صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

factio est ad alterum. 2°. In Deo erat strictum jus, cui satisfacere Christus acceptavit pro redemptione nostra. 3°. Etiam reddidit æquivalens; cùm ex dictis numeri præcedentis, tantùm honoris Deo reddiderit, quantùm injuriæ Deo fuerat illatum per peccatum; quinimò non tantùm æquivalens, sed etiam superabundans fuit satisfactio Christi. Vide Apostolum ad Rom. cap. 5. et alias authoritates citatas à Billuart et deductas dissertatione 19. art. 6.

Obj. Christus sibi ipsi satisfecit, cùm esset Deus: atqui satisfactio rigorosa debet esse ad alterum: ergo, &c.

R. Disting. minorem: debet esse ad alterum naturâ, concedo minorem: ad alterum supposito seu personâ, nego minorem et dico, quod ad satisfactionem rigorosam sufficiat distinctio naturarum in eodem supposito; unde Christus ut sustentans naturam humanam satisfecit sibi ipsi ut subsistenti in natura divina. Fusè hæc Wiggers quæst. 19. dubio 4, &c.

II. Si Christus satisfecit pro peccatis nostris, quomodo ergo non omnibus remittuntur ?

R. Quia Christus rigorosè quidem satisfecit quoad sufficientiam, sed non quoad applicationem, quam reliquit beneplacito Patris; et hinc etiam sequitur contra Sectarios necessitas bonorum operum et satisfactionum per pœnitentiam, &c. juxta dictum Apost. ad Coloss. cap. 1. v. 24. "Adimpleo ea quæ desunt Passionum Christi."

Undenam fit, quòd merita et satisfactiones Christi non omnibus applicentur?

R. Id pertinet ad inscrutabilia judicia Dei: ex parte nostra id evenire potest quasi à posteriori; quia Deo permittente oritur impedimentum, vel ex nostra malitia, vel etiam ex causa naturali, ut in parvulis sine Baptismo morientibus in utero materno.

N. 5. DE CAUSA FINALI INCARNATIONIS.

S. Thom. quæst. 1. art. 3. et 4.

I. Si Adam non peccasset, Christus non venisset. II. Objiciunt Scotistæ. III. Objiciunt ulteriùs.

QUARE Filius Dei est incarnatus ?

R. Responsio Catechistica, quæ bona est, est hæc: "ut liberaret nos à servitute et captivitate dæmonis, hoc est, à peccatis originali et aliis personalibus."

An igitur, si Adam non peccasset, Filius Dei non fuisset incarnatus?

1

I. R. S. Thomas art. 3. quòd non fuisset incarnatus ; non quasi non potuisset incarnari; sed quia non fuisset incarnatus; in quantùm est vi præsentis decreti, seu in quantùm nobis voluntas divina innotescit: quia Scriptura Sacra ubique peccatorum salutem tanquam finem Incarnationis proximum nobis proponit, ut Lucæ cap. 5. v. 31 et 32. et cap. 19. v. 10. item 1. ad Timoth. 1. v. 15. dicitur; "Christus Jesus venit in hunc mundum peccatores salvos facere."

Hinc etiam dicitur in Symbolo Nicæno: "Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de Cœlis." Sic etiam canit Ecclesia in Benedictione Cerei Paschalis: "O certè necessarium Adæ peccatum, quod Christi morte deletum est! O felix culpa, quæ talem ac tantum meruit habere Redemptorem !" Sic etiam omnes Sancti Patres.

II. Contrarium tenent Scotista docentes, quòd equidem Christus venisset, sed cum carne impassibili, et ex motivo naturam humanam nobilitandi et glorificandi, non ex motivo naturam reparandi; unde, inquiunt, post Adæ peccatum accessit nostræ redemptionis nunc finis secundarius: et de hoc, inquiunt, loquuntur Scripturæ Sacræ, quando pro fine Incarnationis Verbi Divini ponunt peccatorum salu

tem.

