Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena Carmen, et egressus silvis, vicina coëgi Ut quamvis avido parerent arva colono,
Gratum opus agricolis : at nunc horrentia Martis
ARMA, virumque cano, Troiae qui primus ab oris Italiam, fato profugus, Lavinia venit Litora; multum ille et terris jactatus et alto Vi superûm, saevae memorem Junonis ob iram : Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, Inferretque deos Latio: genus unde Latinum, Albanique patres, atque altae moenia Romae.
Musa, mihi caussas memora, quo numine laeso, Quidve dolens regina deûm tot volvere casus Insignem pietate virum, tot adire labores Inpulerit: tantaene animis coelestibus irae !
Urbs antiqua fuit; Tyrii tenuere coloni; Carthago, Italiam contra Tiberinaque longe Ostia, dives opum, studiisque asperrima belli : Quam Juno fertur terris magis omnibus unam Posthabita coluisse Samo; hîc illius arma, Hic currus fuit : hoc regnum dea gentibus esse, Si qua fata sinant, jam tum tenditque fovetque. Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci
Audierat, Tyrias olim quae verteret arces;
Hinc populum, late regem, belloque superbum, Venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas. Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, Prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis : Nec dum etiam caussae irarum saevique dolores Exciderant animo: manet alta mente repostum Judicium Paridis, spretaeque injuria formae, Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores: His adcensa super, jactatos aequore toto Troas, reliquias Danaûm atque inmitis Achilli, Arcebat longe Latio: multosque per annos Errabant acti fatis maria omnia circum. Tantae molis erat Romanam condere gentem.
Vix e conspectu Siculae telluris in altum Vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant; Quom Juno, aeternum servans sub pectore volnus, Haec secum; Mene incepto desistere victam, Nec posse Italia Teucrorum avertere regem? Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem Argivõm, atque ipsos potuit submergere ponto, Unius ob noxam et furias Aiacis Oïlei?
Ipsa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem, Disjecitque rates, evertitque aequora ventis: Illum exspirantem transfixo pectore flammas Turbine conripuit, scopuloque infixit acuto. Ast ego, quae divôm incedo regina, Jovisque Et soror et conjunx, una cum gente tot annos Bella gero. et quisquam numen Junonis adoret Praeterea, aut supplex aris inponat honorem ?
Talia flammato secum dea corde volutans, Nimborum in patriam, loca feta furentibus Austris, Aeoliam venit. hîc vasto rex Aeolus antro
Luctantis ventos tempestatesque sonoras
Imperio premit, ac vinclis et carcere frenat. Illi indignantes magno cum murmure montis Circum claustra fremunt. celsa sedet Aeolus arce Sceptra tenens, mollitque animos, et temperat iras. Ni faciat, maria ac terras coelumque profundum Quippe ferant rapidi secum, verrantque per auras. Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, Hoc metuens: molemque et montis insuper altos Inposuit, regemque dedit, qui foedere certo Et premere, et laxas sciret dare jussus habenas. Ad quem tum Juno supplex his vocibus usa est:
Aeole, (namque tibi divõm pater atque hominum rex Et mulcere dedit fluctus et tollere vento) Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, Ilium in Italiam portans, victosque Penatis : Incute vim ventis, submersasque obrue puppis : Aut age diversos: et disjice corpora ponto. Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae, Quarum, quae forma pulcherrima, Deïopeam Connubio jungam stabili, propriamque dicabo: Omnis ut tecum meritis pro talibus annos Exigat, et pulchra faciat te prole parentem.
Aeolus haec contra: Tuus, o regina, quid optes Explorare labor: mihi jussa capessere fas est. Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Jovemque Concilias: tu das epulis adcumbere divom, Nimborumque facis tempestatumque potentem. Haec ubi dicta, cavom conversa cuspide montem Inpulit in latus: ac venti, velut agmine facto, Qua data porta, a, ruunt, et terras turbine perflant. Incubuere mari, totumque a sedibus imis Una Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
Insequitur clamorque virûm stridorque rudentum. Eripiunt subito nubes coelumque diemque Teucrorum ex oculis: ponto nox incubat atra. Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether; Praesentemque viris intentant omnia mortem, Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra; Ingemit, et duplices tendens ad sidera palmas, Talia voce refert: O terque quaterque beati, Quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis Contigit oppetere! o Danaûm fortissime gentis Tydide, mene Iliacis occumbere campis Non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra? Saevus ubi Aeacidae telo jacet Hector, ubi ingens Sarpedon: ubi tot Simoïs conrepta sub undis Scuta virûm galeasque et fortia corpora volvit.
Talia jactanti stridens Aquilone procella Velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit. Franguntur remi: tum prora avertit, et undis Dat latus. insequitur cumulo praeruptus aquae mons. Hi summo in fluctu pendent: his unda dehiscens Terram inter fluctus aperit: furit aestus arenis, Tris Notus abreptas in saҳa latentia torquet, (Saxa vocant Itali mediis quae fluctibus Aras) Dorsum inmane mari summo. tris Eurus ab alto In brevia et Syrtis urget, miserabile visu, Inliditque vadis, atque aggere cingit arenae, Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten, Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus In puppim ferit. excutitur, pronusque magister Volvitur in caput. ast illam ter fluctus ibidem Torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex. Adparent rari nantes in gurgite vasto ; Arma virûm, tabulaeque, et Troïa gaza per undas.
« السابقةمتابعة » |