صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

5

qua Deus est, sed in ea, qua Filius hominis est'. Ita quoque dicitur Pater non iudicat quemquam, ac si diceret2: Patrem nemo videbit in iudicio, sed omnes Filium, quia Filius hominis est, ut sit in iudicio conspicuus bonis et malis. Nam invisibiliter tota Trinitas iudicabit. Vivos et mortuos, id est, eos quos dies iudicii vivos invenerit et eos qui iam antea obierant. Sequitur. Ad cuius adventum omnes homines resurgere habent cum corporibus suis, et reddituri sunt de factis propriis rationem. Adveniente Domino resuscitantur mortui cum corporibus suis, ut unusquisque in eo corpore, quod bona vel mala gessit, reddat rationem gestorum suorum, et in eo corpore, per quod operatus est, recipiat retributionem factorum suorum. Sequitur. Et qui bona egerunt, ibunt in vitam aeternam. Tunc enim humana ad conditoris sui similitudinem sublimabitur, et omnia ei bona, quae naturaliter accepta per peccata corruperat, reparabuntur in melius, id est, intellectus sine errore, memoria sine oblivione, cogitatio sine pervagatione, caritas sine simulatione, sensus sine offensione, incolumitas sine debilitate, salus sine dolore, vita sine morte, facultas sine impedimento, saturitas sine fastidio, et tota sanitas sine morbo. Sequitur. Qui vero mala egerunt, in ignem aeternum. Multi egerunt mala, qui non ibunt in ignem aeternum, quia ante mortem suam veram penitudinem de peccatis suis gesserunt; sed haec de illis dicitur, quia mala egerunt et in malis perseveraverunt et non emendaverunt. Aeternus vero est ignis, qui eis aeternus exhibet cruciatus, quia nunquam finietur, nec eos desinet cruciare 10. Sequitur. Haec est fides catholica, quam nisi 11 fideliter firmiterque crediderit, salvus esse non poterit. Fideliter credamus, ut in fide non erremus; firmiter credamus, ut de

From 'Quapropter' to 'hominis est' is from St. Aug. de Trin. i. § 28. 2 Mai reads diceretur.'

3 Here too the Commentator is evidently following St. Augustine, de Trin.

[blocks in formation]

creditis non dubitemus, si volumus ad aeternam salutem pervenire, ubi cum angelis Deum laudantes de illius laude vivamus, de illius laude et nos gloriemur, qui vivit et regnat per infinita semper saecula saeculorum 1.

H.

Preface to the Oratorian Commentary, edited by Cardinal Mai, 'Scriptorum veterum nova collectio, tom. ix. p. 396, from the Vatican MS. 231, Reg. f. 152 v, with the original readings of the MS. where the editor has departed from the text.

[ocr errors]

Iniunxistis mihi illud fidei opusculum, quod passim in ecclesiis recitatur quodque a presbyteris nostris usitatius quam cetera opuscula meditatur, sanctorum patrum sententiis quasi exponendo dilatarem, consulentes parrochiae nostrae presbyteris, qui sufficienter habere libros nullo modo possunt, sed vix et cum labore sibi psalterium, lectionarium, vel missalem adquirunt, per quos divina sacramenta vel officia agere queant; et quia cum inopia librorum plerisque neque studium legendi aut discendi suffragetur, idcirco vultis ut saltim hanc fidei expositionem meditari3 cogantur, ut aliquanto amplius de Deo possint sapere et intellegere. Quia maxima omnium ista pernicies est, quod sacerdotes qui plebes Dei docere debuerant, ipsi Deum ignorare inveniuntur: nam, sicut laico blasphemia, ita sacerdoti voluntaria Dei ignoratio in sacrilegium deputatur. Hoc namque opusculum non quidem est altis sermonibus obscurum nec laciniosis sententiis arduum, cum paene plebeio conscriptum sit sermone; sed tamen si adiunguntur ei pro locis necessariis tractatorum fidei verba, plurimum iuvat 10 ad fidei notitiam. Traditur enim quod a beatissimo Athanasio Alexandrinae ecclesiae antestite sit editum: ita namque semper eum vidi praetitulatum etiam in veteribus codicibus; et puto quod idcirco tam plano et brevi

1 Mai adds 'Amen.'

MS. 'suffragatur.'

