صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

45

50

55

60

65

70

dux bonae Veneris, boni
coniugator amoris.

Quis deus magis ah magis
est petendus amantibus?
Quem colent homines magis
coelitum? O Hymenaee Hymen,
Hymen o Hymenaee.

Te suis tremulus parens
invocat: tibi virgines
zonula soluunt sinus:
te te, Hymen, cupida novus
captat aure maritus.

Tu fero iuveni in manus
floridam ipse puellulam
matris e gremio suae
dedis, o Hymenaee Hymen,
Hymen o Hymenaee.

Nil potest sine te Venus,
famâ quod bona comprobet,
commodi capere: at potest,
te volente. Quis huic deo
compararier ausit?
Nulla quit sine te domus
liberos dare, nec parens
stirpe cingier at potest,
te volente. Quis huic deo
compararier ausit?

Quae tuis careat sacris,
non queat dare praesides
terra finibus: at queat,

te volente. Quis huic deo
compararier ausit?

Claustra pandite ianuae:
virgo adest. Viden' ut faces
splendidas quatiunt comas?
Sed moraris; abit dies:
prodeas, nova nupta.
Tardet ingenuus pudor:
quae tamen magis audiens
flet, quod ire necesse sit.
Sed moraris; abit dies:

prodeas, nova nupta.

Flere desine. Non tibi, Au-
runculeia, periculum est,
ne qua femina pulchrior
clarum ab Oceano diem
viderit venientem.

Talis in vario solet
divitis domini hortulo
stare flos hyacinthinus.
Sed moraris, abit dies:
prodeas, nova nupta.

Prodeas, nova nupta, si

75

80

85

90

95

iam videtur, et audias

nostra verba. Viden'? faces

aureas quatiunt comas:

prodeas, nova nupta.

Non tuus levis in mala deditus vir adultera, probra turpia persequens,

100

105

110

a tuis teneris volet
secubare papillis:

lenta, qui, velut adsitas
vitis implicat arbores,
implicabitur in tuum
complexum. Sed abit dies:
prodeas, nova nupta.

115

120

125

130

O cubile, quot (o nimis
candido pede lecti)

quae tuo veniunt hero,
quanta gaudia, quae vaga
nocte, quae medio die
gaudeat! Sed abit dies:
prodeas, nova nupta.

Tollite, o pueri, faces:
flammeum videor venire.
Ite, concinite in modum:
Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.

Ne diu taceat procax
fescennina locutio,
neu nuces pueris neget
desertum domini audiens
concubinus amorem.

Da nuces pueris, iners
concubine: satis diu
lusisti nucibus: lubet

iam servire Thalassio.
Concubine, nuces da.

Sordebant tibi villicae,

concubine, hodie atque heri:
nunc tuum cinerarius
tondet os. Miser, ah miser
concubine, nuces da.

Diceris male te a tuis
unguentate glabris marite
abstinere: sed abstine.
Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.

licent

Scimus, haec tibi qua
sola cognita: sed marito
ista non eadem licent.
Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.

Nupta, tu quoque, quae tuus
vir petet, cave ne neges:

# ne petitum aliunde eat.
Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.
En tibi domus ut potens
et beata viri tui,
quae tibi sine fine erit,
(lo Hymen Hymenaee, io:
io Hymen Hymenaee)

usque dum tremulum movens

cana tempus anilitas
omnia omnibus annuit.

135

140

145

150

155

160

165

170

175

180

185

190

Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.
Transfer omine cum bono
limen aureolos pedes,
rasilemque subi forem.
Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.
Aspice, unus ut accubans
vir tuus Tyrio in toro
totus immineat tibi.
Io Hymen Hymenaee io,
Hymen Hymenaee.

Illi non minus ac tibi
pectore uritur intimo
flamma, sed penite magis.
Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaeè.
Mitte brachiolum teres,
praetextate, puellulae.
Iam cubile adeat viri.
Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.
Vos bonae senibus bonis
cognitae bene feminae,
collocate puellulam.
Io Hymen Hymenaee io,
io Hymen Hymenaee.
Iam licet venias, marite:
uxor in thalamo est tibi
ore floridulo nitens :

« السابقةمتابعة »