R. Sed in hac sententia saltem verificari non possunt communės locutiones Sanctorum Patrum asserentium absolutè, simpliciter et sinè restrictione, Christum non fuisse venturum, Adamo non peccante; sicuti v. g. falsum diceret (imò hæreticus reputaretur) qui simpliciter et absolutè as- ́ sereret, Corpus Christi non esse in cœlo, vel in Sanctissimo Sacramento, quamvis ibi non sit in carne passibili.

III. Videtur esse inversio ordinis, quòd majus bonum referatur ad minus; atqui Incarnatio est majus et dignius bonum quàm salus hominis: ergo, &c.

R. Dist. majorem: si majus bonum referatur ad minus, ut, ad finem ultimum simpliciter, concedo majorem: sed nego majorem, si majus bonum referatur ad minus solùmmodo ut perfectum ad perfectibile, vel sicuti causa ad effectum, vel sicuti medium ad finem proximum; modò utrumque ordinetur ulteriùs ad finem aliquem ultimum: sic Incarnatio ordinatur ad salutem hominis tanquam ad finem proximum sed

utrumque ad gloriam Dei. Patet in exemplis: sic Deus ordinat Angelos ad nostram custodiam ob suam gloriam: sic Mercator in mari exponit vitam pro lucro temporali, quod ordinatur ad suî suæque familiæ sustentationem.

S. Thom. art. 5 et 6. plures adducit rationes congruentiæ,. quare Incarnatio facta sit, non ab initio mundi, nec dilata usque ad finem mundi, sed in plenitudine temporis; ut sic aliqui homines salvarentur per fidem Christi venturi, præsentis et præteriti.

N. 6. DE MODO UNIONIS HYPOSTATICÆ.

S. Thom. quæst. 2.

1. Unio. II. Facta est in hypostasi. III. Non immediatè in natura divina.

QUID est Unio hypostatica?

1. R. Est unio, quâ natura humana realiter et substantialiter sic est unita Personæ Divinæ Verbi, ut in illa habeat suam subsistentiam.

II. Vocatur autem "hypostatica;" quia unio illa immediatè est in hypostasi sive personalitate, estque hæc unio inter omnes uniones creatas maxima. Vide S. Thom. art. 7 et 9.

Nota igitur, quòd extrema sive termini illius unionis sint personalitas Verbi et natura humana.

Nota etiam, quòd hæc nomina: "Hypostasis, Persona, Suppositum et Subsistentia," hic soleant accipi in eadem significatione; licèt strictè differant; prout dicitur in "Tractatu de Deo."

An natura humana est etiam unita naturæ divinæ ?

III. R. Non immediatè et formaliter; sic enim omnes tres Personæ Divinæ essent incarnatæ: cùm in illis natura divina sit una et eadem numero.

Interim natura humana ob unionem hypostaticam etiam potest dici unita naturæ divinæ in personalitate Verbi, licèt secundariò tantùm et mediante personalitate Verbi; nam Persona Divina est realiter eadem cum natura divina; quia tamen ab ea differt virtualiter seu ratione ratiocinata, non dicitur nec dici potest, quòd natura divina sit incarnata, sed Persona Filii et ideo etiam uon rectè dicitur nec simpliciter dici potest, quòd unio facta cit in naturis divinâ et humanâ.

Obj. Incarnatio est opus " ad extra;" atqui opera " ad extra" sunt toti Sanctissimæ Trinitati communia: ergo omnes tres Personæ sunt incarnatæ.

R. Nego consequentiam : & dico, quòd omnes tres Personæ quidem illam unionem effecerint tanquam opus "ad extra;" sed illa unio proximè et immediatè terminata est ad personalitatem seu relationem Filii; quæ realiter distinguitur à Persona Patris et Spiritûs Sancti; et sic solus Filius est incarnatus, et Christus dicitur, non Pater nec Spiritus Sanctus. Rationes congruentiæ, quare potiùs Filius sit incarnatus, quàm Pater vel Spiritus Sanctus, has allegat S. Thom. quæst. 3. art. 8. scilicet: ut qui Filius est Dei, Filius fieret hominis; deinde Filius ratione generationis est medius inter Patrem et Spiritum Sanctum, adeoque in natura assumpta meritò est Mediator inter Deum et homines.