7 MS. latiniosis.'

10 MS. 'plurimüiubat.'

6

[blocks in formation]

1

sermone traditum fuerit, ut omnibus catholicis etiam minus eruditis tutamentum defensionis prestaret adversus illam tempestatem, quam ventus contrarius, hoc est diabolus, excitavit per Arrium. Qua tempestate navicula, hoc est Christi ecclesia, in medio mari videlicet mundo, diu tantis fluctibus est 3 vexata, sed non soluta aut submersa. Quia ille imperavit vento et mari, qui se eidem ecclesie promisit usque ad finem saeculi affuturum. Quicunque ergo ex huius maris fluctibus salvari desiderat et in profundum abyssi, aeternam videlicet perditionem, demergi pavescit, teneat integre et inviolabiliter fidei veritatem. Ita enim incipit ipsum opusculum: Quicunque vult, etc.

I.

THE BOUHIER COMMENTARY.

The text is that of Troyes 1979. Collations are given from Troyes 1532, and British Museum Additional 24,902, described respectively as Tr. 1532 and B. M. Addit. 24,902.

Incipit expositio Sancti Augustini Fidei Sancti Athanasii Episcopi in veneratione Sanctissime Trinitatis individuaeque Unitatis omnipotentissimi universitatis Dei.

7

Traditur quod a beatissimo Athanasio Alexandriae ecclesie antistite istud fidei opusculum sit editum, sic etiam in veteribus codicibus invenitur pretitulatum. Quod idcirco tam brevi et plano sermone tunc traditum fuisse cognoscitur, ut omnibus catholicis etiam minus eruditis tutamentum defensionis 10 prestaret adversus illam tempestatem, quam ventus contrarius, hoc est, diabolus excitavit per Arrium. Qua tempestate navicula, hoc

1 MS. 'id.'

5 MS. 'incipitur.'

2 MS. 'tanta.'

3 MS. 'et.'

4 MS. ' de.'

In Tr. 1532 the title is 'Incipit expositio fidei catholice Sancti Athanasii Episcopi'; in B. M. Addit. 24,902 Incipit expositio fidei catholicae.'

[ocr errors]

B. M. Addit. 24,902 Alexandrinę.'

B. M. Addit. 24,902 'plano et brevi.'

10 Tr. 1532 omits 'defensionis.'

B. M. Addit. 24,902 'sicut.'

5

est1, Christi ecclesia in medio mari, videlicet 2 mundo, diu iactata est fluctibus et vexata" sed non soluta aut submersa. Quia ille imperavit vento et mari, qui se eidem ecclesie promisit usque ad' finem saeculi affuturum. Quicunque ergo de huius maris fluctibus salvari desiderat, et in profundum abyssi, aeternam videlicet perditionem, demergi pavescit, teneat integre et inviolabiliter fidei veritatem. Ita enim incipit ipsum opusculum: Quicunque vult salvus esse, ante omnia opus est ut teneat catholicam fidem. Fides, que credentem salvat et in aeternum perire non sinit, non est illa, de qua Iacob apostolus dicit: Et demones credunt et contremescunt: et iterum: Fides sine operibus mortua est1. Sed illa potius est, que iuxta apostolum Paulum per dilectionem operatur2; illam videlicet dilectionem, de qua Dominus ait: Qui diligit me, sermones meos servat 10. Ille ergo tenet fideliter 11 fidem Dei, qui non solum recte credit de Deo, sed etiam digne diligendo et agendo promereri desiderat Deum. Fides alio nomine dicitur. credulitas: nam apud Grecos fides et credulitas uno nomine appellatur, id est, PISTIS 12. Catholica Grecum nomen est 13; interpretatur autem Latino eloquio universalis, quia toto mundo diffusa ecclesia et toto tempore. Hanc tenet fidem et tenuit ; neque unquam aut tempore mutata est aut variata. Nam hereticorum fides non potest dici catholica, quia non est publica, sed privata, nec ubique tenetur, nec semper fuisse monstratur. Ante omnia ergo summa necessitas est, ut fides vera teneatur. Ipsa enim opera precedit. Nam sine bonorum operum meritis

