صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

C. 1225. Sine loco.

XXXII.

Derselbe verleiht aus Dankbarkeit für gemachte Schenkungen den Kindern eines Herrn Ludwig das Lehen, worauf er das Haus hat, und dessen Gattin einige Zehente zu Leibgeding.

Ego Cunradus. gratia dei minister humilis s. Marie in sidansteten omnibus Christi fidelibus in perpetuum. Amen.

Diuinum preceptum est. ut bonis bona reddamus. Hoc ergo adtendentes. predium quod dom. Ludwicus s. Marie donauit. et oblationes et alia bona. que monasterio nostro contulit. in memoriam reuocauimus. eum cum assensu fratrum in peticione sua exaudiuimus. et duobus filiis eius. Cunrado scilicet et Mahtildi beneficium. in quo domum habet. tali condicione concessimus. ut post mortem eius XXX denarios monasterio si superuixerint. pro omni iure persoluant. siue unus siue uterque superstites fuerint. et post mortem illorum si filios habuerint. illi. si aliam non potuerint obtinere gratiam. libere cum omni suppellectili sua discedant. dato semine quod ad iusticiam agrorum noscitur pertinere. Vxori quoque eiusdem Ludwici usum decimarum. quas a monasterio habet. post mortem eius in proximo anno concessimus. ut postea monasterio libere deseruiant. Et huius rei testes sunt et donationis trium talentorum. que idem Ludwicus monasterio pro tali conuentione donauit. Sifridus et filii eius. Cunradus et Rudgerus. Wolframus et filius eius heinricus. Mahilinus et filius eius pero. Rudolfus preco. et filii pernhardi. Sifridus, Heinricus. Rudgerus. Hilprandus de horaue.

Original auf Pergament; Siegel wie oben; doch ist der Avers abgelöst. Auch dieser Urkunde mangelt jede Zeitangabe; ich reihe sie der vorigen an, da der in beiden erscheinende dominus Ludowicus ohne Zweifel ein und derselbe ist.

[ocr errors]

XXXIII.

1232. 10. Juni. Spoleto. P. Gregor IX. überträgt dem Abte von Maria Zell und den Pröpsten von St. Pölten und St. Andrä das Schiedsrichteramt zwischen dem Stifte und dem Pfarrer von St. Andrä wegen einiger Zehente und anderer Rechte.

...

Gregorius episcopus seruus seruorum dej. Dilectis filijs Abbatj de Cella sce. Marie ... sci. ypoliti et ... sci. Andree prepositis patauiensis diocesis. Salutem et apostolicam bene

dictionem. Querelam ... Abbatis et conuentus Monasterij de Sitansteten recepimus continentem. quod ... plebanus de sco. andrea. patauiensis diocesis. super quibusdam decimis et rebus alijs iniuriatur eisdem. Quocirca discretionj uestre per apostolica scripta mandamus. quatinus partibus conuocatis audiatis causam. et appellatione remota fine debito terminetis. facientes quod decreueritis. per censuram ecclesiasticam firmiter obseruari. Testes autem. qui fuerint nominati. si se gratia. odio uel timore subtraxerint. per censuram eandam cessante appellatione cogatis ueritati testimonium perhibere. Quod si non omnes hijs exequendis potueritis interesse. duo uestrum ea nichilominus. exequantur.

Datum Spoleti IIII. Id. Junij. Pontificatus nostri Anno Sexto.
Original auf Pergament; Bulle.

Propst zu St. Pölten: Marquard 1223-50?

Abt zu Maria Zell: Albero? Sigfrid?

Propst zu St. Andrä: Sigfrid 1223-53.

1233. 8. Juni. Rom.

XXXIV.

Derselbe befiehlt den Aebten von Baumgartenberg und Gleink und dem Propste von Waldhausen das Stift in den Besitz der ihm von den Brüdern Heinrich, Friedrich und Otto von Hausek strittig gemachten Güter einzuführen und darin zu schützen.

