Rorate, Cœli, desuper, Justumque fœcundo sinu Complexa tellus, perdito Orbi salutem germinet.
Sit sempiterna laus tibi, Verbum Patris factum caro, Cum Patre, cumque Spiritu, Nunc et per omne seculum.
VERBUM supernum prodiens, E Patris exiens sinu, Qui natus orbi subvenis, Labente cursu temporis:
Illumina nunc pectora, Tuoque amore concrema; Ut cor vacans inanibus Coeli voluptas impleat;
Ut cùm Tribunal judicis Damnabit igni noxios, Et vox amica debitum Vocabit ad cœlum pios,
Non esca flammarum nigros Volvamur inter turbines, Vultu Dei sed compotes Coeli fruamur gaudiis.
Patri, simulque Filio Tibique, Sancte Spiritus, Sicut fuit, sit jugiter Seclum per omne gloria.
MISSUM Redemptorem polo, Novumque totus, quâ patet, Adoret orbis principem Natum Mariâ virgine.
Quod ante mundi tempora Verbum Patris prodit sinu, Obnoxius nunc tempori Mortalis infans nascitur.
Fono cubare sustinet, Præsepe non horret Deus, Et indiget lactis cibo Cibus perennis Cœlitum.
Quæ cardines mundi rotant
Manus ligantur fasciis ;
Imbellis et plorans jacet, Ut nos jacentes erigat.
Judex futurus seculi,
Nunc blandus ad cunas vocat:
Amore tanto, mutui
Amoris exposcit vices.
Qui natus es de Virgine, Jesu, tibi sit gloria,
Cum Patre, cumque Spiritu, In sempiterna secula.
JAM desinant suspiria; Audivit ex alto Deus, Coeli patescunt; en adest Promissa pax mortalibus.
Profunda noctis otia Coelestis abrumpit chorus,
Natumque festo carmine Annunciat terris Deum.
Specum sacratam pervigil Dum turba pastorum subit, Eamus, et castis pia Cunis feramus oscula.
At quale nobis panditur Intrantibus spectaculum; Præsepe, foenum, fascia, Parens inops, infans puer.
Tune ille, Christe, Filius, Et splendor æterni Patris? Illumne cerno, qui levi Orbem pugillo sustinet?
Sic est: verenda queis lates Fides penetrat nubila: Agnosco quem proni vident Tremunt, adorant angeli.
Agis magistrum vel jacens, Ex hâc cathedrâ nos docens Vitare quod carni placet, Caro quod horret, perpeti.
Castos amores nutriens, Sanans tumentes spiritus, Divine nostris, O Puer,
Præcordiis innascere.
ADESTE fideles, læti triumphantes, Venite, Venite in Bethlehem: Natum videte, Regem Angelorum, Venite, adoremus Domino.
Deum de Deo, lumen de lumine, Gestant puellæ viscera ;
Deum verum, genitum non factum, Venite, adoremus Domino.
Cantet nunc Io, chorus Angelorum,
Cantet nunc aula Coelitum:
Gloria in excelsis Deo, venite,
Venite, adoremus Domino.
Ergo qui natus die hodiernâ
Jesu, tibi sit gloria:
Patris æterni verbum caro factum :
Venite, adoremus Domino.
JESU, redemptor omnium, Summi Parentis unice, Qui solus ante secula Patri Deo par nasceris.
Tu nostra pax et gloria, Spes una tu mortalium; Intende quas tibi preces De cordis arâ fundimus.
Qui corporis nostri volens Nascendo formam suscipis Divinitatis nos simul Das esse consortes tuæ.
Ad illud evectos decus Tuere fratres, degener Ne vita sontes pristinam In vilitatem deprimat.
Nunc ergo terra, nunc polus Vastique tractus æquoris Qui te dedit festis Patrem
Laudare certent canticis.
« السابقةمتابعة » |