N. 7. DE PERSONA CHRISTI.

S. Thom. qast 2.

1. In Christo non est Persona humana sed divina. II. Quod est contra Nestorium. III. Quomodo Diva virgo sit Mater Dei. IV. Persona Christi est certo sensu composita.

QUID est Christus?

R. Est personalitas Verbi sustentans naturam humanam : seu etiam vulgariùs, est secunda in Trinitate Persona, quæ in tempore assumpsit naturam humanam.

Quot sunt Personæ in Christo ?

R. Una scilicet Persona Divina Filii Dei,

An igitur in Christo non est Persona humana ?

I. R. Negativè; sed locum ejus supplet Persona Divina ; etenim natura humana in Christo subsistit et sustentatur per Personam Filii, non per personalitatem humanam : et ideo non rectè dicitur, quòd Verbum assumpserit hominem, sed dici debet, quòd assumpserit naturam humanam : et propterea hic sermo: "Verbum assumpsit hominem," benignè debet interpretari; quia non assumpsit humanam personam, sed tantùm humanitatem.

An ergo Christus non est verus homo?

R. Affirmativé: Quia habet totam essentiam hominis, compositum scilicet ex anima et corpore, homo autem dicitur omnis ille, qui habet naturam humanam. Personalitas

verò humana non pertinet ad essentiam hominis, utpote quæ consistit in negativo, scilicet quòd natura illa humana non ordinetur ad aliud à se distinctum tanquam pars essentialis aut integralis: et ex hac ratione facilè etiam videtur quomodo in Christo nunquam fuerit personalitas bumana; cùm in natura humana à Verbo assumpta nunquam fuerit illud negativum, seu quòd non ordinaretur ad aliud, &c.

II. Ex his itaque satis destruitur error Nestorii duas ponentis in Christo personas, seu duos Christos et duos Filios, unum scilicet Deum, alterum purum hominem in tempore natum: et hinc deducebat beatam Virginem dici non posse Theotocon seu Deiparam, sed solùm Christitocon seu Christiparam. Hæc hæresis damnata est in Concilio Ephesino ad annum 431, ut latiùs S, Th. art. 3. in Corp.

Sed quomodo diva Virgo dici potest Deipara seu Mater Dei cùm rectè in Catechismo dicatur, quòd Christus secundùm Naturam Divinam non habuerit Matrem, sed Patrem tantum ?

III. R. Illa optimè consistunt: nam in verbis Catechismi agitur de generatione æterna à Patre, & sic Diva Virgo non potest dici Mater Dei per generationem æternam seu ab æterno; sed dici potest et debet Mater Dei per generationem in tempore factam, quatenùs scilicet in tempore genuit hunc hominem, qui simul verus est Deus ab æterno; unde sicuti etiam aliæ mulieres dici debent verè filiorum matres, licèt præcipua hominis pars seu anima rationalis ex ipsis non procreetur, sed à Deo infundatur per creationem corpori organizato; ita Diva Virgo verè Mater Dei dici debet, licèt tantùm subministraverit corpulentam substantiam. Vide ulteriùs S. Th. q. 35. art. 4.

An Persona Christi sit composita?

I. R. Affirm. cum S. Thoma art. 4. in Corp. intelligendo scilicet, non de compositione partium, sed de compositione quatenùs importat unionem distinctorum; quia Persona Christi subsistit in duabus naturis.

Obj. Persona Christi est ipsamet Persona Verbi; atqui Persona Verbi non est composita: ergo nec Christi.

R. Dist. maj. Est ipsamet Persona Verbi ut subsistens in sua natura divina et humana, conc. maj. et ratione illius unionis naturarum in eodem supposito dicitur composita.

Nota hic obiter differentiam in duobus primariis fidei Mysteriis, scilicet in Incarnatione una Persona habet duas

« السابقةمتابعة »