Gregorius episcopus. seruus seruorum dei. Dilectis filijs de Paumgartenperge Cisterciensis ordinis. et... de Gleunich abbatibus et . . . preposito ecclesie de Waldhusen. Patauiensis diocesis. Salutem et apostolicam benedictionem. Dilecti filij .... abbas et Conuentus de Sitamstaten sua nobis insinuatione monstrarunt. quod cum inter ipsos ex parte una. et H. ac. F. et O. de husech milites fratres Patauiensis diocesis ex altera super quodam nemore ac rebus alijs coram. . . . abbate de Cremsmunster et coniudicibus suis auctoritate nostra questio uerteretur. ijdem iudices ob contumaciam partis alterius manifestam. ipsos in possessionem petitorum causam custodie inducentes in fratres eosdem excommunicationis sententiam promulgarunt. Quare petebant a nobis. ut cum dicti fratres in sua contumacia per annum et amplius perdurarint. et propter eorum potentiam gaudere ipsius possessionis comodo non permittant eosdem. ipsos ueros possessores ex secundo decreto constitui.

et in eadem possessione defendi per discretos aliquos mandaremus. Ideoque discetioni uestre per apostolica scripta mandamus. quatinus si est ita. dictos abbatem et conuentum in ueram possessionem predictorum inducere ac defendere sicut iustum fuerit. procuretis. Contradictores per censuram ecclesiasticam appellatione postposita compescendo inuocato ad hoc si opus fuerit. auxilio brachij secularis. Quod si non omnes his exequendis potueritis interesse. duo uestrum ea nichilominus exequantur. Datum Laterani VI. Id. Junij. Pontificatus nostri anno Septimo.

Original auf Pergament; Bulle.

Abt zu Baumgartenberg: Burkard? Pilgrim?

Abt zu Gleink: Pilgrim 1220-40.

Propst zu Waldhausen: Marquard oder Hartwic?

Abt zu Kremsmünster: Heinrich com. de Plaien 1230-47.

1237. 26. Jänner. Wien.

XXXV.

K. Fridrich II. nimmt das Stift und

dessen Besitzungen in seinen und des Reiches Schutz.

Fridericus. Dei gratia Romanorum Imperator. Semper Augustus. Jerusalem et Sicilie Rex. Per presens scriptum notum facimus uniuersis Imperii fidelibus. tam presentibus quam futuris. quod uenerabilis Abbas et Conuentus Monasterii sancte Marie in Sitanstetin. fideles nostri. Celsitudini nostre humiliter supplicarunt. quatenus eos et monasterium antedictum. et bona ipsorum. que iuste tenent et possident. et in antea iusto titulo poterunt optinere. in nostra et Imperij protectione dignaremur recipere speciali. Nos itaque. qui loca deo dicata et religiosas personas digno fauore prosequimur ipsorum piis supplicacionibus benigniter inclinati. predictos Abbatem et Conuentum. ac Monasterium sepedictum. et eorum bona. que iuste tenent et possident. et in antea iuste poterunt adipisci. in nostra et Imperij protectione recipimus speciali. Quare mandamus. et districte precipimus. quatenus nullus sit. qui predictos Abbatem. Conuentum et Monasterium atque bona predicta contra huius protectionis tenorem molestare presumat. Quod qui facere presumpserit. indignationem nostram se nouerit incursurum. Ad cuius rei memoriam presens scriptum fieri jussimus. Maiestatis nostre sigillo munitum. Datum apud Wiennam. Vicesimo sexto Januarij. Decime Indictionis.

Original auf Pergament; Hängesiegel an gelber und rother Seide. Abgedruckt in Hormayr's Archiv. f. Gesch. Jhrgg. 1826. S. 800, der sich aber an dem zweimaligen „speciali“ und an einem vorkommen sollenden in ana" leichtlich als „in antea“ zu lesen stösst, und das Diplom nur für ein Concept hält; und an diesem das Siegel?

XXXVI.

1237. April. Wien.

Derselbe erneuert und bestätigt dem Stifte

die ihm von H. Leopold a. 1203 gemachten Schenkungen und verliehenen Freiheiten.

Fridericus. dei gratia Romanorum Imperator. semper Augustus. Jerusalem et Sicilie Rex. Suadente religionis cultu nostra clementer inducitur Celsitudo. ut piis religiosorum petitionibus fauorabiliter annuamus. Hinc est. quod tenore presentium notum fieri uolumus uniuersis. quod fratres de Sitansteten. fideles nostri. presentarunt nostre Curie quoddam scriptum. quod a clare memorie Liupoldo quondam duce austrie ipsis fuit clementer indultum. Serenitati nostre humiliter supplicantes. quatinus. dictum scriptum innouare. et de nostra confirmare clementia dignaremur. Cuius tenor talis est.

