صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

cherium (Loc. cit., lib. I, tom. 1, n. 681) solemnitates quoad res minorum non requiruntur « cum de re immobili quidem quaestio est sed exigui pretii, ne plus impendatur in solemnitatibus adhibendis, quam ex rei venditione redigi potest ».

Quod autem domus alienatio sit necessaria et utilis patet tum ex eo quod Commissio administratrix expensas pro eius restauratione sustinere nequit, tum ex eo quod reditus ex pretio domus distractae derivandi maiores sunt quam fructus ex locatione hucusque retracti, nec ulla spes adest eam maiori summa in posterum locandi propter domus et loci conditionem. Iam vero quod hae circumstantiae constituant necessitatem et utilitatem in sensu iuris canonici docet Petra (Comment. ad Const. I D. Leonis Magni, sect. 4, n. 121 et seq.).

Quoad traditionem domus in emphyteusim adnotandum est quod in themate canon esset minimus, attenta pessima fundi conditione et onere meliorationis, nec facile inveniretur qui domum sub tali onere acquirere vellet in oppidulo, in quo fundorum urbanorum reditus sunt valde exigui.

Demum quoad defectum licitationis domus sub hasta publica observandum venit quod haec licitatio in huiusmodi alienationibus perficiendis non est absolute necessaria, quia nullibi de ea fit mentio in iure canonico, uti tradit Ferraris (Bibl. Canonica, v. alienatio, art. 2, n. 14); proinde sufficit tantum ut praecedat legalis peritia fundi alienandi, quae in themate de municipii mandato fuit peracta.

Neque item aliquid ponderis videtur habere altera obiecta difficultas de tutiori investimento in stabilibus quam in titulis aeris publici, siquidem nostris temporibus mos invaluit ut hic extremus investiendi modus uti tutior et utilior praeferatur ob diminutum bonorum stabilium valorem.

Resolutio. S. Congregatio Concilii, in Comitiis generalibus die 27 februarii 1904 habitis, respondendum censuit : Negative.

Colliges

1o. De iure naturae est observare et ad unguem adimplere ultimas defunctorum voluntates. Cui consonat lex XII Tabularum statuens : « uti ligasset quisque de re sua, ita ius esto, necnon Novella 22, c. 2, edicens: << disponat unusquisque de rebus suis, uti decet, et sit lex eius voluntas ». Unde Canon. 4, caus. 13, quaest. 2, concludit: << ultima voluntas defuncti modis omnibus conservari debet ». 2o. Attamen ex suprema, qua pollet in omnes fideles, potestate Romanus Pontifex potest licite et valide ex rationabili et iusta causa commutare legata pia. Clementinae enim lib. III, tit. XI, cap. 2, habent: « cum ea quae ad certum usum largitione sunt destinata fidelium, ad illum debeant, non ad alium (salva quidem Sedis Apostolicae auctoritate) converti »: Et Conc. Trid. (Sess. 22, c. 6, de Ref.) monet quod « commutationes ultimarum voluntatum nonnisi ex iusta et necessaria causa fieri debent ». 3. Utrum autem Papa sine rationabili et iusta causa possit

commutare legata pia, non conveniunt Doctores. Prima sententia affirmat, quia testatores quoties aliquod pium legatum relinquunt id faciunt sub tacita conditione, nisi aliter Papa disposuerit. Altera vero sententia communior et verior negat, quia de iure naturae est observare ultimas voluntates, et quamvis Pontifex sit causarum piarum administrator, nequit tamen sine causa eas commutare, cum alias rectus administrator non esset. Ceterum, si ex huiusmodi commutatione laedatur ius tertii, nequit Papa absque causa hoc facere; alterum enim non laedere est praeceptum iuris naturae.

4°. Iustae et rationabiles causae talium commutationum quatuor in genere a Doctoribus referuntur, nempe causa necessitatis, utilitatis, pietatis, et incommoditatis seu maioris commoditatis. In specie autem plures recensentur

a Barbosa (De off. et potestate Episcopi, pars III, alleg. 83, a n. 7; necnon in Conc. Trid., Sess. 22, cap. 6, a n. 3). 5o. In casu autem non apparet iusta et rationabilis causa pium legatum commutandi, eo vel magis quod expresse opponitur contraria testatoris voluntas paucis abhinc annis edita et pluries repetita.

EX S. CONGREGATIONE RITUUM

ORDINIS MINORUM

Dubia circa translationes festorum.

