صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Surripit, æternum linquens in fæcula damnum.
Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni,
Heu quis me ignotas traxit vagus error in oras
Ire per aëreas rupes, Alpemque nivosam !
Ecquid erat tanti Romam vidiffe fepultam,
(Quamvis illa foret, qualem dum viferet olim.
Tityrus ipfe fuas & oves & rura reliquit ;)
Ut te tam dulci poffem caruiffe fodale,
Poffem tot maria alta, tot interponere montes,
Tot fylvas, tot faxa tibi, fluviofque fonantes!
Ah certè extremùm licuiffet tangere dextram ;
Et bene compofitos placidè morientis ocellos,
Et dixiffe vale, noftri memor ibis ad aftra.

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni
Quamquam etiam veftri nunquam meminiffe pigebit,
Paftores Thufci, Mufis operata juventus,

115

120

125 Hic Charis, atque Lepos; & Thufcus tu quoque Damon, Antiquâ genus unde petis Lucumonis ab urbe,

O ego quantus eram, gelidi cum ftratus ad Arni
Murmura, populeumque nemus, qua mollior herba, 130
Carpere nunc violas, nunc fummas carpere myrtos,
Et potui Lycidæ certantem audire Menalcam.
Ipfe etiam tentare aufus fum, nec puto multùm
Difplicui, nam funt & apud me munera veftra
Fifcellæ, calathique, & cerea vincla cicutæ :
Quin & noftra fuas docuerunt nomina fagos
Et Datis, & Francinus, erant & vocibus ambo,
Et ftudiis noti, Lydorum fanguinis ambo.

Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni.
Hæc mihi tum læto dictabat roscida luna,
Dum folus teneros claudebam cratibus hædos.
Ah quoties dixi, cùm te cinis ater habebat,
Nunc canit, aut lepori nunc tendit retia Damon,
Vimina nunc texit, varios fibi quod fit in usus !

135

140

Et quæ tum facili fperabam mente futura
Arripui voto levis, & prefentia finxi,

145

150

Heus bone numquid agis? nifi te quid forte retardat,
Imus ? & argutâ paulum recubamus in umbrâ,
Aut ad aquas Colni, aut ubi jugera Caffibelauni!
Tu mihi percurres medicos, tua gramina, fuccos,
Helleborumque, humilefque crocos, foliumque hyacinthi,
Quafque habet ifta palus herbas, artefque medentûm.
Ah pereant herbæ, pereant artefque medentům,
Gramina, poftquam ipfi nil profecere magiftro.
Ipfe etiam, nam nefcio quid mihi grande fonabat
Fistula, ab undecimâ jam lux eft altera nocte,
Et tum forte novis admôram labra cicutis,
Diffiluere tamen ruptâ compage, nec ultra
Ferre graves potuere fonos, dubito quoque ne fim
Turgidulus, tamen & referam, vos cedite fylvæ.

155

160

Ite domum impasti, domino jam non vacat, agni. Ipfe ego Dardanias Rutupina per æquora puppes Dicam, & Pandrafidos regnum vetus Inogeniæ, Brennúmque Arvigarúmque duces, prifcúmque Belinum, Et tandem Armoricos Britonum fub lege colonos; 165 Tum gravidam Arhturo fatali fraude Iögernen, Mendaces vultus, affumptaque Gorlöis arma, Merlini dolus. O mihi tum fi vita fuperfit, Tu procul annofa pendebis fistula pinu Multùm oblita mihi, aut patriis mutata Camœnis Brittonicum ftrides, quid enim? omnia non licet uni Non fperâffe uni licet omnia, mi fatis ampla Merces, & mihi grande decus (fim ignotus in ævum Tum licet, externo penitufque inglorius orbi) Si me flava comas legat Ufa, & potor Alauni, -Vorticibufque frequens Abra, & nemus omne Treantæ, Et Thamefis meus ante omnes, & fufca metallis Tamara, & extremis me difcant Orcades undis.

