Selections from Ovid and Virgil: a shorter handbook of Latin poetry ; with vocabulary, notes, and references ...

الغلاف الأمامي
Woolworth, Ainsworth, 1865 - 770 من الصفحات
 

ما يقوله الناس - كتابة مراجعة

لم نعثر على أي مراجعات في الأماكن المعتادة.

طبعات أخرى - عرض جميع المقتطفات

مقاطع مشهورة

الصفحة 5 - Goddess sage and holy! Hail, divinest Melancholy! Whose saintly visage is too bright To hit the sense of human sight, And therefore to our weaker view...
الصفحة 228 - Anchisa generate, deum certissima proles, Cocyti stagna alta vides Stygiamque paludem, di cuius iurare timent et fallere numen. haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est : 325 portitor ille Charon ; hi, quos vehit unda, sepulti. nee ripas datur horrendas et rauca fluenta transportare prius, quam sedibus ossa quierunt. centum errant annos volitantque haec litora circum ; turn demum admissi stagna exoptata revisunt.
الصفحة 65 - TITYRUS. /"T~'ITYRE, tu patulae recubans sub tegmine fagi •*• silvestrem tenui Musam meditaris avena ; nos patriae fines et dulcia linquimus arva : nos patriam fugimus ; tu, Tityre, lentus in umbra formosam resonare doces Amaryllida silvas.
الصفحة 238 - ... dixit, et ante tulit gressum, camposque nitentes desuper ostentat ; dehinc summa cacumina linquunt. at pater Anchises penitus convalle virenti inclusas animas superumque ad lumen ituras 680 lustrabat studio recolens, omnemque suorum forte recensebat numerum carosque nepotes, fataque fortunasque virum moresque manusque. isque ubi tendentem adversum per gramina vidit Aenean, alacris palmas utrasque tetendit...
الصفحة 188 - ... in somnis ferus Aeneas, semperque relinqui sola sibi, semper longam incomitata videtur ire viam et Tyrios deserta quaerere terra...
الصفحة 241 - Phrygias turrita per urbes, laeta deum partu, centum complexa nepotes, omnes caelicolas, omnes supera alta tenentes. hue geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem Romanosque tuos. hie Caesar, et omnis luli progenies, magnum caeli ventura sub axem. 790 hie vir, hie est, tibi quern promitti saepius audis, Augustus Caesar, Divi genus, aurea condet saecula qui rursus Latio, regnata per arva Saturno quondam...
الصفحة 183 - Aenean compellat vocibus ultro: 'dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum 305 posse nefas tacitusque mea decedere terra? nee te noster amor nee te data dextera quondam nee moritura tenet crudeli funere Dido? quin etiam hiberno moliris sidere classem et mediis properas Aquilonibus ire per altum, 310 crudelisc?
الصفحة 179 - Fama, malum qua non aliud velocius ullum : mobilitate viget, viresque acquirit eundo, 175 parva metu primo, mox sese attollit in auras ingrediturque solo et caput inter nubila condit.
الصفحة 81 - Vare, tuum nomen, superet modo Mantua nobis, Mantua vae miserae nimium vicina Cremonae, cantantes sublime ferent ad sidera cycni.' L. Sic tua Cyrneas fugiant examina taxos, 30 sic cytiso pastae distendant ubera vaccae : incipe, si quid habes. Et me fecere poetam Pierides, sunt et mihi carmina, me quoque dicunt vatem pastores ; sed non ego credulus illis. Nam neque adhuc Vario videor nec dicere Cinna 35 digna, sed argutos inter strepere anser olores.
الصفحة 243 - Heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas, tu Marcellus eris. Manibus date lilia plenis, purpureos spargam flores, animamque nepotis his saltern adcumulem donis, et fungar inani 885 munere.

معلومات المراجع