صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

LONDON: PRINTED BY

SPOTTISWOODE AND CO., NEW-STREET

AND PARLIAMENT STREET

SQUARE

[blocks in formation]

I.

PERICULA URBIS.

A SATIRE.

'Finem impensæ non servat prodiga Roma.

PARNASSO descende: Gradus* Carique libellum,
Musa, nihil nostros scis profecisse labores:
Parnasso descende; humilesque invise paludes
Isis, et humentes ripas, gentemque togatam.

Et nos ergo hodie delectat nulla jocorum
Copia? Nempe agitur toto Comoedia rivo:
Materiemque ipsi sumant ex amne Tragœdi.
Stridit hyems, gelidamque irrorat Aquarius Isin;
Sæva tamen sonuit vox remigis illa magistri,
'Depresso incipiat jam tum mihi ventre juventus
'Ingemere, et primâ lentescere remus in undâ.'
Continuò ignaros per tenuia transtra Recentes
Disposuit, gracilisque tremit sub pondere cymba.
Procubuere; superque instans censura celeustæ
Vexat inæquales remos: at sævior alter

* Is scilicet, quem nunquam satis laudandus Carius in usum puerorum composuit.

B

Eminus e ripâ diro clamore satelles

Acria devexæ jaculatur probra carinæ. 'Septime,' (tu, juvenis, numeris assuesce vocari, Tu numerus nunc es, natus sorbere bovinas,) 'Heu! quid agis? Fies simplex de remige vector 'Sic tortis humeris. Quid aquam mihi, Quinte, moraris 'Prendere? Quin citius! Truncum oscillare memento 'Quarte, tuum, mediumque cava, lentissime, dorsum. 'Una omnes!' Sic exierint mox octo virorum Machina, sic tritis sidat Victoria transtris.

In mediis, en! remigio spectanda valenti Prora ruit devexa, admirandique lacerti, Queîs Cami parat ulva pares: dat euntibus omnis Cymba locum, vexillum album venerata carinæ. Heu! male tum Gutta angustis erratur in undis. Si quis ibi Cancros, (ea non incognita rivo Monstra natant,) captans tonsam puer infodit undis, Aut umbras Orci jussus descendere ad imas. Obvius horrebit stantis convicia cymba; Aut, si remigium violentior impetus egit, Naufragus, et gelido submersus gurgite, nôrit Quot catuli, et fœdæ fluitent in margine feles.

Plurimus et lumbos campestria cinctus, anhelans,

Cornipedis ritu gyri spatia omnia sudans

Exercetur, ut hesterni de tempore cursûs

Exiguum quamvis momentum deterat, et cras

« السابقةمتابعة »