صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Indulgentia largitur deferentibus numisma miraculosum Im.

maculatae Conceptionis, et in eiusdem honorem iaculatoriam recitantibus.

PIUS PP. X

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Oblatis Nobis precibus a dilecto filio Augustino Veneziani, altero a Procuratore Generali Congregationis Missionis, benigne annuere volentes, auspicatissima potissimum occasione solemnis Immaculatae Conceptionis Iubilaei, de Omnipotentis Dei misericordia ac BB. Petri et Pauli Apostolorum eius auctoritate confisi, omnibus et singulis fidelibus ex utroque sexu ubique terrarum existentibus, qui gerant numisma miraculosum nuncupatum, dummodo illud rite prius benedictum a persona receperint debita facultate praedita, quoties quocumque idiomate, dummodo versio sit fidelis, iaculatoriam precem ipso in numismate inscriptam: «O Maria sine labe concepta pro nobis ad te recurrentibus ora » contrito saltem corde recitent, toties de poenalium dierum numero in forma Ecclesiae consueta centum expungimus. Sed largimur fidelibus iisdem, liceat, si malint, partiali eadem indulgentia vita functorum labes poenasque expiare. Contrariis non obstantibus quibuscumque. Praesentibus perpetuo valituris. Praecipimus vero ut praesentium litterarum authenticum exemplar de more exhibeatur Secretariae Congregationis Indulgentiis sacrisque Reliquiis praepositae, secus nullae sint; utque earumdem transumptis seu exemplis etiam impressis manu alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo praemunitis personae in ecclesiastica dignitate constitutae, eadem prorsus adhibeatur fides, quae adhiberetur ipsis praesentibus, si forent exhibitae vel ostensae.

che fuori di Diocesi i Rội Canonici siano sacerdoti semplici, ma anche singolarmente, così che ovunque possano indossare le insegne e fare, servatis servandis, i Pontificali.

Furono equiparati ai Canonici delle Basiliche Patriarcali de Urbe, fatta eccezione della Messa letta, che deve essere come per i semplici sacerdoti; ma i Canonici di Treviso hanno di più che possono portare la Mitra quando pontifica il Vescovo Ordinario in Cattedrale e a S. Nicolò, e possono fare i Pontificali anche a Treviso, mentre questi delle Patriarcali non lo possono a Roma. Nessuno peraltro potrà usare dei privilegi ecc. se, dopo nominato Canonico e fatto ciò che è prescritto come tale, non faccia anche la professione di fede e giuramento come Protonotario; e questo obbligo è tanto pei Canonici residenziali come per gli onorarii.

Sarà buona cosa che questa mia lettera si conservi negli Atti del Capitolo, come dichiarazione per togliere ogni dubbio anche per l'avvenire.

illño e Rño
Mons. Giovanni Milanese
Protonotario Apostolico ad instar
Decano del Capitolo di Treviso.

Umilissimo Servo
f: GIOVANNI BRESSAN
Segretario particolare di S. S.

Datum Romae apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die VI Iunii MCMIV, Pontificatus Nostri anno primo.

L. * S.

Pro Dño Card. Macchi

Nicolaus Marini, Substitutus.

Praesentium litterarum authenticum exemplar exhibitum fuit huic Secretariae S. Congregationis Indulgentiis Sacrisque Reliquiis praepositae. In quorum fidem etc.

Datum Romae ex Secretaria praedicta, die 7 lunii 1904.

L. * S.

los. M. Coselli, Substitutus.

Pius PP. X Deiparam Virginem a Bono Consilio et S. Petrum

Claver eligit in caelestes Patronos pii Sodalitii a S. Petro
Claver nuncupati.

