صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Et cupit, & digna eft, quid enim formofius illâ,
Pandit ut omniferos luxuriofa finus,
Atque Arabum fpirat messes, & ab ore venufto
Mitia cum Paphiis fundit amoma rófis!
Ecce coronatur facro frons ardua luco,
Cingit ut Idæam pinea turris Opim;
Et vario madidos intexit flore capillos,
Floribus & vifa eft poffe placere fuis.
Floribus effufos ut erat redimita capillos
Tenario placuit diva Sicana Deo.
Afpice Phoebe tibi faciles hortantur amores,
Mellitafque movent flamina verna preces.
Cinnameâ Zephyrus leve plaudit odorifer alâ,
Blanditiafque tibi ferre videntur aves.
Nec fine dote tuos temeraria quærit amores
Terra, nec optatos pofcit egena toros,
Alma falutiferum medicos tibi gramen in ufus
Præbet, & hinc titulos adjuvat ipfa tuos.

65

70

Quòd fi te pretium, fi te fulgentia tangunt
Munere, (muneribus fæpe coemptus Amor)
Illa tibi oftentat quafcunque fub æquore vasto,
Et fuperinjectis montibus abdit opes.

75

Ah quoties cum tu clivofo feffus Olympo
In vefpertinas præcipitaris aquas,

80

Cur te, inquit, curfu languentem Phoebe diurno
Hefperiis recipit Cærula mater aquis?

Quid tibi cum Tethy! Quid cum Tarteffide lymphâ,

Dia quid immundo perluis ora falo?

Frigora Phoebe meâ melius captabis in umbrâ

Huc ades, ardentes imbue rore comas. Mollior egelidâ veniet tibi fomnus in herbâ,

Huc ades, & gremio lumina pone meo. Quàque jaces circum mulcebit lene fufurrans Aura per humentes corpora fufa rofas.

I

90

Nec me (crede mihi) terrent Semeleia fata,
Nec Phaetonteo fumidus axis equo;
Cum tu Phæbe, tuo fapientius uteris igni,
Huc ades & gremio lumina pone meo.
Sic Tellus lafciva fuos fufpirat amores;

Matris in exemplum cætera turba rount..
Nunc etenim toto currit vagus orbe Cupido,
Languentefque fovet folis ab igne faces.
Infonuere novis lethalia cornua nervis,

Trifte micant ferro tela corufca novo
Jamque vel invictam tentat fuperaffe Dianam,
Quæque fedet facro Vefta pudica foco.
Ipfa fenefcentem reparat Venus annua formam,
Atque iterum tepido creditur orta mari.
Marmoreas juvenes clamant Hymenæe per urbes,
Littus io Hymen, & cava faxa fonant.
Cultior ille venit tunicáque decentior apta,
Puniceum redolet veftis odora crocum.
Egrediturque frequens ad amœni gaudia veris

Virgineos auro cincta puella finus.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

Votum eft cuique fuum, votum eft tamen omnibus anum,
Ut fibi quem cupiat, det Cytherea virum,

Nunc quoque feptenâ modulatur arundine paftor,
Et fua quæ jungat carmina Phyllis habet.
Navita nocturno placat fua fidera cantu,
Delphinafque leves ad vada fumma vocat,

Jupiter ipfe alto cum conjuge ludit Olympo,
Convocat & famulos ad fua fefta Deos.

Nunc etiam Satyri, cum fera crepufcula furgunt,
Pervolitant celeri florea rura choro,
Sylvan ufque fuâ Cypariffi fronde revinctus,
Semicaperque Deus, femideufque caper.
Quæque fub arboribus Dyrades latuere vetuftis
Per juga, per folos expatiantur agros.

115

120

Per fata luxuriat fruticetaque Mænalius Pan,

Vix Cybele mater, vix fibi tuta Ceres;
Atque aliquam cupidus prædatur Oreada Faunus,
Confulit in trepidos dum fibi nympha pedes,
Jamque latet, latitanfque cupit male tecta videri,
Et fugit, & fugiens pervelit ipfa capi.
Dii quoque non dubitant cœlo præponere fylvas,
Et fua quifque fibi numina lucus habet.
Et fua quifque diu fibi numina lucus habeto,
Nec vos arborea dii precor ite domo.
Te referant miferis te Jupiter aurea terris
Sæcla, quid ad nimbos afpera tela redis?
Tu faltem lentè rapidos age Phoebe jugales

Quà potes, & fenfim tempora veris eant;
Brumaque productas tardè ferat hifpida noctes,
Ingruat & noftro ferior umbra polo.