170

175

Ite domum impafti, domino jam non vacat, agni.
Hæc tibi fervabam lentâ fub cortice lauri,
Hæc, & plura fimul, tum quæ mihi pocula Manfus,
Manfus Chalcidicæ non ultima gloria ripæ,
Bina dedit, mirum artis opus, mirandus & ipfe,
Et circum gemino cælaverat argumento:

In medio rubri maris unda, & odoriferum ver,
Littora longa Arabum, & fudantes balfama fylvæ;
Has inter Phoenix, divina avis, unica terris
Cæruleùm fulgens diverficoloribus alis,
Auroram vitreis furgentem refpicit undis.

180

185

190

Parte alia polus omnipatens, & magnus Olympus,
Quis putet? hic quoque Amor, pi&tæque in nube pharetræ,
Arma corufca faces, & fpicula tincta pyropo;
Nec tenues animas, pectúfque ignobile vulgi

Hinc ferit, at circùm flammantia lumina torquens
Semper in erectum fpargit fua tela per orbes
Impiger, & pronos nunquam collimat ad i&us,
Hinc mentes ardere facræ, formæque deorum.

195

Tu quoqu in his, nec me fallit fpes lubrica, Damon, Tu quoque in his certè es, nam quò tua dulcis abiret San&táque fimplicitas, nam quò tua candida virtus? 200 Nec te Lethæo fas quæfiviffe fub orco,

Nec tibi conveniunt lacrymæ, nec flebimus ultrà,
Ite procul lacrymæ, purum colit æthera Damon,
Ethera purus habet, pluvium pede reppulit arcum;
Heroúmque animas inter, divófque perennes,
Æthereos haurit latices & gaudia potat
Ore facro. Quin tu cœli poft jura recepta

Dexter ades, placidúfque fave quicunque vocaris,
Seu tu nofter eris Damon, five æquior audis
Deodatus, quo te divino nomine cuncti
Cœlicolæ nôrint, fylvifque vocabere Damon.
Quòd tibi purpureus pudor, & fine labe juventus.

205

210

215

Grata fuit, quòd nulla tori libata voluptas,
En etiam tibi virginei fervantur honores;
Ipfe caput nitidum cinctus rutilante corona,
Lætáque frondentis geftans umbracula palmæ
Eternum perages immortales hymenaeos;
Cantus ubi, choreifque furit lyra mifta beatis,
Fefta Sionæo bacchantur & Orgia thyrfo.

Jan. 23. 1646.

Ad JOANNEM ROUSIUM Oxonienfis Academiæ Bibliothecarium.

De libro Poematum amiffo, quem ille fibi denuo mitti poftulabat, ut cum aliis noftris in Bibliotheca publica reponeret, Ode.

G

Strophe 1.

Emelle cultu fimplici gaudens liber,
Fronde licet geminâ,

Munditiéque nitens non operosâ,

Quam manus attulit

Juvenilis olim,

5

Sedula tamen haud nimii poetæ ;

Dum vagus Aufonias nunc per umbras.
Nunc Britannica per vireta lufit
Infons populi, barbitóque devius

Indulfit patrio, mox itidem pectine Daunio
Longinquum intonuit melos

Vicinis, & humum vix tetigit pede;

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

10

15

Docto jugiter obfecrante amico,

Illuftre tendebas iter

"Thamefis ad incunabula

Cærulei patris,
Fontes ubi limpidi

Aonidum, thyafufque facer
Orbi notus per immenfos
Temporum lapfus redeunte cœlo,
Celeberque futurus in ævum ;

Strophe 2.
Modò quis deus, aut editus deo
Priftinam gentis miferatus indolem
(Si fatis noxas luimus priores,
Mollique luxu degener otium)
Tollat nefandos civium tumultus,
Almaque revocet ftudia fanctus,
Et relegatas fine fede Mufas

Jam penè totis finibus Angligenûm;

Immundafque volucres

Unguibus imminentes

Figat Apollineâ pharetra,

Phinéamque abigat peftem procul amne Pegaféo.

[blocks in formation]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« السابقةمتابعة »