ingentis, genitos diversis partibus orbis, 710 715 720 725 730 735 740 745 Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta interdum genua impediunt cursumque recusant, insequitur trepidique pedem pede fervidus urget: inclusum veluti siquando flumine nanctus cervom aut puniceae saeptum formidine pinnae venator cursu canis et latratibus instat; ille autem, insidiis et ripa territus alta, mille fugit,refugitque vias; at vividus Umber haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti increpuit malis morsuque elusus inani est. tum vero exoritur clamor, ripaeque lacusque responsant circa et caelum tonat omne tumultu. ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis, nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem. Aeneas mortem contra praesensque minatur exitium, si quisquam adeat, terretque trementis excisurum urbem minitans et saucius instat. quinque orbis explent cursu totidemque retexunt huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur praemia, sed Turni de vita et sanguine certant. forte sacer Fauno foliis oleaster amaris hic steterat, nautis olim venerabile lignum, servati ex undis ubi figere dona solebant Laurenti divo et votas suspendere vestes sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum sustulerant, puro ut possent concurrere campo: hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam detulerat fixam et lenta radice tenebat. incubuit voluitque manu convellere ferrum Dardanides teloque sequi, quem prendere cursu non poterat. tum vero amens formidine Turnus 'Faune, precor, miserere' inquit 'tuque optima ferrum terra tene, colui vestros si semper honores, quos contra Aeneadae bello fecere profanos.' dixit opemque dei non cassa in vota vocavit. namque diu luctans lentoque in stirpe moratus viribus haud ullis valuit discludere morsus roboris Aeneas. dum nititur acer et instat, 750 755 760 765 770 775 780 rursus in aurigae faciem mutata Metisci Iunonem interea rex omnipotentis Olympi adloquitur fulva pugnas de nube tuentem: quae iam finis erit, coniunx? quid denique restat? Indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris deberi caelo fatisque ad sidera tolli. quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus haeres? mortalin decuit violari volnere divom, aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?) ereptum reddi Turno et vim crescere victis? desine iam tandem precibusque inflectere nostris: ventum ad supremum est. terris agitare vel undis Troianos potuisti, infandum accendere bellum, deformare domum et luctu miscere hymenaeos: ulterius temptare veto.' sic Iuppiter orsus; sic dea summisso contra Saturnia voltu: 'ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas, Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui; nec tu me aëria solam nunc sede videres digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa starem acie traheremque inimica in proelia Teucros. Iuturnam misero (fateor) succurrere fratri suasi et pro vita maiora audere probavi, non ut tela tamen, non ut contenderet arcum: adiuro Stygii caput inplacabile fontis, una superstitio superis quae reddita divis. et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo. illud te, nulla fati quod lege tenetur, pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum: cum iam conubis pacem felicibus (ecto) component, cum iam leges et foedera iungent, ne vetus indigenas nomen mutare Latinos 785 790 795 800 803 805 810 815 820 neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari His actis aliud genitor secum ipse volutat Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis. dicuntur geminae pestes cognomine Dirae, quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram uno eodemque tulit partu paribusque revinxit serpentum spiris ventosasque addidit alas. hae Iovis ad solium saevique in limine regis apparent acuuntque metum mortalibus aegris, siquando letum horrificum morbosque deum rex molitur meritas aut bello territat urbes. harum unam celerem demisit ab aethere summo Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit. illa volat celerique ad terram turbine fertur. non secus ac nervo per nubem inpulsa sagitta, armatam saevi Parthus quam felle veneni, Parthus sive Cydon, telum inmedicabile, torsit, stridens et celeris incognita transilit umbras: RIBBECK, VERGIL. 23 825 830 801 802 833 835 840 845 850 855 talis se sata Nocte tulit terrasque petivit. 890 'quae nunc deinde morast? aut quid iam, Turne, retractas? €00 865 870 875 880 885 895 |