Ex Apostolicae Sedis Indulto, inde ab anno 1883 universo. Ordini Minorum concessum fuit, ut Festa primae et secundae classis, quae occursu alterius Festi altioris ritus, vel Dominicae, aut Feriae, aut Octavae privilegiatae propria die accidentaliter vel perpetuo recoli nequeant, die ipsum Festum immediate insequenti, vel post Octavas illas privilegiatas, Officio primae vel secundae classis similiter non impedita, celebrari liceat, ac de Festo ea die occurrente fiat ad instar Simplicis. Ne Festa vero praecipua immerito simplificentur, atque omne dubium ut eliminetur, Reverendissimus Pater Bonaventura Marrani, Procurator Generalis Ordinis Minorum, nomine et auctoritate supremi ipsius Ordinis Moderatoris ac Definitorum Generalium, a Sanctissimo Domino nostro Pio Papa X humillimis precibus flagitavit, ut enuntiatum privilegium ex Rubrica peculiari quae additur Festo Pretiosissimi Sanguinis Domini Nostri Iesu Christi in Breviario Romano, Dominica I. Iulii, atque omnimodam habet similitudinem cum enuntiato privilegio, ita intelligi debeat, ut Duplicia et Semiduplicia a Festis classicis perpetuo translatis impedita necnon Duplicia maiora quaecumque et Du

Acta S. Sedis, Vol. XXXVII. fasc. 1.

3

34

Ex S. C. a Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis

plicia Sanctorum Ecclesiae Doctorum minora primaria per accidens impedita, reponi valeant seu transferri in aliam diem liberam iuxta Rubricas.

Insuper expetivit, ut Octava Sanctissimi Corporis Christi, quae anno 1884 concessa fuit Ordini Minorum ita privilegiata, ut infra eam fiat tantummodo de Duplicibus primae classis occurrentibus, deinceps ad varia incommoda removenda, ita reducatur, ut Duplicia secundae classis etiam translata necnon diem Octavam alicuius Festi admittat.

Sacra porro Rituum Congregatio, utendo facultatibus sibi specialiter ab eodem Sanctissimo Domino Nostro tributis, benigne annuit pro gratia in omnibus iuxta preces: servatis Rubricis. Contrariis non obstantibus quibuscumque.

Die 12 Martii 1904.

L. S.

S. Card. CRETONI, Praefectus.

† D. Panici, Archiep. Laodicen., Secretarius.

EX S. C. A NEGOTIIS ECCLESIASTICIS
EXTRAORDINARIIS

URGELLEN.

Conceditur facultas instituendi ex quadam pecuniae summa pensionem pro alumno Collegii Hispanici de Urbe.

Beatissime Pater,

Ioannes Ioseph, Episcopus Urgellensis in Hispania, ad pedes Sanctitatis Vestrae humiliter provolutus, sequentia exponit:

1o. Emus Cardinalis Casañas, quondam huius Dioecesis Episcopus, quamdam a Gubernio Hispanico pecuniae summam accepit, pro commutatione bonorum, ut credo, beneficiorum erectorum in Ecclesia parochiali oppidi vulgo Agramunt.

Ex S. C. a Negotiis Ecclesiasticis Extraordinariis

35

2o. Emus Princeps, obtenta prius a Sancta Sede Apo-

stolica debita licentia, summam praedictam in titulos publici

crediti convertit, et cum eius redditibus duo beneficia et pue-

rorum scholam in ipso oppido instituit.

3°. Titulorum redditus summam annuam attingunt supe-

riorem ea quae necessaria est ad solvendum beneficiariorum
pensiones et sumptus pro schola sustinenda. Ideo, non paucis
annis transactis, nunc sine applicatione remanet notabilis

4°. In oppido Agramunt adest hodie sufficiens numerus

sacerdotum pro Ecclesiae parochialis servitio; nam 400 vi-
cinis tantum constat et, ultra parochum, quatuor ad minus
habet sacerdotes.

5o. Haec Dioecesis pauperrima est et hac de causa adhuc
non potest instituere cappellaniam seu pensionem pro alumno
dioecesano, qui, iuxta desideria et vota fel. rec. Leonis XIII,
studia ecclesiastica peragat in Collegio Hispanico in Urbe
erecto cum Sanctae Sedis protectione.

Ideo, ut haec cappellania seu pensio cito institui valeat,
et Sanctae Sedis mandatum impleatur, Sanctitatem Vestram
orator humiliter precatur facultatem opportunam et neces-
sariam ad hoc, ut possit dotationi illius Cappellaniae summa
praedicta applicari quae hodie sine obiecto in arca dioece-
sana remanet. Et Deus etc.

Ex audientia SSmi die 23 Februarii 1904.

SSmus Dominus Noster Pius, divina Providentia PP. X,

referente infrascripto S. Congr. Negotiis Ecclesiasticis Extra-

ordinariis praepositae Secretario, benigne annuere dignatus

est pro gratia iuxta preces. Contrariis quibuscumque non

obstantibus. Datum Romae e Secretaria eiusdem S. Congre-

gationis die, mense et anno praedictis.

L. S.

+ Petrus Archiep. Caesaren., Secretarius.

« السابقةمتابعة »