صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني
[blocks in formation]

aut nos e nostra te, saeva, fugabimus urbe. cum Tiberi Nilo gratia nulla fuit.

At tu, quae nostro nimium placata dolore es, noctibus his vacui ter faciamus iter.

Non audis, et verba sinis mea ludere, quum iam flectant Icarii sidera tarda boves.

Lenta bibis: mediae nequeunt te frangere noctes.
An nondum est talos mittere lassa manus?
Ah pereat, quicunque meracas reperit uvas,
corrupitque bonas nectare primus aquas.
Icare, Cecropiis merito iugulate colonis,

pampineus, nosti, quam sit amarus odor.
Tu quoque, o Eurytion, vino, Centaure, peristi:
nec non Ismario tu, Polypheme, mero.
Vino forma perit, vino corrumpitur aetas;
vino saepe suum nescit amica virum.
Me miserum, ut multo nihil est mutata Lyaeo!
Iam bibe: formosa es: nil tibi vina nocent.

Quum tua praependent demissae in pocula sertae, et mea deducta carmina voce legis;

largius effuso madeat tibi mensa Falerno, spumet et aurato mollius in calice. Nulla tamen lecto recipit se sola libenter:

est quiddam, quod vos quaerere cogat Amor. Semper in absentes felicior aestus amantes: elevat assiduos copia longa viros.

ELEGIA XXV.

Cur quisquam faciem dominae iam credat amico?
Sic erepta mihi paene puella mea est.
Expertus dico, nemo est in amore fidelis.
Formosam raro non sibi quisque petit.
Polluit ille deus cognatos, solvit amicos,

40

5

10

et bene concordes tristia ad arma vocat. Hospes in hospitium Menelao venit adulter : Colchis et ignotum nonne secuta virum est? Lynceu, tune meam potuisti tangere curam? Perfide, nonne tuae tunc cecidere manus? Quid si non constans illa et tam certa fuisset? Posses in tanto vivere flagitio?

Tu mihi vel ferro pectus, vel perde veneno: a domina tantum te modo tolle mea. 15 Te socium vitae, te corporis esse licebit,

20

te dominum admitto rebus, amice, meis: lecto te solum, lecto te deprecor uno.

Rivalem possum non ego ferre lovem. Ipse meas solus, quod nil est, aemulor umbras, stultus, quod stulto saepe timore tremo. Una tamen causa est, qua crimina tanta remitto, errabant multo quod tua verba mero.

Sed nunquam vitae fallet me ruga severae: omnes iam norunt, quam sit amare bonum. 25 Lynceus ipse meus seros insanit amores. Solum te nostros laetor adire deos. Quid tua Socraticis tibi nunc sapientia libris proderit? aut rerum dicere posse vias? aut quid Cretaei tibi prosunt carmina lecta? Nil iuvat in magno vester amore senex. Tu satius memorem Musis imitere Philetam, et non inflati somnia Callimachi. Nam cursus licet Aetoli referas Acheloi, luxerit ut magno fractus amore liquor,

30

35 atque etiam ut Phrygio fallax Maeandria campo errat, et ipsa suas decipit unda vias, qualis et Adrasti fuerit vocalis Arion

tristia ad Archemori funera victor equus:

Amphiaraëae nil prosunt fata quadrigae,

aut Capanei magno grata ruina Iovi. Desine et Aeschyleo componere verba cothurno, desine, et ad molles membra resolve choros. Incipe iam angusto versus includere torno; inque tuos ignes, dure poeta, veni. Tu non Antimacho, non tutior ibis Homero: despicit et magnos recta puella deos. Sed non ante gravi taurus succumbit aratro, cornua quam validis haeserit in laqueis: nec tu tam duros per te patieris amores:

trux tamen a nobis ante domandus eris. Harum nulla solet rationem quaerere mundi, nec cur fraternis Luna laboret equis: nec si post Stygias aliquid restabit ad undas, nec si consulto fulmina missa tonent. Adspice me, cui parva domi fortuna relicta est, nullus et antiquo Marte triumphus avi: ut regnem mixtas inter conviva puellas hoc, ego quo tibi nunc elevor, ingenio. Me iuvet hesternis positum languere corollis, quem tetigit iactu certus ad ossa deus: Actia Virgilium custodis litora Phoebi,

Caesaris et fortes dicere posse rates: qui nunc Aeneae Troiani suscitat arma, iactaque Lavinis moenia litoribus. Cedite Romani scriptores, cedite Graii: nescio quid maius nascitur Iliade. Tu canis umbrosi subter pineta Galesi Thyrsin, et attritis Daphnin arundinibus: utque decem possint corrumpere mala puellam missus et impressis hoedus ab uberibus.

Felix, qui viles pomis mercaris amores!

[blocks in formation]

huic licet ingratae Tityrus ipse canat. Felix, intactum Corydon qui tentat Alexin agricolae domini carpere delicias! 75 Quamvis ille sua lassus requiescat avena: laudatur faciles inter Hamadryadas. Tu canis Ascraei veteris praecepta poetae, quo seges in campo, quo viret uva iugo. Tale facis carmen docta testudine, quale

80

Cynthius impositis temperat articulis.
Non tamen haec ulli venient ingrata legenti,

sive in amore rudis, sive peritus erit.

Nec minor his animis, nec se minor ore canorus anseris indocto carmine cessit olor.

85 Haec quoque perfecto ludebat Iasone Varro, Varro Leucadiae maxima flamma suae. Haec quoque lascivi cantarunt scripta Catulli, Lesbia queis ipsa notior est Helena.

90

Haec etiam docti confessa est pagina Calvi,
quum caneret miserae funera Quintiliae.
Et modo formosa quam multa Lycoride Gallus
mortuus inferna vulnera lavit aqua!
Cynthia quin etiam versu laudata Propertî,
hos inter si me ponere Fama volet.

SEX. AURELII PROPERTII

LIBER III.

ELEGIA L

Callimachi manes et Coi sacra Philetae,
in vestrum, quaeso, me sinite ire nemus.
Primus ego ingredior puro de fonte sacerdos
Itala per Graios orgia ferre choros.
Dicite, quo pariter carmen tenuastis in antro?
quove pede ingressi? quamve bibistis aquam?
Ah valeat, Phoebum quicunque moratur in armis!
Exactus tenui pumice versus eat,

quo me Fama levat terra sublimis, et a me
nata coronatis Musa triumphat equis,
et mecum in curru parvi vectantur Amores,
scriptorumque meas turba secuta rotas.
Quid frustra missis in me certatis habenis?
Non datur ad Musas currere lata via.
Multi, Roma, tuas laudes annalibus addent,
qui finem imperii Bactra futura canent:
sed, quod pace legas, opus hoc de monte Sororum
detulit intacta pagina nostra via.

Mollia, Pegasides, vestro date serta poetae:

non faciet capiti dura corona meo.

[blocks in formation]
« السابقةمتابعة »