صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

V. Excusat titulus charitatis proximi, quando opere nostro charitatis, sive in temporalibus, sive in spiritualibus, proximus noster graviter indiget: quod si ipsi præstemus, non compatitur Missæ auditionem, v. g. si quis curam habeat infirmi, cui ex absentia sua grave immineret periculum, vel etiam si per præsentiam tuam posses impedire homicidium, gravem læsionem, gravia peccata, vel prævenire rixas, potes et debes abstinere â Sacro.

VI. Excusat etiam titulus officii; quia qui ex officio tenetur, obligatur ex justitia, adeoque ex præcepto naturali, quod prævalet Legi Ecclessiastica de audienda Missa; hinc sub gravi peccato nec miles stationem, nec dux milites tempore prælii deserere possunt, ut audiant Missam: pariter opifices in fusuris ferrariis aut vitrariis, accensâ semel fornace, cùm non possint sine gravi jactura discedere, ab auditione Missæ excusantur: si tamen alii aliis succedere possunt, ad hoc tenentur.

Ubi autem duo illi tituli, scilicet officii et charitatis proximi, simul concurrunt, ut sæpe contingit, tantò magis excusatio erit legitima.

Accidere potest, quòd concurrentibus pluribus causis, quarum singula se solâ est insufficiens, simul sumptæ tamen causam rationabilem excusationis constituant.

Circa famulos, qui sine causa â dominis coguntur diebus Dominicis aut Festis Missam omittere, laborare, &c. rectè docet Steyaert, eos non peccare, dum tantisper obsequuntur metu gravi; quia Ecclesia non censetur tam rigidè obligare, sed teneri mutare famulatum, si possint, licèt alibi minus lucrum sint habituri, dummodo ibi habeant alimenta et quibus tegantur.

Quoad bubulcos et ovium pastores, ipsi, nisi aliter ferat omnimoda necessitas, pecora domi continere possunt tempore Missæ, aut aliam audire Missam in pago vicino.

VII. Consuetudinis titulus locum habet in puerperis usque ad purificationem: quia certum tempus sumendo pro incerto præsumuntur tamdiu infirmiores, quàm ut ad templum procedant, et unâ imitantur Beatæ Virginis exemplum. Cæterùm nullatenus excusantur, si propter alia negotia domo exeant.

VIII. Notat hic Billuart, eum, qui bonâ fide putat se excusari à Missa, quamvis sit minùs sufficiens ratio, peccare tantùm venialiter: simile est, si præter intentionem ex aliqua negligentiola Missa omittatur: ratio est, quia in his casibus non agitur formaliter contra Præceptum, nec nisi materialiter intervenit transgressio, ut redeat peccatum in naturam suæ formæ ; quod etiam militat pro aliis præceptis.

Petitur, utrum itinerantes excusentur ab auditione Missæ ?

R. Consuetudo obtinuit, inquit Billuart, ut qui proficiscitur à loco, ubi est Festum, teneatur audire Missam, antequam discedat: secùs, si simpliciter illac transeat, nisi fortè ibidem trahat moram observationi præcepti proportionatam, v. g. si per plures horas temporis matutini illic

moraretur.

Excusantur autem itinerantes et navigantes, qui si Missam audiant, perdunt navim aut socium sibi necessarium, putà qui ignorant viam, aut grassantur latrones, nec differre possunt.

Petitur, utrùm licitum sit, antequam præceptum obliget, absque justa causa ponere impedimentum observationi illius, putà iter vel venationem non necessariam suscipere, unde prævides fore, ut non possis audire Sacrum die Dominicâ vel Festo sequenti?

IX. R. Non licere; quia licèt tunc non obliget Præceptum, non puto tamen licere Christiano absque justa causa se reddere impotentem observationi Legis latæ pro tempore sequenti obligantis, si quidem tunc ejus omissio sit ipsi voluntaria et imputabilis in causa: hâc ratione damnantur communiter, qui ex gula diebus bacchanalibus sibi morbos procurant, unde prævident fore, ut sint impotentes ad audiendum Sacrum et jejunandum tempore quadragesimæ ; similiter ii, qui absque justa necessitate commorantur in locis hæreticorum, ubi Missa non celebratur; et sanè quis excusabit clericum navigantem, qui summo manè recitato integro officio currentis diei, projiceret breviarium in mare, ut ab onere recitandi deinceps eximeretur eà ratione, quòd præceptum recitandi die sequenti non obliget.

Docent plures Authores, quòd fideles sub veniali debeant interesse vesperis vel laudibus vespertinis, si possint.

Finaliter observa, quòd causa excusans ab auditione Missæ non tollat obligationem præcepti naturalis dies Dominicos et Festivos oratione, piâ lectione, vel aliis piis operibus sanctificandi.

Finis Tractatus de Sacrificio Missa.

INDEX.

Prior Numerus designat Numerum marginalem, posterior
indicat paginam.

[blocks in formation]

9 De partibus humanæ Naturæ assumptis à Verbo,
10 De Anima Christi,

15

16

17

11 De defectibus Naturæ humanæ assumptis à Filio,
12 De communicatione idiomatum Regula I,
13 Reg. II. de communicatione idiomatum,

19

20

23

14 De locutionibus vitandis in communicatione idioma-

tum,

24

15 An Christus potest dici Filius Dei adoptivus,
16 De Scientia Christi,

26

28

« السابقةمتابعة »