صور الصفحة
PDF
النشر الإلكتروني

Referuntur etiam Consultationes canonicae, morales, liturgicae, etc. a doctissimis viris redactae, vel ab ipsis Lectoribus ad nos transmissae. Apud Directionem recipiuntur dubia, casus, quaestiones et animadversiones sive a Consociatis sive etiam ab aliis, quibus deinde respondetur per litteras privatas, aut; si opportunum visum fuerit, in ipsis Ephemeridibus, aut etiam per recursum ad competentem Auctoritatem.

Quibus accedit Diarium Curiae Romanae, ubi recensentur promotiones et honorificentiae ab Apostolica Sede collatae, nec non alia ex principalioribus, quae in Curia Romana fiunt. Datur quoque notitia ephemeridum et librorum, praesertim sacras disciplinas et ius canonicum respicientium, ubicumque et in quavis lingua editorum, dummodo ad nos exemplar transmittatur. Si autem res expostulare videtur, de his recensio quoque fit.

Uti omnibus apprime innotescit, maxima invenitur in Rubricis varietas, fasciculi statuto tempore diligenter eduntur, novi ac emendatissimi typi, qui vulgo elzeviri vocantur, introducti sunt ex perinsigni ac celeberrima Typographia Polyglotta S. C. de Propaganda Fide, charta quoque solidior ac elegantior adhibetur.

In posterum, Deo opitulante, alias non exiguas modificationes et melioramenta inducere in animo habemus, ut magis atque magis spei ab Apostolica Sede in nobis repositae minus indigne respondeatur atque Lectorum utilitati consulatur.

Quapropter nostrae Romanae Ephemerides « Acta S. Sedis » sub optimis auspiciis Pii PP. X feliciter regnantis, opus suum prosequuntur veteri novoque programmate, Clerum quam maxime adiuvantes in studiis sacris excolendis, atque in divinis ministeriis competenter explendis.

DIRECTIO.

EX SECRETARIA BREVIUM

Pius PP. X Canonicos omnes ecclesiae cathedralis Tarvisi.

nae Protonotarios Apostolicos ad instar Participantium instituit.

PIUS PP. X

AD PERPETUAM REI MEMORIAM

Singularis prorsus ac suavis charitatis benevolentiaeque sensus animum Nostrum movet, cum ad Ecclesiam Tarvisinam antiqua religione clarissimam oculos mentis Nostrae convertimus. Illius enim intra Dioecesis fines extat oppidum in quo nati sumus, atque in Capitulum illud Cathedrale et Nos ipsi adlecti fuimus, ideoque eam Ecclesiam, quasi alteram patriam reputamus, et Canonicos quos socios habuimus memori dilectione prosequimur. Hinc modo Nobis divino consilio in Apostolicae Sedis fastigium evectis placet summopere Cathedralis memorati templi Capitulum iugiter de re sacra optime meritum peculiaribus ornare insignibus, ut perennis penes illud sit propensae voluntatis Nostrae memoria. Quae cum ita sint omnes et singulos, quibus Nostrae hae litterae favent, peculiari beneficentia complectentes et a quibusvis excommunicationis, suspensionis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis quovis modo vel causa latis, si quas forte incurrerint, huius tantum rei gratia absolventes et absolutos fore censentes, Apostolica Nostra auctoritate praesentium vi Capituli Cathedralis Ecclesiae Tarvisinae nunc et in posterum existentes Canonicos residentiales et honorarios Motu-proprio atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris, deque Apostolicae Nostrae potestatis plenitudine Protonotarios Apostolicos ad instar, sed non e numero participantium facimus atque renuntiamus, et ipsis quae singillatim enumerantur privilegia, honores, atque insignia perpetuum in modum conferimus. Praedictis igitur Canonicis liceat habitu Praelatitio uti, nimirum, veste talari caudata, fascia et palliolo seu mantelletto violacei coloris cum collari et caligis item violaceis ac birreto, quod tamen omnino nigrum esse debet (1). Hunc habitum Praelatitium cum Rochetto subtus Palliolum adhibere poterunt in publicis supplicationibus aliisque sacris functionibus; in reliquis vero Rochettum dimittant; simulque sciant nunquam sibi licere, praeterquam in celebratione Missae Pontificalis, Crucem pectoralem et Annulum deferre. Habitu privato incedentibus fas erit iisdem Canonicis, retento usu collaris et caligarum violacei coloris, induere vestem talarem nigram fimbriis globulisque rosaceis ornatam, circumcingere illam ad lumbos parva fascia violacea, pallium item violaceum superimponere, ac pileo nigro vittam seu cordulam sericam rubri coloris, auro tamen non intertextam adiungere. Si in habitu Praelatitio sacris functionibus assistant, non genuflectant, sed caput Cruci inclinent, et duplici ductu thurificentur. Indulto gaudeant privati Oratorii ab Ordinario visitandi atque approbandi in quo diebus etiam solemnioribus, in consanguineorum et affinium secum cohabitantium nec non famulorum suorum praesentia, Missam vel per se celebrare, vel per quemcumque Sacerdotem saecularem, vel cuiusvis Ordinis regularem rite probatum

