صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

MORALIS ET DOGMATICA

REVERENDI ET ERUDITISSIMI DOMINI

PETRI DENS,

IN UNIVERSITATE LOVAN. S. THEOLOGIA LICENTIATI, ECCLESIÆ ME-
TROPOL. S. RUMOLDI MECHLIN. CAN. GRAD. ET ARCHIPRESB.

NECNON SEMINARII ARCHIEP. PRÆSIDIS, ETC.

EDITIO NOVA, ET ABSOLUTISSIMA,

QUIPPE CUI NUNC PRIMUM ACCEDUNT

EPITOME EX OPERIBUS BENEDICTI XIV. NECNON ET VARIÆ SUMMORUM

PONTIFICUM, PRÆSERTIM

VEBO EJUSDEM PONTIFICIS CONSTITUTIONES, LITERÆ ENCYCLICÆ, ETC.

TOMUS V.

COMPLECTENS

TRACTATUS DE INCARNATIONE, DE SACRAMENTIS IN GENERE, DE BAPTISMO,

CONFIRMATIONE, EUCHARISTI ET SACRIFICIO MISSÆ.

DUBLINII :
EX TYP. RICHARDI COYNE,

IN VIA VULGO DICTA CAPEL-STREET; TYPOG. ET

BIBLIOPOL. R. C. COLL. MAYNOOTH.

[ocr errors][merged small]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

PROEMIUM.

ORDITUR S. Thomas tertiam partem à Mysterio Incarnationis Filii Dei, quod tam verè atque Catholicè, tam intelligibiliter, quantùm homini licuit, exposuit Doctor Angelicus, ut ter, dum huic Operi incumberet, à Christo Domino meruerit approbari: Bene scripsisti de me, Thoma.

De admirabili illa unione et nexu Verbi Divini cum natura humana, et de proprietatibus inde consequentibus, disputat S. Doctor à quæstione prima usque ad vigesimam septimam; ab hac autem usque ad quadragesimam proponit et explicat ea, quæ spectant ad adventum et ingressum Christi in hunc mundum. Exinde usque ad quæstionem quadragesimam sextam prosequitur multa, quæ concernunt progressum vitæ ejus in hoc mundo; ab illa autem usque ad sexagesimam tractat de exitu et morte Salvatoris nostri, et de Exaltatione ejus, quæ deinceps fuit subsecuta.

Hunc ordinem S. Thomæ sequimur: et hunc Tractatum compendiosè trademus, in quantùm scilicet utilis est et necessarius, tum ad evitandos errores, qui frequentissimi fuerunt contra hoc Mysterium, tum etiam ad Populi instructionem ritè instituendam.

A

1

TRACTATUS

DE

INCARNATIONE.

N. 1. DE INCARNATIONIS VERITATE ET

ERRORIBUS OPPOSITIS. 1. Incarnatio. II. Probatur. III. Errores contra illam.

I. Quid est Incarnatio?

R. Cum sancto Thoma: “est Divinæ Personæ Filii ad humanam naturam unio bypostatica, seu personalis :" vel quod idem est : “ est unio seu unitio naturæ humanæ curu divina in una Verbi Persona.”

Proba illam jam factam esse ?

II. R. Ex Joannis cap. 1.v. 14.“ Verbum Caro factum est.” Per'“ Verbum” significatur secunda in Trinitate Persona, seu Filius Dei naturalis, ut significatur ibidem v. l. “ Et Deus erat Verbum," quod verti debet : “ Et Verburu erat Deus.”

Per ly Caro significatur Homo, ponendo partem pro toto per synecdochen, uti accipitur Gen, cap. 6. v. 12. et Lucæ cap. 3. v. 6.

Dicitur potiùs caro, quàm homo, ad commendandam nobis humilitatem Christi, et ejus charitatem in nos, quâ motus tam vilem carnem assumpsit.

Idem probatur ex multis aliis Scripturæ locis, et ex Symbolo Apostolorum art. 3, in quo legitur : “ Qui conceptus est de Spiritu sancto, natus ex Maria Virgine.” - Enumera præcipuos errores contra Mysterium Incarnationis ?

« السابقةمتابعة »