صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

ALBII TIBUL LI

LIBER III.

ELEGIA I.

Martis Romani festae venere Kalendae,
(exoriens nostris hinc fuit annus avis)
et vaga nunc certa discurrunt undique pompa
perque vias urbis munera perque domos.
Dicite, Pierides, quonam donetur honore
seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen.
Carmine formosae, pretio capiuntur avarae:
gaudeat, ut digna est, versibus illa meis.
Lutea sed niveum involvat membrana libellum,
pumex et canas tondeat ante comas;
summaque praetexat tenuis fastigia chartae,
indicet ut nomen litera facta meum;
atque inter geminas pingantur cornua frontes :
sic etenim comtum mittere oportet opus.
Per, vos, auctores huius mihi carminis, oro,
Castaliamque umbram Pieriosque lacus,
ite domum, cultumque illi donate libellum,
sicut erit; nullus defluat inde color.
Illa mihi referet, si nostri mutua cura est,

10

15

20

an minor, an toto pectore deciderim. Sed primum meritam longa donate salute,

atque haec submisso dicite verba sono: >>Haec tibi vir quondam, nunc frater, casta Neaera, mittit, et, accipias munera parva, rogat, 25 teque suis iurat caram magis esse medullis, sive sibi coniux, sive futura soror;

5

10

sed potius coniux. Huius spem nominis illi
auferet extincto pallida Ditis aqua.«<

ELEGIA II.

Qui primus caram iuveni carumque puellae
eripuit iuvenem, ferreus ille fuit.

Durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem,
vivere et erepta coniuge qui potuit.

Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro
ingenio; frangit fortia corda dolor.

Nec mihi vera loqui pudor est, vitaeque fateri
tot mala perpessae taedia nata meae.
Ergo quum tenuem fuero mutatus in umbram,
candidaque ossa super nigra favilla teget,
ante meum veniat, longos incomta capillos,

et fleat ante meum moesta Neaera rogum; sed veniat carae matris comitata dolore; moereat haec genero, moereat illa viro. 15 Praefatae ante meos Manes, animamque precatae, perfusaeque pias ante liquore manus, pars quae sola mei superabit corporis, ossa incinctae nigra candida veste legent; et primum annoso spargent collecta Lyaeo; mox etiam niveo fundere lacte parent, post haec carbaseis humorem tollere linis, atque in marmorea ponere sicca domo.

20

Illuc, quas mittit dives Panchaia merces, eoique Arabes, pinguis et Assyria,

et nostri memores lacrymae fundantur eodem:
sic ego componi, versus in ossa, velim.
Sed tristem mortis demonstret litera caussam,
atque haec in celebri carmina fronte notet:
LYGDAMUS HIC SITUS EST; DOLOR HUIC ET CURA NE-

AERAE,

CONIUGIS EREPTAE, CAUSA PERIRE FUIT.

ELEGIA III.

Quid prodest coelum votis implesse, Neaera,
blandaque cum multa tura dedisse prece,
non, ut marmorei prodirem e limine tecti,
insignis clara conspicuusque domo,
aut ut multa mei renovarent iugera tauri,
et magnas messes terra benigna daret,
sed tecum ut longae sociarem gaudia vitae,
inque tuo caderet nostra senecta sinu,
tunc quum, permenso defunctus tempore lucis,
nudus Lethaea cogerer ire rate?

Nam grave quid prodest pondus mihi divitis auri,
arvaque si findant pinguia mille boves?
quidve domus prodest Phrygiis innixa columnis,
Taenare sive tuis, sive Caryste tuis,

et nemora in domibus sacros imitantia lucos,
aurataeque trabes, marmoreumque solum?
quidve, in Erythraeo legitur quae litore concha,
tinctaque Sidonio murice lana iuvat,

et quae praeterea populus miratur? In illis invidia est; falso plurima vulgus amat.

Non opibus mentes hominum curaeque levantur, nam Fortuna sua tempora lege regit.

CATULL.

[blocks in formation]

Sit mihi paupertas tecum iucunda, Neaera; at sine te regum munera nulla volo. 25 O niveam, quae te poterit mihi reddere, lucem! o mihi felicem terque quaterque diem! At si, pro dulci reditu quaecunque voventur, audiat aversa non meus aure deus,

30

nec me regna iuvent, nec Lydius aurifer amnis,
nec quas terrarum sustinet orbis opes.
Haec alii cupiant; liceat mihi, paupere cultu,
securo cara coniuge posse frui.

Adsis et timidis faveas, Saturnia, votis, et faveas concha, Cypria, vecta tua; 35 aut, si fata negant reditum tristesque sorores, stamina quae ducunt, quaeque futura canunt, me vocet in vastos amnes nigramque paludem dives in ignava luridus Orcus aqua.

5

10

ELEGIA IV.

Di meliora ferant, nec sint insomnia vera,
quae tulit extrema pessima nocte quies.
Ite procul, vanum falsumque avertite visum,
desinite in vobis quaerere velle fidem.
Divi vera monent; venturae nuntia sortis,
vera monent Tuscis exta probata viris :
somnia fallaci ludunt temeraria nocte,
et pavidas mentes falsa timere iubent.
At natum in curas hominum genus omina noctis
farre pio placant et saliente sale.

Et tamen, utcunque est, sive illi vera moneri,
mendaci somno credere sive volent,
efficiat vanos noctis Lucina timores,

et frustra immeritum praetimuisse velit,

15 si mea nec turpi mens est obnoxia facto,

nec laesit magnos impia lingua deos. Iam Nox aetherium nigris emensa quadrigis mundum caeruleo laverat amne rotas, nec me sopierat, menti deus utilis aegrae, Somnus; sollicitas deficit ante domos. Tandem, quum summo Phoebus prospexit ab ortu, pressit languentis lumina sera quies. Hic iuvenis, casta redimitus tempora lauro, est visus nostra ponere sede pedem. Non illo quidquam formosius ulla priorum aetas, humanum nec videt illud opus. Intonsi crines longa cervice fluebant, stillabat Syrio myrtea rore coma. Candor erat, qualem praefert Latonia Luna, et color in niveo corpore purpureus, ut iuveni primum virgo deducta marito inficitur teneras, ore rubente, genas: ut quum contexunt amaranthis alba puellae lilia: ut autumno candida mala rubent. Ima videbatur talis illudere palla;

namque haec in nitido corpore vestis erat.

pendebat laeva garrula parte lyra.

[blocks in formation]

Artis opus rarae, fulgens testudine et auro,

Hanc primum veniens plectro modulatus eburno, felices cantus ore sonante dedit.

40

Sed postquam fuerant digiti cum voce locuti, edidit haec dulci tristia verba modo:

» Salve, cura deûm; casto nam rite poetae

Phoebusque et Bacchus Pieridesque favent. Sed proles Semeles Bacchus doctaeque sorores dicere non norunt, quid ferat hora sequens. At mihi fatorum leges aevique futuri

eventura pater posse videre dedit.

45

« السابقةمتابعة »