(1) Per subsequens Decretum S. R. C. diei 9 Martii 1904 concessum fuit omnibus Protonotariis Apostolicis ad instar Participantium, ac proinde etiam Canonicis ecclesiae cathedralis Tarvisinae, ut in sacris functionibus biretum nigrum ornari possint lemnisco seu flocculo eiusdem coloris ac vitia seu chordula qua pileum circumcingere solent, coloris nempe rubri. Cfr. Acta S. Sedis, vol. 36, p. 571. Insuper quoad alia privilegia, quae hic recensentur, praeter Constitutionem Apostolicam Pii PP. IX diei 29 Augusti 1872, consulendae sunt nuperrimae declarationes S. R. C. diei y Martii 1904. Cfr. Acta S. Sedis, vol. 7, p. 83; necnon vol. 36, p. 571. (N. R.).

celebrare facere licite possint et valeant, excepto iugiter Altaris portatilis privilegio. Impetrata autem cuiuslibet Ordinarii venia, qui eam tribuere poterit quoties et pro quibus solemnitatibus voluerit, etsi Missa solemnis celebranda sit in Ecclesia exempta, obtento insuper assensu Praelati, cui haec ipsa Ecclesia subest, liceat memoratis Canonicis solemne Sacrum peragere seu Pontificalium privilegium exercere, non tamen in hac Alma Urbe Nostra, neque iisdem prorsus ritibus et pompa, qui Episcopali tantum dignitati conveniunt. Siquidem ad Ecclesiam ubi rem divinam sint solemniter celebraturi privatim accedant. Non Cappam magnam nec pileum pontificale audeant assumere; ne unum quidem Presbyterum vel Clericum superpelliceo indutum sibi comitem adsciscant; non in templi vestibulo ab Ecclesiae Clero associari se sinant; non denique populum lustrali aqua ibidem aspergere, nec ipsi intra Ecclesiam benedicere manu praesumant. Quoad vero ornamenta Pontificalia hisce tantum uti poterunt, scilicet: Caligis et Sandaliis sericis nec auro nec argento ornatis, sericis item Chirotecis sine opere frygio aureo vel argenteo, Dalmatica, Tunicella, Annulo cum unica gemma, Cruce pectorali sine ullis gemmis cum cordula serica violacei coloris, Mitra simplici ex tela alba cum sericis laciniis rubri coloris, ac pileolo nigri coloris, attamen nonnisi sub Mitra adhibendo. Haec ipsa vero Pontificalia ornamenta assumere haud poterunt in Missis pro defunctis, in Processionibus et in quibuscumque aliis ecclesiasticis functionibus, nisi forte Missam solemnem immediate praecedant vel subsequantur, at semper depositis in eiusmodi functionibus a Missa distinctis, Chirotecis cum Dalmatica et Tunicella. Mitra vero supra descripta uti possint toties quoties parati Missae et Vesperis pontificalibus ab Episcopo Ordinario celebratis assistunt, attamen tantum in Ecclesia Cathedrali et in Ecclesia Sancti Nicolai prope Seminarium. In Missis autem privatis quoad indumenta, caeremonias, ministros, Altaris ornatum,

cereorum lucentium numerum a simplici Sacerdote non differant, adeoque nullum prorsus ex ornamentis pontificalibus pro Missa solemni tantum sibi indultis adhibeant, atque ab omnibus et singulis ritibus in ipsa Missa solemni sibi vetitis abstineant. Volumus tandem, ut supra dicti Canonici recensitis hactenus privilegiis uti frui incipiant, postquam praesentes hae Nostrae litterae in Capitulari Conventu rite promulgatae fuerint, et postquam ipsi coram Ordinario fidei professionem et fidelitatis iuramentum praestiterint. Decernentes has Nostras literas firmas, validas et efficaces existere et fore, suosque plenarios et integros effectus sortiri et obtinere, illisque ad quos spectat et in posterum spectare poterit in omnibus et per omnia plenissime suffragari, sicque in praemissis per quncque Iudices ordinarios et delegatos iudicari et definiri debere, atque irritum esse et inane si secus super his a quoquam quavis auctoritate scienter vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus Constitutionibus et Ordinationibus Apostolicis aliisque Sanctionibus etiam iuramento, confirmatione Apostolica vel quavis firmitate alia roboratis statutis et consuetudinibus, ceterisque speciali licet et individua mentione ac derogatione dignis in contrarium facientibus quibuscumque. Datum Romae apud Sanctum Petrum sub Annulo Piscatoris die V Decembris MCMIII, Pontificatus Nostri anno primo (1). L. I S.

Alois. Card. MACCHI.

(1) Secretarius particularis Sanctitatis Suae relatum Breve ad Ilimum et Revmum Decanum Capituli Tarvisini transmisit, sequenti adnexa epistola :

Vaticano, 6 Dicembre 1903 Iliño e Revño Monsignore, Accompagno l'autografo del Santo Padre, la professione di fede e il giuramento prescritti ai Protonotari Apostolici. E qui V. S. deve far osservare all' Illmo e Riño Capitolo, che la dignità e i privilegi concessi agl' Illmi e Rimi Signori Canonici di Treviso non sono concessi soltanto capitolarmente, così

« السابقةمتابعة »