صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

10

Quod mihi non patrii poterant avertere amici, eluere aut vasto Thessala saga mari. Haec ego, non ferro, non igne coactus, et ipsa naufragus Aegaea vera fatebar aqua. Correptus saevo Veneris torrebar aheno; vinctus eram versas in mea terga manus. 15 Ecce coronatae portum tetigere carinae; traiectae Syrtes, ancora iacta mihi est. Nunc demum vasto fessi resipiscimus aestu, vulneraque ad sanum nunc coiere mea. Mens bona, si qua dea es, tua me in sacraria condo. Exciderint surdo tot mea vota Iovi.

20

Risus eram positis inter convivia mensis,
et de me poterat quilibet esse loquax.
Quinque tibi potui servire fideliter annos

ungue meam morso saepe querere fidem.
25 Nil moveor lacrimis: ista sum captus ab arte.
Semper ab insidiis, Cynthia, flere soles.
Flebo ego discedens, sed fletum iniuria vincet.
Tu bene conveniens non sinis ire iugum.
Limina iam nostris valeant lacrimantia verbis;
nec tamen irata ianua fracta manu.
At te celatis aetas gravis urgeat annis,

30

et veniat formae ruga sinistra tuae.
Vellere tum cupies albos a stirpe capillos,
ah speculo rugas increpitante tibi:

35 exclusa inque vicem fastus patiere superbos,
et quae fecisti, facta quereris anus.
Has tibi fatales cecinit mea pagina diras.
Eventum formae disce timere tuae.

SEX. AURELII PROPERTII

LIBER IV.

ELEGIA I.

Hoc, quodcunque vides, hospes, qua maxima Roma

est,

ante Phrygem Aeneam collis et herba fuit: atque ubi Navali stant sacra palatia Phoebo, Euandri profugae procubuere boves. Fictilibus crevere deis haec aurea templa, nec fuit opprobrio facta sine arte casa: Tarpeiusque pater nuda de rupe tonabat,

et Tiberis nostris advena bubus erat.

Quo gradibus domus ista Remi se sustulit olim,
unus erat fratrum maxima regna focus.
Curia, praetexto quae nunc nitet alta Senatu,
pellitos habuit, rustica corda, patres.
Buccina cogebat priscos ad verba Quirites:
centum illi in prato saepe Senatus erant:
nec sinuosa cavo pendebant vela theatro:
pulpita solemnes non oluere crocos.
Nulli cura fuit externos quaerere divos,

quum tremeret patrio pendula turba sacro,

5

10

15

20

annuaque accenso celebrare Palilia foeno, qualia nunc curto lustra novantur equo. Vesta coronatis pauper gaudebat asellis: ducebant macrae vilia sacra boves. Parva saginati lustrabant compita porci: pastor et ad calamos exta litabat ovis. 25 Verbera pellitus setosa movebat arator,

30

unde licens Fabius sacra Lupercus habet.
Nec rudis infestis miles radiabat in armis;
miscebant usta proelia nuda sude.
Prima galeritus posuit praetoria Lucmo:

magnaque pars Tatio rerum erat inter oves. Hinc Titiens Ramnesque viri, Luceresque coloni: quatuor hinc albos Romulus egit equos. Quippe suburbanae parva minus urbe Bovillae, et, qui nunc nulli, maxima turba Gabii; 35 et stetit Alba potens, albae suis omine nata, hac, ubi Fidenas longe erat ire, via.

40

Nil patrium, nisi nomen, habet Romanus alumnus:
sanguinis altricem nunc pudet esse lupam.
Huc melius profugos misisti, Troia, penates.

O quali vecta est Dardana puppis ave!

Iam bene spondebant tunc omina, quod nihil illam laeserat abiegni venter apertus equi;

quum pater in gnati trepidus cervice pependit, et verita est humeros urere flamma pios. 45 Tunc animi venere Decii Brutique secures, vexit et ipsa sui Caesaris arma Venus: arma resurgentis portans victricia Troiae. Felix terra tuos cepit, Iule, deos:

50

si modo Avernalis tremulae cortina Sibyllae
dixit Aventino rura pianda Remo:

aut si Pergameae sero rata carmina vatis

longaevum ad Priami vera fuere caput:

>> Vertite equum, Danai: male vincitis. Ilia tellus
vivet; et huic cineri Iuppiter arma dabit. «<
Optima nutricum nostris Lupa Martia rebus,
qualia creverunt moenia lacte tuo!
Moenia namque pio conor disponere versu :

heu mihi, quod nostro est parvus in ore sonus!
Sed tamen exiguo quodcunque e pectore rivi
fluxerit, hoc patriae serviet omne meae.
Ennius hirsuta cingat sua dicta corona:
mi folia ex hedera porrige, Bacche, tua;
ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris,
Umbria Romani patria Callimachi.
Scandentes si quis cernet de vallibus arces,
ingenio muros aestimet ille meo.

Roma fave, tibi surgit opus: date candida cives omina, et inceptis dextera cantet avis.

Sacra diesque canam, et cognomina prisca loco

rum:

has meus ad metas sudet oportet equus. Dicam, Troia, cades, et Troïa Roma resurges : et maris et terrae longa pericla canam.

Quo ruis imprudens, vage, dicere fata, Properti?
Non sunt ah dextra condita fila colo.

55

60

65

70

Adversis Charisin cantas: aversus Apollo: poscis ab invita verba pigenda lyra.

Certa feram certis auctoribus; haud ego vates nescius aerata signa movere pila.

Me creat Archytae soboles Babylonius Horos,
Horos, et a proavo ducta Conone domus.

Di mihi sunt testes, non degenerasse propinquos, inque meis libris nil prius esse fide.

Nunc pretium fecere deos, et fallitur auro

75

80

Iuppiter, obliquae signa iterata rotae.

85 Dixi ego, quum geminos produceret Arria natos, (illa dabat natis arma vetante deo)

90

non posse ad patrios sua pila referre penates.
Nempe meam firmant nunc duo busta fidem.
Quippe Lupercus, equi dum saucía protegit ora,
heu sibi prolapso non bene cavit equo.
Gallus at, in castris dum credita signa tuetur,
concidit ante aquilae rostra cruenta suae.
Fatales pueri, duo funera matris avarae,
vera, sed invito, contigit ista fides.

95 Idem ego, quum Cinarae traheret Lucina dolores,
et facerent uteri pondera lenta moram,
>> Iunoni votum facite impetrabile, « dixi.
Illa parit: libris est data palma meis.

100

Hoc neque arenosum Libyae Iovis explicat antrum, aut sibi commissos fibra locuta deos:

aut si quis motas cornicis senserit alas :

umbrave quae magicis mortua prodit aquis: adspicienda via est coeli, versusque per astra trames, et ab zonis quinque petenda fides, 105 felicesque Iovis stellae, Martisque rapacis, et grave Saturni sidus in omne caput. Quid moveant Pisces, animosaque signa Leonis, lotus et Hesperia quid Capricornus aqua. Exemplum grave erit Calchas: namque Aulide sol

110

vit

ille bene haerentes ad pia saxa rates.
Idem Agamemnoniae ferrum cervice puellae
tinxit, et Atrides vela cruenta dedit.

Nec rediere tamen Danai. Tu diruta fletum

supprime, et Euboicos respice, Troia, sinus. 115 Nauplius ultores sub noctem porrigit ignes,

« السابقةمتابعة »