125

130

135

140

ELEGIA SEXTA.

Ad Carolum Deodatum ruri commorantem,

Qui cum Idibus Decemb. fcripfiffet, & fua carmina excufari poftulaffet fi folito minus effent bona, quod inter lautitias quibus erat ab amicis acceptus, haud fatis felicem operam Mufis dares fø poffe affirmabat, hoc habuit refponsum.

M'

ITTO tibi fanam non pleno ventre falutem,
Qua tu diftento fortè carere potes.

At tua quid noftram prolectat Mufa camœnam,
Nec finit optatas poffe fequi tenebras ?

Carmine fcire velis quàm te redamemque colamque, s
Crede mihi vix hoc carmine fcire queas.

Nam neque nofter amor modulis includitur arctis,
Nec venit ad claudos integer ipfe pedes.
Quàm bene folenes epulas, hilaremque Decembrim,
Feftaque cœlifugum quæ coluere Deum,
Deliciafque refers, hyberni gaudia ruris,
Hauftaque per lepidos Gallica mufta focos!
Quid quereris refugam vino dapibufque poefin?
Carmen amet Bacchum, carmina Bacchus amat.
Nec puduit Phœbum virides geftaffe corymbos,
Atque ederam lauro præpofuiffe fuæ.
Sæpius Aoniis clamavit collibus Euce
Myfta Thyoneo turba novena choro."
Nafo Corallæis mala carmina mifit ab agris:
Non illic epulæ, non fata vitis erat.
Quid nifi vina, rofafque racemiferumque Lyæum
Cantavit brevibus Teia Mufa modis ?
Pindaricofque inflat numeros Teumefius Euan,
Et redolet fumptum pagina quæque merum;
Dum gravis everfo currus crepat axe supinus,
Et volat Eleo pulvere fufcus eques.
Quadrimoque madens Lyricen Romanus Iaccho
Dulce canit Glyceran, flavicomamque Chloen.
Jam quoque lauta tibi generofo menfa paratu
dentis alit vies, ingeniumque fovet."
Fundis & ex ipfo condita metra cado.
Addimus his artes, fufumque per intima Phoebum
Corda, favent uni Bacchus, Apollo, Ceres.
Scilicet haud mirum tam dulcia carmina per te
Numine compofito tres peperiffe Deos."
Nunc quoque Threffa tibi cælato barbitos aure
Infonat argutâ molliter icta mano;
Auditurque chelys fufpenfa tapetia circum,
Virgineos tremulâ quæ regat arte pedes.

25

35

Illa tuas faltem teneant fpectacula Mufas,

Et revocent, quantum crapula pellit iners.
Crede mihi dum pfallit ebur, comititaque plectrum
Implet odoratos festa chorea tholos,

Percipies tacitum per pectora ferpere Phoebum,
Quale repentinus permeat offa calor,

45

Perque puellares oculos digitumque fonantem
Irruet in totus lapfa Thalia finus.

Namque Elegia levis multorum cura Deorum eft,
Et vocat ad numeros quemlibet illa fuos :

50

Liber adeft elegis, Eratoque, Cerefque, Venufque,
Et cum purpureâ matre tenellus Amor.
Talibus inde licent convivia larga poetis,
Sæpius & veteri commaduiffe mero.

At qui bella refert, & adulto fub Jove cœlum,
Heroafque pios, femideofque duces,

[ocr errors]

Et nunc fancta canit fuperum confulta deorum,
Nunc latrata fero regna profunda cane,

Ille quidem parcè Samii pro more magistri
Vivat, & innocuos præbeat herba cibos;

60

Stet prope fagineo pellucida lympha catillo,
Sobriaque è puro pocula fonte bibat.

Additur huic fcelerifque vacans, & cafta juventus,
Et rigidi mores. & fine labe manus.
Surgis ad infenfos augur iture Deos.
Hoc ritu vixiffe ferunt poft rapta fagacem
Lumina Tirefian, Ogygiumque Linon,
Et lare devoto profugum Calchanta, fenemque
Orpheon edomitis fola per antra feris;
Sic dapis exiguus, fic rivi votor Homerus
Dulicium vexit per freta longa virum,
Et per monftrificam Perfciæ Phœbados aulam,
Et vada fœmineis infidiofa fonis,

70

« السابقةمتابعة »