صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

redditae sunt praedictae familiae Deo, et Beato Mauricio. Qui Rex cum viam uniuersae carnis fuisset ingressus, et Bela suscepisset regium imperium, ausi sunt praedicti serui Regis suscitare placitum, Qui venientes coram Rege causati sunt; qui precepit, ut causa diligentissime inquireretur, iudicemque Sar Comitem dedit; quorum diffinicioni interfuerunt Principes, Fonsol scilicet Palatinus Comes, Mutmer, Mahal, Janus, Marcus. Pristaldus verò Butca extitit, qui praedictas mansiones iussu Regis Deo et Beato Mauricio reddidit. Testes autem hii sunt: Budusa, Marcus, Laurencius, Vros iudex, Constantinus, Samudi; et haec sunt nomina praedictarum familiarum: Jan, Paulus, Martinus, Negus, Nesinc. Nanasca, Sacan, Walen, Desce, Lawa, Bela, Bedodi, Kasudi, Zagordi, Zachan, Michael, Cuna, Cunei, Gnenu, Keta, Zaut, Scichul, Boguta, Rescadi. Nomina autem seruorum Regis, quibus capita tonsa sunt iussu Sar Comitis, sunt hec: Luta, Keta, Taluta, Jamca, Rodoan.

Jegyzet. A pecsét négy hüvelyk átmérőjű, rajta a király ülve, ki jobbjában a királyi pálczát, baljában a birodalmi almát tartja. (Az eredeti után, mely a szentmártoni főapátság levéltárában létezik, közli Czech.)

10.

Szent László a pannonhegyi sz. mártoni apátság kincseit és vagyonát írja le, és azokat megerősíti. 1093.

Divinum firmet nomen quod scripsimus. Amen. Quamvis homo omnia quae possidet a Deo habeat, tamen id quod habet Deo praebere non dubitet. Etenim si Christo, a quo multa habet, et pauca porrigere dubitat, et illud, quod possidet, perdit; et aeterna remuneratione ut absconsor unius talenti carebit. Quia qui in his delectantur, quae huius mundi sunt, semper mendicant, et in egestate permanent. Qua vero remuneratione ne priuaremur, beatissimus Rex Stephanus suique successores Reges, Duces, Pontifices, Comites, ceteri

que religiosi homines, et ego Rex Ladizlauus monasterium Sancti MARTINI supra Montem Pannoniae situm prout Regia uis concessit, multis condonauimus opibus. Vnde vero ne per uiolentiam aliquorum vel fraudem, seu per negligentiam aliquid depereat, ego Rex Ungariae L(adislaus), consilio omnium Regni mei Primatum curavi dinumerare, ac commendare huic cartae scriptum. Et ut propter antiquitatem negligentiae non daretur, iussimus ut ad memoriam posteris per succedentia tempora observaretur. Quae autem tradita sunt, quaeque adquisita eidem sanctae Dei Ecclesiae ab his praefatis hominibus cum cunctis suis redditibus in terra, in aqua, in tributo, et omni videlicet substantia et facultate continentur sub hac denotatione: VIIII Capsae cum altaribus, quarum duae auro paratae, una here (aere) deaurato, IIII argenteae, duae vero osseae. XIIII Cruces, quarum decem aureae lapidibus pretiosis optime comptae, una ex integro argentea, tres hereae deauratae, ex quibus vero adhuc quatuor in processione ferendae cum deargentatis manubriis. VI Textus evangeliorum, cum totidem plumatiis. Vna tabula electro parata, in qua signum domini teneretur, alia ossea. XXIIII Calices, quorum tre deim aurei, tres gemmis parati. IIII Turibula, unum ex integro aureum. IIII Candelabra paria deargentata: exceptis his unum candelabrum ex integrum (igy) argenteum absque socio. Duae serrae argenteae cum coclearibus ex his aureum unum. Vasculum argenteum in quo Corpus Domini continetur. Duo urceoli argentei, urcenlus argenteus cum pelue ad abluendam manum. IIII Vasa argentea ad benedictam aquam. Aspersorium argenteum simul auro et cristallo paratum. Tres scutellae argenteae cum cathino argenteo. X Ciphi, quorum unus est electro paratus, alius ligneus, deaurato haere circumtectus, caeteri vero argentei. I Cornu ex integro argenteum, aliud cornu argento deaurato paratum. Tria paria baccinia. Pallia uero altarium ac cortinae palliis paratae LIII. Ex his cortinis duae marginibus obsitae. Dorsalia pallia sex. Coopertoria sedis III. Duo pallia, unum artificiose argento consutum. Indumenta sacerdotum sunt XLI cum omnibus quae intus necessaria sunt, ex quibus sex sunt aurifriso paratae, pontificum ac abbatum ordinibus congrua, inter quae cophiam, pectoralemque