Folgt das Diplom de 1203.

Nos itaque ipsorum deuotis supplicationibus benignius inclinati. presentatum Curie nostre scriptum predicti ducis scribi et innouari mandauimus. illud et omnia. que continentur in eo de superhabundanti gratia confirmantes. Quapropter uniuersis presentis scripti mandamus edicto. quatinus iuxta predicti ducis collationem et confirmationem nostram indultam eisdem fratribus gratiam inuiolabiliter obseruetis. nec contra presentis innouationis nostre et confirmationis tenorem. uenire aliquatinus presumatis. Quod qui presumpserit. indignationem nostri Culminis se nouerit incursurum. Ad cuius innouationis et confirmationis nostre memoriam et robur perpetuo ualiturum. presentem paginam fieri fecimus. nostro sigillo munitam. Huius autem rei testes sunt ... Salzeburgensis et . . . Moguntinus archiepiscopi. ... Babenbergensis . . . Ratisponensis Imperialis aule cancellarius. et... patauiensis episcopi. . . . Burgrauius de Nurenberc. Godefridus de hoenloch... de hardekke et ... de bleien comites. Heinricus de prunne et Irnfridus de himperc. et alij quam plures. Datum apud wienam anno dominice Incarnationis Millesimo. Ducentesimo. Tricesimo Septimo Mense Aprili. Decima Indictione.

Original auf Pergament; das Siegel an gelben und rothen Seidenfäden

abgefallen.

Abgedruckt in Hormayrs Arch. f. Gesch. Jhgg. 1827. S. 504.

Erzbischof von Salzburg: Eberhard II. 1200-46.

von Mainz: Sigfrid III.

Bischof von Bamberg: Ekbert 1203-37.

von Regensburg: Sigfrid 1237-46.

von Passau: Rudiger 1233-50.

Grafen von Plaien (Hardek) Otto und Conrad.

1240. 16. März. Laa.

XXXVII.

Herzog Fridrich II. von Oesterreich ertheilt dem Stifte für seine Güter und Holden die Freiheit von der Jurisdiction der landesherrlichen Richter und Amtleute und von allen Vogtdiensten.

In nomine patris et filii et spiritus sancti. Amen.

Fridericus dei gratia dux Austrie et Stirie et dominus Carniole. omnibus hanc litteram inspecturis salutem. cum ad preces quaslibet nostrorum fidelium ex deuotionis sinceritate nobis porrectas inclinari teneamur. ad eas tenemur maxime. que et seruitium et cultum dei promouere et respicere dinoscuntur. Hinc est. quod tam presentium quam futurorum patefacimus noticie. quod nos ob salutem anime nostre et progenitorum nostrorum ecclesie sancte Marie in Sitansteten hanc indulsimus libertatem. vt nullus iudicum seu officialium seu prefectorum nostrorum aliquam sibi iurisdicionem in hominibus ac possessionibus eiusdem pretextu officii aut occasione prefecture sibi debeat uendicare uel audeat usurpare. Ex habundantia quoque gratie nostre uolumus et mandamus. ut nulla unquam uexatio dicti Monasterii hominibus inferatur. aut exactio aduocatie nomine requiratur. Ne autem hec libertas collata videatur equitati aliqualiter obuiare. volumus. ut reus facinoris. qui in prediis ecclesie sepedicte fuerit incusatus. eiusdem prouincie iudici in habitu simplici presentetur. non in rebus mobilibus uel immobilibus sed in persona iuxta meritum puniendus. Vt autem hec donatio hylariter facta a quolibet euentu maneat in posterum inconuulsa. venerabili abbati et conuentui sepius fate ecclesie hanc paginam dedimus in testimonium huius rei perpetuo ualiture. sigillorum nostrorum karaktere insignitam. Ad maiorem etiam rei certitudinem testibus qui aderant. subnotatis. Qui sunt. Vlricus de Memminge Archidiaconus. Liupoldus plebanus de

« السابقةمتابعة »