PIUS PP. X

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Ad Apostolicae Sedis fastigium divinae clementiae munere erecti, in omnes christiani orbis partes vel longo terrarum marisque spatio dissitas vigilantis Nostrae mentis oculos convertimus, et divinis praeceptis obsequentes, et clarissima Decessorum Nostrorum exempla sectantes, ea potissimum praestare satagimus quae ad patefaciendum Evangelii lumen conducere videantur. Hoc quidem consilio pias societates ad finem institutas proferendi Ecclesiae terminos penes populos in errorum umbra sedentes, ac praesertim penes gentes interioris Africae plagas incolentes, immanitate barbaras cultuque efferatas, ut simul et recte factis praemium ferant, atque ad potiora capessenda incitamentum peculiaribus voluntatis Nostrae significationibus cohonestandas existimamus. Haec inter pia opera, praestat sodalitium a S. Petro Claver nuncupatum ; hoc enim provinciam unicam sibi demandatam habet Africam, atque ad unicum hunc finem canonice erectum est nempe adiuvandi Missionarios universos cuiusque nationis atque instituti Apostolicum munus in Africa obeuntes. Hinc quasi cohors auxiliaria societas huiusmodi omnium sacrarum in Africam expeditionum emolumento eminus consulit, atque assidua et constanti opera ad Catholicam illis in regionibus fidem provehendam, servandam; ad mancipia in libertatem vindicanda; simulque ad aeternam nigritorum salutem procurandam intendit. Sodalitium sub dependentia positum est Congregationis de Propaganda Fide. Summa pii operis manet penes institutum religiosarum sodalium a S. Petro Claver appellatum; cuius Moderatrix generalis et soda. litio praeest; easdem vero adiuvant utriusque sexus socii ubique terrarum existentes. Hi iuxta societatis tabulas, diversaque munera quibus operam navant, sodales, zelatores, zelatrices, vel externi appellantur, omnesque quo propositum sibi finem facilius assequi valeant, stipe, precibus, typis editis scriptis, sacris ephemeridibus, aliisque piis id genus operibus Africae Missionariis student subvenire. Nunc autem cum dilecta in Christo filia Maria Teresia Ledochowska moderatrix generalis pii ipsius operis, enixas Nobis preces humiliter adhibuerit, ut peculiari illud voluntatis Nostrae pignore decorare dignaremur; Nos haec Nobiscum tam frugiferi sodalitii promerita reputantes, votis hisce ultro libenterque censuimus annuendum. Quae cum ita sint, omnes et singulos quibus hae Nostrae Litterae favent, a quibusvis excommunicationis et interdicti, aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, quo sodalitium ipsum pluribus nominibus iam de sacra re optime meritum, uberiora capiat, Deo favente, incrementa, et cum externis illius praesidiis, tutela quoque et gratia de superis congruat, Deiparam Virginem a Bono Consilio, et Sanctum Petrum Claver, Auctoritate Nostra Apostolica, praesentium vi caelestes eidem patronos eligimus, damus, eisque volumus omnes honorificentias tribui caelestibus patronis competentes. Has vero ambas festivitates, ut ad amplificandam ipsarum dignitatem, ne desit quidem amplioris lithurgiae accessio, Apostolica similiter Nostra Auctoritate per praesentes, quoad Ecclesias ubique terrarum piis instituti eiusdem domibus continentes, ad ritum duplicem maiorem, servatis rubricis, evehimus. Placet autem Nobis caelestem Patronam ipsi societati a Bono Consilio Virginem adsignare, spem enim prope certam fovemus, futurum ut ipsa sodalium coeptis propitia favens, bona illis suggeret consilia, eorumque actus omnes in sacrarum in Africam expeditionum bonum atque emolumentum vertat. "Petro autem Claver est ipso cum opere ratio quaedam singularis et propria. Hic ením coeles, qui cum mortale aevum ageret, omni christianae charitatis studio animum appulit ad levandas pauperum Afrorum in vincula coniectorum aerumnas, et nigritorum Apostolus iure meritoque vocatus fuit, procul dubio sodalibus addet vires, ut propositum sibi finem, nigritorum nempe salutem, satius consequantur. Quapropter spes Nos bona tenet, societatem ipsam auspice Virgine a Bono Consilio, ac deprecatore Petro Claver, brevi et aucto sodalium numero, et fidelium stipem conferentium diligentia et liberalitate, tot tantaque suscepturam incrementa, ut in omnes gentes ac nationes prolata, universos unanimi consensu fideles ad Afrorum spirituale bonum provehendum rapiat. Salvator autem et instaurator humani generis Christus, cuius sanctissimo propugnando nomini et ipsa societas incumbit, tegat ipsam gratia praesidioque; Nosque interea tum Moderatrici cum sodalibus, aliisque ex utroque sexu fidelibus pium ipsum in opus rite adlectis, coelestium munerum auspicem Nostraeque voluntatis pignus, Apostolicam benedictionem peramanter impertimur. Haec mandamus, edicimus, decernentes praesentes Litteras firmas, validas, et efficaces semper existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortire et obtinere, ac illis ad quos spectat et pro tempore quomodolibet spectabit in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quoscumque iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum esse et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis ceterisque contrariis quibuscumque. Volumus autem ut praesentium Litterarum transumptis seu exemplis etiam impressis, manu alicuius notarii publici subscriptis, et sigillo personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides adhibeatur quae

« السابقةمتابعة »