crucem et arculum et duo paria cyrothecarum, tria vero solearum, unum vero par pallii caligarum: his exceptis sunt VIII infulae cum stolis manipulisque. Restan t VI stolae cum earum manipulis. Dalmaticae sunt X, quarum duae sunt aurifriso paratae. Suptilia sunt VIII, ex quibus est unum aurifriso paratum. Cappae sunt LIII, quarum duae sunt aureis bullis paratae, una margaritis compta, VII aurifriso circumdatae, inter quae una habetur super se pectorale aureum smaldo paratum. Linea coopertoria altarium sunt XVII, quorum V sunt serica, tria sunt oblatoria. Superpellicia sunt XI. Tres sunt lineae auleae. V sunt tapeta. VI Missales. I Bibliotheca. IIII Nocturna les. IIII Antiphonaria. IIII Gradualia. II Sequentionales cum trophis. IIII Babtisteria. III Collectarii. IIII Ymnarii. II Regulae. Unus super regulam. II Leccionarii. I Breuiarius. III Omeliae. II Libri sermonum. I Collationes. II Passionales. Liber Sententiarum. Actus Apostolorum. Liber Prosperi de activa et contemplatiua uita, et Ysidorum. Ordo. Amalarius. Pastoralis. Dialogorum. Epistolae Pauli. Moralia Job. Scintillarium. Interrogatio Petri. Invectiuae Ciceronis. Lucanus. II Donati. Genesis Sedulii. III Catones. Paschasius. Vita Sancti Martini. Vita Patrum. Psalterium Gallicanum, Ebraycum, Graecum. Sermo Sancti Augustini. stb.

(Következik a szent mártoni apátság jószágainak jegyzéke, mely Fejérnél olvasható, Codex Dipl. Hung. I. köt. 483. 1.).

(Az eredeti után, mely a szent mártoni főapátság levéltárában létezik, közli Czech).

11.

A győri káptalan előtt 1361. kötött szerződés, mely szerint Vejkei Dénesnek ős atyja, ki Szent László idejében Henrik grófot Ung nemzetségből Castiliába követte, Pozson és Valko megyei jószágait Both grifnak hagyományozta. 1077–1095.

Nos Capitulum Ecclesie Posoniensis memorie commendamus per presentes universis, quod Valentinus filius Dionysii

[ocr errors]

de Weyke, et Georgius de Koronch sepositis omnibus litigiorum et iurgiorum molestiis, in talem devenerint'sponte inter se amicicie fraterneque charitatis ac dileccionis vnion em. Quod licet abauus dicti Dionysii de Weyke terras suas tempore dudum adhuc Sancti Ladislai Regis Hungarie felicis reminiscencie deserendo, ac bone memorie Henricum filium Magar Comitis de genere Hungh tunc exulem, inque partibus Bisontinis protunc hospitantem, et exinde contra paganos bellaturum ac in auxilium Castalie tunc Regis proficiscentem, ex vocacione ipsius Henrici comitando, in tabulis vltime sue voluntatis coram Capitulo Geuriensi tunc factis, et coram nobis in specie eciam presentatis, vniuersas suas terras et predia in Comitatu Pusuniensi et de Walku sitas et existentia de voluntate uniuersorum cognatorum suorum tunc adstancium pro XL marcis argenti justi ponderis in perpetuum cesserit Both Comiti eiusque filiis; et licet dictus Georgius de Koronch terras illas [de presenti iusto aquisitionis auite titulo possidere dignoscatur, tamen ipse Georgius alioquin liberorum solacio, Diuina ita volente providencia destitutus, praefata predia et terras, quas vita sua durante pacifice possidere poterit, nemini alteri nisi ipsi Valentino filio Dionysii in linea generacionis alioquin proximo, relinquere possit ac debeat, presencium vi et testimonio literarum mediante. Datum Sabatho proximo ante octavas festi Omnium Sanctorum anno Domini M. CCC. LXI.

(Gróf Kemény János után, Nemzeti Társalkodó 1829. 21. szám a latt

Czech).

12.

Kálmán király Michieli velenczei dogével szövetségre lép.

1101.

Convenientia amicitiae quae facta est inter Regem Vngarorum et Ducem Venetorum.

Ego Colomanus Ungarorum Rex per metipsum, et per meos omnes tecum Vitali Michacle Venetiae, Dalmatiae et Croatiae Duce, et cunctis omnibus Proceribus de Vestro Ducatu veram et firmam amicitiam, atque concordiam ab hoc die in antea obtinebo, et te ac tuos, et cunctas civitates subiectas Ducatui tuo, et omnia castella et loca subdita obedientia potestati tuae, per me et per meos conservabo et nullo modo inquietabo. Sed tamen quia in principibus meis et seDioribus dubium videtur utrum te Ducem Croatiae et Dalmatiae nominaverim; volo imo desidero pro servanda, sicut statutum est, amicitia, ut a te et tuis, et a me et meis ita omne prius de medio auferatur ambiguum, ut in quocunque casu tibi per antecessores tuos et mihi per meos certa comprobatio justitia fuerit alter alteri nullatenus adversetur“.

(Marin Antal után, Storia civile e politica del commercio di Veneziani, Velencze 1800. III. köt. 33. 1. Czech).

13.

Kálmán király Dalmátia jogait és szabadságait megerősíti.

1102.

Colomanus Rex veniens Jadram ante Civitatem convocavit curiam, ibique de Dalmatiae libertate integra perpetuaque servanda communiter tractantes ipse Rex inprimis supra sancta quatuor Dei Evangelia patre me C. Episcopo anitente manu confirmavit propria. Videlicet, ut antiquam Dalmatiae

« السابقةمتابعة »