صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

dum me iucundis lapsam sopor impulit alis. Illa fuit lacrimis ultima cura meis.<«<

ELEGIA IV.

45

Quid mihi tam multas laudando, Basse, puellas
mutatum domina cogis abire mea?
Quid me non pateris, vitae quodcunque sequetur,
hoc magis adsueto ducere servitio?
Tu licet Antiopae formam Nycteïdos, et tu
Spartanam referas laudibus Hermionen,
et quascunque tulit formosi temporis aetas:
Cynthia non illas nomen habere sinet;
nedum, si levibus fuerit collata figuris,
inferior duro iudice turpis eat.

Haec sed forma mei pars est extrema furoris :
sunt maiora, quibus, Basse, perire iuvat:
ingenuus calor, et multis decus artibus, et quae
gaudia sub tacita ducere veste libet:

quo magis et nostros contendis solvere amores,
hoc magis accepta fallit uterque fide.
Non impune feres. Sciet hoc insana puella,
et tibi non tacitis vocibus hostis erit:

nec tibi me post haec committet Cynthia, nec te
quaeret: erit tanti criminis illa memor,
et te circum omnes alias irata puellas
differet: heu nullo limine carus eris.
Nullas illa suis contemnet fletibus aras,
et quicunque sacer, qualis, ubique, lapis.
Non ullo gravius tentatur Cynthia damno,

quam sibi quum rapto cessat amore deus: praecipue nostri. Maneat sic semper, adoro: nec quidquam ex illa, quod querar, inveniam.

[blocks in formation]

5

10

ELEGIA V.

Invide, tu tandem voces compesce molestas,
et sine nos cursu, quo sumus, ire pares.
Quid tibi vis, insane? meos sentire furores?
Infelix, properas ultima nosse mala,

et miser ignotos vestigia ferre per ignes,
et bibere e tota toxica Thessalia.
Non est illa vagis similis collata puellis:
molliter irasci non sciet illa tibi.
Quod si forte tuis non est contraria votis,

at tibi curarum millia quanta dabit!
Non tibi iam somnos, non illa relinquet ocellos:
illa feros animis adligat una viros.

Ah mea contemtus quoties ad limina curres, quum tibi singultu fortia verba cadent, 15 et tremulus moestis orietur fletibus horror, et timor informem ducet in ore notam; et quaecunque voles fugient tibi verba querenti, nec poteris, qui sis aut ubi, nosse miser. Tum grave servitium nostrae cogere puellae discere, et exclusum quid sit abire domum : nec iam pallorem toties mirabere nostrum,

20

aut cur sim toto corpore nullus ego. Nec tibi nobilitas poterit succurrere amanti: nescit Amor priscis cedere imaginibus. 25 Quod si parva tuae dederis vestigia culpae, quam cito de tanto nomine rumor eris! Non ego tum potero solatia ferre roganti, quum mihi nulla mei sit medicina mali : sed pariter miseri socio cogemur amore alter in alterius mutua flere sinu.

30

Quare, quid possit mea Cynthia, desine, Galle, quaerere: non impune illa rogata venit.

Non

ELEGIA VI.

ego nunc Hadriae vereor mare noscere tecum, Tulle, neque Aegaeo ducere vela salo: cum quo Rhipaeos possim conscendere montes, ulteriusque domos vadere Memnonias. Sed me complexae remorantur verba puellae, mutatoque graves saepe colore preces. Illa mihi totis argutat noctibus ignes, et queritur nullos esse relicta deos. Illa meam mihi se iam denegat; illa minatur, quae solet irato tristis amica viro. His ego non horam possum durare querelis. Ah pereat, si quis lentus amare potest! An mihi sit tanti, doctas cognoscere Athenas, atque Asiae veteres cernere divitias, ut mihi deducta faciat convicia puppi Cynthia, et insanis ora notet manibus, osculaque opposito dicat sibi debita vento, et nihil infido durius esse viro? Tu patrui meritas conare anteire secures, et vetera oblitis iura referre foris: nam tua non aetas unquam cessavit Amori, semper at armatae cura fuit patriae. Et tibi non unquam nostros puer iste labores adferat, et lacrimis omnia nota meis. Me sine, quem semper voluit fortuna iacere, hanc animam extremae reddere nequitiae. Multi longinquo periere in amore libenter,

in quorum numero me quoque terra tegat. Non ego sum laudi, non natus idoneus armis :

10

15

20

25

30

hanc me militiam fata subire volunt.
At tu, seu mollis qua tendit Ionia, seu qua
Lydia Pactoli tingit arata liquor,

seu pedibus terras, seu pontum carpere remis
ibis, et accepti pars eris imperii:

35 tum tibi si qua mei veniet non immemor hora,
vivere me duro sidere certus eris.

5

10

ELEGIA VIL

Dum tibi Cadmeae dicuntur, Pontice, Thebae,
armaque fraternae tristia militiae;
atque, ita sim felix, primo contendis Homero,
sint modo fata tuis mollia carminibus:
nos, ut consuemus, nostros agitamus amores,
atque aliquid duram quaerimus in dominam.
Nec tantum ingenio, quantum servire dolori

cogor, et aetatis tempora dura queri.

Hic mihi conteritur vitae modus, haec mea fama est, hinc cupio nomen carminis ire mei.

Me laudent doctae solum placuisse puellae,

Pontice, et iniustas saepe tulisse minas. Me legat assidue post haec neglectus amator, et prosint illi cognita nostra mala.

15 Te quoque si certo puer hic concusserit arcu, (quod nolim nostros evoluisse deos :)

20

longe castra tibi, longe miser agmina septem
flebis in aeterno surda iacere situ;

et frustra cupies mollem componere versum,
nec tibi subiiciet carmina serus Amor.
Tunc me non humilem mirabere saepe poetam:
tunc ego Romanis praeferar ingeniis:
nec poterunt iuvenes nostro reticere sepulcro:

ARDORIS NOSTRI MAGNE POETA, IACES.

Tu cave nostra tuo contemnas carmina fastu.
Saepe venit magno foenore tardus Amor.

ELEGIA VIII.

Tune igitur demens, nec te mea cura moratur?
an tibi sum gelida vilior Illyria?

et tibi iam tanti, quicunque est, iste videtur,
ut sine me vento quolibet ire velis?
Tune audire potes vesani murmura ponti
fortis, et in dura nave iacere potes?
tu pedibus teneris positas fulcire pruinas?
tu potes insolitas, Cynthia, ferre nives?

O utinam hibernae duplicentur tempora brumae,
et sit iners tardis navita Vergiliis!

nec tibi Tyrrhena solvatur funis arena,
neve inimica meas elevet aura preces:
atque ego non videam tales subsidere ventos,
quum tibi provectas auferet unda rates,
et me defixum vacua patiatur in ora
crudelem infesta saepe vocare manu.
Sed quocunque modo de me, periura, mereris,

sit Galatea tuae non aliena viae:
ut te felici praevecta Ceraunia remo
accipiat placidis Oricos aequoribus.

Nam me non ullae poterunt corrumpere taedae,
quin ego, vita, tuo limine vera querar.
Nec me deficiet nautas rogitare citatos:
dicite, quo portu clausa puella mea est?
et dicam, licet Atraciis considat in oris,
et licet Eleis, illa futura mea est.

Hic erit: hic iurata manet. Rumpantur iniqui.
Vicimus! assiduas non tulit illa preces.
Falsa licet cupidus deponat gaudia livor :
CATULL.

L

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »