Q. VALERII CATULLI VERONENSIS CARMINUM LIBER. I. AD CORNELIUM NEPOTEM. Quoi dono lepidum novum libellum, arida modo pumice expolitum? Corneli, tibi: namque tu solebas meas esse aliquid putare nugas iam tum, quum ausus es unus Italorum omne aevum tribus explicare chartis, doctis, Iuppiter! et laboriosis. Quare habe tibi, quidquid hoc libelli et qualecunque: quod, a patroa Virgo, plus uno maneat perenne saeclo. II. AD PASSEREM LESBIAE. Passer, deliciae meae puellae, quicum ludere, quem in sinu tenere, quoi primum digitum dare adpetenti, et acris solet incitare morsus: quum desiderio meo nitenti carum nescio quid lubet iocari, 5 10 10 5 10 15 (ut solatiolum sui doloris: tam gratum est mihi, quam ferunt puellae quod zonam soluit diu ligatam. III. LUCTUS IN MORTE PASSERIS. Lugete, o Veneres Cupidinesque, et quantum est hominum venustiorum: quem plus illa oculis suis amabat. IV. DEDICATIO PHASELI. opus foret volare, sive linteo. Et hoc negat minacis Adriatici negare litus, insulasve Cycladas, Rhodumve nobilem, horridamve Thraciam, Propontida, trucemve Ponticum sinum, ubi iste, post phaselus, antea fuit sibi esse facta, quum veniret a mare V. AD LESBIAM. Vivamus, mea Lesbia, atque amemus, rumoresque senum severiorum omnes unius aestimemus assis. Soles occidere et redire possunt: nobis, quum semel occidit brevis lux, nox est perpetua una dormienda. Da mi basia mille, deinde centum, dein mille altera, dein secunda centum, 25 5 |