesie beati Olaui debentur. eidem auctorilate apostolica confirmamus. Omnes eciam ad ejus ecclesiam deuocionis causa et peregrinacionis intuitu accedentes tam advenas quam indigenas siue guerre tempus sit siue pacis in eundo et redeundo firma volumus et statuimus securitate gaudere potiri et eos qui rei de talium molestatione inuenti fuerint pæne canonice in eos generali deliberacione statute decernimus subiacere. illis quos interfici tali conflictu a peregrinis pro defensione sua contigerit sepulturam censentes ecclesiasticam denegari. Clericis vero in causis canonico jure prohibitis interdicimus penitus seculare iudicium et illos qui contra prohibicionem communem et nostram specialiter super hoc venire temptauerint el subire iudicium seculare secundum arbitrium dyocesani episcopi censemus

canonice puniendos. Ecclesias eciam dedicatas sine permissione dyoce-
sani episcopi nulli omnino fas sit destruere siue de loco ad locum
aliqua occasione transferre. Nulli eciam regi vel principi liceat appro-
batas patrie leges et scriptas absque consensu episcoporum et sapien-
tum consilio et pecuniarias penas tam in clericis quam in laicis contra
antiquam consuetudinem in ecclesiarum seu clericorum dispendium
(immutare) vel ab aliquo episcopo seu abbate regalia non habente ante
consecracionem seu benediccionem aut post fidelitatis exigere sacra-
mentum. Sed et in dandis decimis de terris et mansionibus suis reges
omnino sequantur canonicas sancciones. Nichilominus presencium tibi
aucioritate concedimus vt secundum quod predecessores tui obtinuisse
noscuntur liceat tibi et successoribus tuis non ad voluptatem sed ad
tuum et ecclesie commodum aves falcones scilicet et astures et griseos
emere prout a predecessoribus tuis est hactenus obseruatum. Decer-
nimus ergo, vt nulli omnino hominum liceat prefatam ecclesiam temere
perturbare aut eius possessiones auferre vel ablatas retinere minuere
seu quibuslibet vexacionibus fatigare. sed omnia integra conseruentur
eorum pro quorum gubernacione ac sustentacione concessa sunt vsibus
omnimodis profutura salva in omnibus apostolice sedis auctoritate. Si
qua igitur in futurum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre
constitucionis paginam sciens contra eam temere venire temptauerit,
secundo tertioue commonita nisi reatum suum congrua satisfaccione
correxerit potestatis honorisque sui dignitate careat reamque se diuino
iudicio existere de perpetrata iniquitate. cognoscat et a sacratissimo
corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena
fiat atque in extremo examine divine vlcioni subiaceat. Cunctis autem
eidem loco sua iura servantibus sit pax domini nostri Jesu Christi
quatinus et hic fructum bone accionis percipiant et apud districtum
iudicem premia eterne pacis inveniant. Amen. Amen. Amen.

Et ego Celestinus catholice ecclesie episcopus
Ego Albinus Albanensis episcopus
Ego Octavianus Hostiensis et Velletrensis episcopus
Ego Johannes Prenestinus episcopus
Ego Petrus Portuensis et sancte Rufine episcopus
Ego Pandulfus basilice xii apostolorum presbyter cardinalis
Ego Petrus tit. sancte Cecilie presbyter cardinalis

Ego Johannes tit. sancti Clementis cardinalis Viterbiensis et Tuscanensis episcopus

Ego Gwido presbyter cardinalis sancte Marie trans Tiberim tit. Calixti

« السابقةمتابعة »