صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

pro multis, Alli, redditur officiis;

ne vestrum scabra tangat rubigine nomen

150

haec atque illa dies, atque alia, atque alia. Huc addent divi quam plurima, quae Themis olim antiquis solita est munera ferre piis. Sitis felices et tu simul, et tua vita,

et domus ipsa, in qua lusimus, et domina; et qui principio nobis terram dedit, a quo sunt primo nobis omnia nata bona;

et, longe ante omnes mihi quae me carior ipso est, lux mea, qua viva vivere dulce mihi est.

LXIX. AD RUFUM.

Noli admirari, quare tibi femina nulla, Rufe, velit tenerum supposuisse femur: non si illam rarae labefactes munere vestis, aut pelluciduli deliciis lapidis.

Laedit te quaedam mala fabula, qua tibi fertur valle sub alarum trux habitare caper.

Hunc metuunt omnes: neque mirum; nam mala

valde est

bestia, nec quicum bella puella cubet. Quare aut crudelem nasorum interfice pestem, aut admirari desine, cur fugiant.

LXX. DE INCONSTANTIA FEMINEI
AMORIS.

Nulli se dicit mulier mea nubere malle,
quam mihi: non si se Iupiter ipse petat.
Dicit: sed mulier cupido quod dicit amanti,
in vento et rapida scribere oportet aqua.

155

160

5

10

LXXI. AD VIRRONEM.

Si quoi, Virro, bono sacer alarum obstitit hircus,
aut si quem merito tarda podagra secat:
aemulus iste tuus, qui vostrum exercet amorem,
mirifice est a te nactus utrumque malum.

5 Nam quoties futuit, toties ulciscitur ambos;
illam affligit odore, ipse perit podagra.

5

5

LXXII. AD LESBIAM.

Dicebas quondam, solum te nosse Catullum,
Lesbia, nec prae me velle tenere Iovem.
Dilexi tum te, non tantum ut vulgus amicam,
sed pater ut gnatos diligit et generos.
Nunc te cognovi. Quare, etsi impensius uror,
multo mi tamen es vilior et levior.

Qui potis est? inquis. Quod amantem iniuria

talis

cogit amare magis, sed bene velle minus.

LXXIII. IN INGRATUM.

Desine de quoquam quidquam bene velle mereri,
aut aliquem fieri posse putare pium.
Omnia sunt ingrata: nihil fecisse benigne est:
immo etiam taedet, si sit, obestque magis:

ut mihi, quem nemo gravius nec acerbius urget,
quam modo qui me unum atque unicum ami
cum habuit.

LXXIV. IN GELLIUM.

Gellius audierat, patruum obiurgare solere,
si quis delicias diceret aut faceret.
Hoc ne ipsi accideret, patrui perdepsuit ipsam

uxorem, et patruum reddidit Harpocratem. Quod voluit, fecit: nam, quamvis irrumet ipsum nuno patruum, verbum non faciet patruus.

LXXV. AD LESBIAM.

Nulla potest mulier tantum se dicere amatam vere, quantum a me, Lesbia, amata, mea, es. Nulla fides ullo fuit umquam foedere tanta,

quanta in amore tuo ex parte reperta mea est. Nunc est mens deducta tua mea, Lesbia, culpa, atque ita se officio perdidit ipsa suo,

ut iam nec bene velle queat tibi, si optima fias, nec desistere amare, omnia si facias.

LXXVI. AD SE IPSUM.

Si qua recordanti benefacta priora voluptas
est homini, quum se cogitat esse pium:
nec sanctam violasse fidem, nec foedere in ullo
divûm ad fallendos numine abusum homines:
multa parata manent in longa aetate, Catulle,
ex hoc ingrato gaudia amore tibi.
Nam quaecumque homines bene quoiquam aut di-
cere possunt

aut facere, haec a te dictaque factaque sunt.
Omnia quae ingratae perierunt credita menti.
Quare iam te cur amplius excrucies?
Quin tu animum offirmas itaque, istinc teque re-
ducis

et, diis invitis, desinis esse miser? Difficile est, longum subito deponere amorem. difficile est; verum hoc qua lubet efficias. Una salus haec est, hoc est tibi pervincendum. Hoc facias, sive id non pote, sive pote.

5

10

15

20

O dii, si vostrum est misereri, aut si quibus um-
quam

extrema iam ipsa in morte tulistis opem :
me miserum adspicite: et, si vitam puriter egi,
eripite hanc pestem perniciemque mihi,
quae mihi subrepens imos, ut torpor, in artus,
expulit ex omni pectore laetitias.

Non iam illud quaero, contra ut me diligat illa, aut, quod non potis est, esse pudica velit: 25 ipse valere opto, et taetrum hunc deponere morbum.

O dii, reddite mi hoc pro pietate mea.

LXXVII. AD RUFU M.

Rufe, mihi frustra ac nequidquam credite amice, frustra? immo magno cum pretio atque malo: siccine subrepsti mî, atque intestina perurens heu misero, eripuisti omnia nostra bona? 5 eripuisti, heu heu nostrae crudele venenum vitae, heu heu nostrae pestis amicitiae. Sed nunc id doleo, quod purae pura puellae suavia comminxit spurca saliva tua.

5

Verum id non impune feres: nam te omnia saecla noscent; et qui sis, fama loquetur anus.

LXXVIII. DE GALLO.

Gallus habet fratres, quorum est lepidissima con

alterius, lepidus filius alterius.

iux

Gallus homo est bellus: nam dulces iungit amores, cum puero ut bello bella puella cubet.

Gallus homo est stultus, nec se videt esse maritum, qui patruus patrui monstret adulterium.

LXXIX. IN LESBIUM.

Lesbius est pulcher: quidni? quem Lesbia malit, quam te cum tota gente, Catulle, tua?

Sed tamen hic pulcher vendat cum gente Catullum, si tria notorum savia repererit.

LXXX. AD GELLIUM.

Quid dicam, Gelli, quare rosea ista labella hiberna fiant candidiora nive,

mane domo quum exis et quum te octava quiete e molli longo sus citat hora die? Nescio quid certe est. An vere fama susurrat, grandia te medii tenta vorare viri?

Sic certe: clamant Victoris rupta miselli ilia, et emulso labra notata sero.

LXXXI. AD IUVENTIUM.

Nemone in tanto potuit populo esse, Iuventi, bellus homo, quem tu diligere inciperes, praeterquam iste tuus moribunda a sede Pisauri hospes, inaurata pallidior statua,

qui tibi nunc cordi est, quem tu praeponere nobis audes? Ah nescis, quod facinus facias.

LXXXII. AD QUINTIUM.

Quinti, si tibi vis oculos debere Catullum,
aut aliud, si quid carius est oculis;
eripere ei noli, multo quod carius illi
est oculis, si quid carius est oculis.

« السابقةمتابعة »