1. B. M. Addit. 24,902 id est.'

14

11

2 B. M. Addit. 24,902 'id est,' but ' videlicet' is written above.

3 Tr. 1532, and B. M. Addit. 24,902 'invexata.'

B. M. Addit. 24,902 'in' but 'ad' has been written above it.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

Tr. 1532, and B. M. Addit. 24,902 veraciter.'

12 Tr. 1532 apellatur ПусTIC.' A line has been drawn through the last word, and pistis' written above it. B. M. Addit. 24,902 has 'nam fides et credulitas uno nomine Пyстс.' 'pistis' has been written above the last word by the corrector.

13 B. M. Addit. 24,902 est nomen.'

14 Tr. 1532, and B. M. Addit. 24,902, add 'locis.'

per fidem iustificatur impius, sicut dicit apostolus1: Credenti in eum, qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam 2. Ut deinde ipsa fides per dilectionem incipiat operari; ea quippe sola bona opera dicenda sunt, que fiunt per dilectionem Dei. Hęc autem necesse est ante cedat fides, ut inde ista, non ab istis incipiat illa; quoniam nullus operatur per dilectionem Dei, nisi prius credit in Deum. Hęc est fides, de qua dicitur: In Christo enim Ihesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed fides que per dilectionem operatur3. Ergo, ut bona opera sequantur, precedit fides; nec ulla sunt bona opera, nisi que secuntur, precedente fide. Et ideo credendo in Deum prevenit quisque opera sua. Existimo enim, inquit apostolus, iustificari hominem per fidem sine operibus. Non enim ut iustificetur de operibus gloriatur, nec preponit fidei merita sua, sed fide prevenit opera sua. Et quidem temporalis salus communis est et bonis et malis; immo, communis est hominibus et iumentis, sicut cantatur in psalmo Homines et iumenta salvos facies, Domine". Aeternam vero salutem quam Dominus promittit dicens: Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, et de qua propheta ait: Israel salvatus est in Domino salute eterna, nullus proculdubio consequi valet, nisi per fidem; et fidem non quamlibet, num quam excogitavit Arrius aut Sabellius vel ceteri heretici, sed catholicam, id est, universalem. Quam divinitus traditam et inspiratam universa semper tenuit et tenebit ecclesia. Hęc est enim, de qua Deus per prophetam dicit: Iustus autem meus ex fide vivit; et apostolus testatur dicens: Sine fide impossibile est placere Deo 1o. Que in tantum omnia bona hominis precedit, ut, nisi ab ipsa et B. M. Addit. 24,902, adds ' Paulus.'

[blocks in formation]

8

* Rom. iii. 28.

3 Ps. xxxvi. A. V.; xxxv. Vulg. The quotation is either from the Roman

Psalter or the Vetus.

St. Marc. xvi. 16.

1 B. M. Addit. 24,902 ́ salutem ęternam.' The quotation is from Isaiah xlv. 17.

8 Tr. 1532, and B. M. Addit. 24,902 'non,' and no doubt rightly. In the latter' duę partes' has been written above in another hand.

See Habac. ii. 4, where the passage in the Vulgate is―Justus autem in fide sua vivet. But in Heb. x. 38 it is quoted word for word the same as in the text.

10 Heb. xi. 6.

« السابقةمتابعة »